Ciceronem quoque adfirmat Caesellius in oratione, quam Pro P. Sestio fecit, dies scripsisse pro diei, quod ego inpensa opera conquisitis veteribus libris plusculis ita, ut Caesellius ait, scriptum inveni.Verba sunt haec M. Tullii: Equites vero daturos illius dies poenas; quocirca factum hercle est, ut facile his credam, qui scripserunt, idiographum librum Vergilii se inspexisse, in quo ita scriptum est: Libra dies somnique pares ubi fecerit horas, id est Libra diei somnique.Sed sicut hoc in loco dies a Vergilio scriptum videtur, ita in illo versu non dubium est, quin dii scripserit pro diei: Munera laetitiamque dii, quod inperitiores dei legunt, ab insolentia scilicet vocis istius abhorrentes.Sic autem dies, dii a veteribus declinatum est, ut fames fami, pernicies pernicii, progenies progenii, luxuries luxurii, acies acii.M. enim Cato in oratione, quam De Bello Carthaginiensi composuit, ita scripsit: Pueri atque mulieres extrudebantur fami causa.Lucilius in XII.: Rugosum atque fami plenum. Sisenna in Historiarum libro VI.:Romanos inferendae pernicii causa venisse.Patér supreme nóstrae progenií patris.Altera pars acii vitassent fluminis undas.An maneat specii simulacrum in morte silentum.C. Gracchus De Legibus Promulgatis: Ea luxurii causa aiunt institui;et ibidem infra ita scriptum est: Non est ea luxuries, quae necessario parentur vitae causa,per quod apparet eum ab eo quod est luxuries luxurii patrio casu dixisse.M. quoque Tullius, in oratione qua Sextum Roscium defendit, pernicii scriptum reliquit. Verba haec sunt: Quorum nihil pernicii causa divino consilio, sed vi ipsa et magnitudine rerum factum putamus.Aut facies ergo in casu patrio aut facii Quadrigarium scripsisse existimandum est; facie autem in nullo veteri libro scriptum repperi.In casu autem dandi qui purissime locuti sunt non faciei, uti nuncnune dicitur, sed facie dixerunt. Lucilius in Saturis:primum (inquit) facie quod honestae et Aetati accedit. Lucilius in libro septimo:Qui te diligat, aetati facieque tuae se Fautorem ostendat, fore amicum polliceatur;sunt tamen non pauci qui utrobique facii legant.Sed C. Caesar in libro De Analogia secundo huius die et huius specie dicendum putat.Ego quoque in Iugurtha Sallustii summae fidei et reverendae vetustatis libro die casu patrio scriptum inveni. Verba haec ita erant: Vix decima parte die reliqua. Non enim puto argutiolam istam recipiendam, ut die dictum quasi ex die existimemus.De genere controversiae quod Graece appellatur.CUM Antonio Iuliano rhetore, per feriarum tempus aestivarum decedere ex urbis aestu volentes, Neapolimconcesseramus.Atque ibi erat adulescens tunc quispiam ex ditioribus cum utriusque linguae magistris meditans et exercens ad causas Romae orandas eloquentiae Latinae facultatem; atque is rogat Iulianumlulianum, uti sese audiat declamantem.It auditum Iulianuslulianus imusque nos cum eo simul.Introit adulescens et praefatur arrogantius et elatius quam aetatem eius decebat, ac deinde iubet exponi controversias.Aderat ibi nobiscum Iuliani sectator, iuvenis promptus et proficiens et offendens iam in eo, quod ille aput Iuliani aures in praecipiti stare et subitaria dictione periculum sui facere audebat.Exponit igitur temptamenti gratia controversiam parum consistentemconistentem, quod genus Graeci vocant, Latine autem id non nimis incommode inexplicabile dici potest.Ea controversia fuit huiusmodi: De reo septem iudices cognoscant eaque sententia sit rata, quam plures ex eo numero dixerint. Cum septem iudices cognovissent, duo censuerunt reum exilio multandum, duo alii pecunia, tres reliqui capite puniendum.Petitur ad supplicium ex sententia trium iudicum et contradicit.Hac ille audita nec considerata neque aliis, ut proponerentur, expectatis, incipit statim mira celeritate in eandem hanc controversiam principia nescio quae dicere et involucra sensuum verborumque volumina vocumque turbas fundere, ceteris omnibus ex cohorte eius, qui audire eum soliti erant, clamore magno exsultantibusexultantibus, Iuliano autem male ac misere rubente et sudante.Sed ubi deblateratis versuum multis milibus finem aliquando fecit egressique inde sumus, amici familiaresque eius Iulianum prosecuti, quidnam existimaret, percontati sunt.Atque ibi Iulianus festivissime Nolite quaerere, inquit, quid sentiam; adulescens hic sine controversia disertus est.Quod Plinium Secundum, non hominem indoctum, fugerit latueritque vitium argumenti quod Graeci dicunt.PLINIUS SECUNDUS existimatus est esse aetatis suae doctissimus.Is libros reliquit quos Studiosorum inscripsit, non medius fidius usquequaque aspernandos.