Hanc sententiam memini a Favorino inter ingentes omnium clamoresclarnores detornatam inclusamque verbis his paucissimis:Quis modus sit vertendi verba in GraecisGraeeis sententiis; deque his Homeri versibus quos Vergilius vertisse aut bene apteque aut inprospere existimatus est.QUANDO ex poematis Graecis vertendae imitandaeque sunt insignes sententiae, non semper aiunt enitendum ut omnia omnino verba in eum in quem dicta sunt modum vertamus.Perdunt enim gratiam pleraque, si quasi invita et recusantia violentius transferantur.Scite ergo et considerate Vergilius, cum aut Homeri aut Hesiodi aut Apollonii aut Parthenii aut Callimachi aut Theocriti aut quorundam aliorum locos effingeret, partim reliquit, alia expressit.Sicuti nuperrime, aput mensam cum legerentur utraque simul Bucolica Theocriti et Vergilii, animadvertimus reliquisse Vergilium quod Graecum quidem mire quam suave est, verti autem neque debuit neque potuit.Sed enim quod substituit pro eo, quod omiserat, non abest quin iucundius lepidiusque sit:Malo me Galatea petit, lasciva puella, Et fugit ad salices et se cupit ante videri.Illud quoque alio in loco animadvertimus caute omissum, quod est in Graeco versu dulcissimum Quo enim pacto diceret:verba hercle non translaticia, sed cuiusdam nativae dulcedinis?Hoc igitur reliquit et cetera vertit non infestiviter, nisi quod caprum dixit, quem Theocritus appellavit—auctore enim M. Varrone is demum Latine caper dicitur, qui excastratus est: —Tityre, dum redeo, brevis est via, pasce capellas Et potum pastas age, Tityre, et inter agendum Occursare capro, cornu ferit ille, caveto.Et quoniam de transferendis sententiis loquor, memini audisse me ex Valerii Probi discipulis, docti hominis et in legendis pensitandisque veteribus scriptis bene callidi, solitum eum dicere, nihil quicquam tam inprospere Vergilium ex Homero vertisse quam versus hos amoenissimos, quos de Nausicaa Homerus fecit: —Qualis in Eurotae ripis aut per iuga Cynthi Exercet Diana choroschores, quam mille secutae Hinc atque hinc glomerantur Oriades. Illa pharetram Fert humero gradiensque deas supereminet omnis. Latonae tacitum pertemptant gaudia pectus.Primum omnium id visum esse dicebant Probo, quod aput Homerum quidem virgo Nausicaa, ludibunda inter familiares puellas in locis solis, recte atque commode confertur cum Diana venante in iugis montium inter agrestes deas, nequaquam autem conveniens Vergilium fecisse, quoniam Dido in urbe media ingrediens inter Tyrios principes cultu atque incessu serio, instans operi, sicut ipse ait, regnisque futuris, nihil eius similitudinis capere possit, quae lusibus atque venatibus Dianae congruat;tum postea, quod Homerus studia atque oblectamenta in venando Dianae honeste aperteque dicit, Vergilius autem, cum de venatu deae nihil dixisset, pharetram tantum facit eam ferre in humero, tamquam sit onus et sarcina; atque illud impense Probum esse demiratum in Vergilio dicebant, quod Homerica quidem gaudium gaudeat genuinum et intimum atque in ipso penetrali cordis et animae vigens, siquidem non aliud est: ipse autem, imitari ea volens, gaudia fecerit pigra et levia et cunctantia et quasi in summo pectore supernantia:nescire enim sese, quid significaret aliud pertemptant; praeter ista omnia florem ipsius totius loci Vergilium videri omisisse, quod hunc Homeri versum exigue secutus sït:quando nulla maior cumulatiorque pulcritudinis laus dici potuerit, quam quod una inter omnis pulcras excelleret, una facile et ex omnibus nosceretur.Quod Annaeus Cornutus versus Vergilii, quibus Veneris et Vulcani concubitum pudice operteque dixit, reprehensione spurca et odiosa inquinavit.ANNIANUS poeta, et plerique cum eo eiusdem Musae viri, summis adsiduisque laudibus hos Vergilii versus ferebat, quibus Vulcanum et Venerem iunctos mixtosque iure coniugii, rem lege naturae operiendam, verecunda quadam translatione verborum, cum ostenderet demonstraretque, protexit.Sic enim scripsit: Ea verba locutus Optatos dedit amplexus placidumque petivit Coniugis infusus gremio per membra soporem.Minus autem difficile esse arbitrabantur, in istiusmodi re dicenda, verbis uti uno atque altero brevi tenuique eam signo demonstrantibus, sicut Homerus dixerit: et ettot vero et tam evidentibus ac tamen non praetextatis, sed puris honestisque verbis venerandum illud concubii pudici secretum neminem quemquam alium dixisse.Sed Annaeus Cornutus, homo sane pleraque alia non indoctus neque inprudens, in secundo tamen librorum, quos De Figuris Sententiarum conposuit, egregiam totius istius verecundiae laudem insulsa nimis et odiosa scrutatione violavit.