Quae autem parum plana videbuntur aut minus plena in structaque, petimus, inquam, ut ea non docendi magis quam admonendi gratia scripta existiment et, quasi demonstratione vestigiorum contenti, persequantur ea post, si libebit, vel libris repertis vel magistris.Quae vero putaverint reprehendenda, his, si audebunt, succenseant, unde ea nos accepimus; sed enim, si quae aliter apud alium scripta legerint, ne iam statim temere obstrepant, sed et rationes rerum et auctoritates hominum pensitent, quos illi quosque nos secuti sumus.Nil cum fidibus graculost, nihil cum amaracino sui.Atque etiam, quo sit quorundam male doctorum hominum scaevitas et invidentia irritatior, mutuabor ex Aristophanae choro anapaesta pauca et quam ille homo festivissimus fabulae suae spectandae legem dedit, eandem ego commentariis his legendis dabo, ut ea ne attingat neve adeat profestum et profanum vulgus, a ludo musico diversum.Versus legis datae hi sunt:Volumina commentariorum ad hunc diem viginti iam facta sunt.Quantum autem vitae mihi deinceps deum voluntate erit quantumque a tuenda re familiari procurandoque cultu liberorum meorum dabitur otium, ea omnia subsiciva et subsecundaria tempora ad colligendas huiuscemodi memoriarum delectatiunculas conferam.Progredietur ergo numerus librorum, diis bene iuvantibus, cum ipsius vitae quantuli quomque fuerint progressibus, neque longiora mihi dari spatia vivendi volo quam dum ero ad hanc quoque facultatem scribendi commentandique idoneus.Capita rerum quae cuique commentario insunt, exposuimus hic universa, ut iam statim declaretur quid quo in libro quaeri invenirique possit.