In his libris multa varie ad oblectandas eruditorum hominum aures ponit.Refert etiam plerasque sententias quas in declamandis controversiis lepide arguteque dictas putat.Sicuti hanc quoque sententiam ponit ex huiuscemodi controversia: Vir fortis praemio quod optaverit donetur. Qui fortiter fecerat, petit alterius uxorem in matrimonium et accepit. Is deinde cuia uxor fuit fortiter fecit. Repetit eandem; contradicitur.Eleganter, inquit, et probabiliter ex parte posterioris viri fortis, uxorem sibi reddi postulantis, hoc dictum est: Si placet lex, redde; si non placet, redde.Fugit autem Plinium, sententiolam istam, quam putavit esse argutissimam, vitio non carere quod Graece dicitur. Et est vitium insidiosum et sub falsa laudis specie latens; nihil enim minus converti ex contrario id ipsum adversus eundem potest, atque ita a priore illo viro forte dici: Si placet lex, non reddo; si non placet, non reddo.