Quamobrem Quintus Claudius Quadrigarius, in undevicesimo Annali, scripserit rectiores certioresque ictus fieri, si sursum quid mittas quam si deorsum.QUINTUS CLAUDIUS in undevicesimo Annali, cum oppidum a Metello proconsule oppugnari, contra ab oppidanis desuper e muris propugnari describeret, ita scripsit: Sagittarius cum funditore utrimque summo studio spargunt fortissime. Sed sagittam atque lapidem deorsum an sursum mittas, hoc interest; nam neutrum potest deorsum versum recte mitti, sed sursum utrumque optime. Quare milites Metelli sauciabantur multo minus et, quod maxime opus erat, a pinnis hostis defendebant facillime finditorePercontabar.Percontabar ego Antonium Iulianumluhanum rhetorem, cur hoc ita usu veniret quod Quadrigarius dixisset, ut contigui magis directioresque ictus fiant, si vel lapidem vel sagittam sursum versus iacias quam deorsum, cum proclivior faciliorque iactus sit ex supernis in infima quam ex infimis in superna.Tum Iulianus, comprobato genere quaestionis, Quod de sagitta, inquit, et lapide dixit, hoc de omni fere missili telo dici potest.Facilior autem iactus est, sicuti dixisti, si desuper iacias, si quid iacere tantum velis, non ferire.Sed cum modus et impetus iactus temperandus derigendusque est, tum, si in prona iacias, moderatio atque ratio inittentisquemittentis praecipitantia qualicumque ipsa et pondere cadentis teli corrumpitur.At si in editiora mittas et ad percutiendum superne aliquid manum et oculos conlinies, quo motus a te datus tulerit, eo telum ibit quod ieceris.Ad hanc ferme sententiam Iulianus super istis Q. Claudii verbis nobiscum sermocinatus est.Quod ait idem Q. Claudius: a pinnis hostis defendebant facillime, animadvertendum est usum esse eum verbo defendebant, non ex vulgari consuetudine, sed admodum proprie et Latine.Nam defendere et offendere inter sese adversa sunt, quorum alterum significat id est incurrere in aliquid et incidere, alterum id est avertere atque depellere, quod hoc in loco Claudio dicitur.Qualibus verbis notarit Herodes Atticus falso quempiam cultu amictuque nomen habitumque philosophi ementientem.AD Herodem Atticum, consularem virum ingenioque amoeno et Graeca facundia celebrem, adiit nobis praesentibus palliatus quispiam et crinitus barbaque prope ad pubem usque porrecta ac petit aes sibi dariTum Herodes interrogat quisnam esset.Atque ille, vultu sonituque vocis obiurgatorio, philosophum sese esse dicit et mirari quoque addit cur quaerendum putasset quod videret.Video, inquit Herodes, barbam et pallium, philosophum nondum video.Quaeso autem te, cum bona venia dicas mihi quibus nos uti posse argumentis existimas, ut esse te philosophum noscitemus?Interim aliquot ex his qui cum Herode erant erraticum esse hominem dicere et nulli rei incolamque esse sordentium ganearum, nisi accipiat quod petat convicio turpi solitum incessere; atque ibi Herodes Demus, inquit, huic aliquid aeris, cuicuimodi est,tamquam homines, non tamquam homini, et iussit dari pretium panis triginta dierum.Tum nos aspiciens qui eum sectabamur, Musonius, inquit, aeruscanti cuipiam id genus et philosophum sese ostentanti dari iussit mille nummum, et cum plerique dicerent nebulonem esse hominem malum et malitiosum et nulla re bona dignum, tum Musonium subridentem dixisse aiunt:Sed hoc potius, inquit, dolori mihi et aegritudini est, quod istiusmodi animalia spurca atque probra nomen usurpant sanctissimumsanetissimum et philosophi appellantur.Maiores autem mei Athenienses nomina iuvenum fortissimorum Harmodii et Aristogitonis, qui libertatis recuperandae gratia Hippiam tyrannum interficere adorsi erant, ne umquam servis indere liceret decreto publico sanxerunt, quoniam nefas ducerent nomina libertati patriae devota servili contagio pollui.Cur ergo nos patimur nomen philosophiae inlustrissimum in hominibus deterrimis exsordescereexordescere? Simili autem, inquit, exemplo ex contraria specie antiquos Romanorum audio praenomina patriciorum quorundam male de republica meritorum et ob eamearn causam capite damnatorum censuisse, ne cui eiusdem gentis patricio inderentur, ut vocabula quoque eorum defamata atque demortua cum ipsis viderentur.Epistula Philippi regis ad Aristotelem philosophum super Alexandro recens nato.PHILIPPUS, Amyntae filius, terrae Macedoniae rex, cuius virtute industriaque Macetae locupletissimo imperio aucti gentium nationumquenationunique multarummultarur potiri coeperant et cuius vim atque arma toti Graeciae cavenda metuendaque inclitae illae Demosthenis orationes contionesque vocificant—