Plato autem ipse verbis apertis duas solas esse poeniendi causas dicit: unam, quam primo in loco propter corrigendum, alteram, quam in tertio propter exempli metum posuimus.Verba haec sunt Platonis in Gorgia:In hisce verbis facile intellegas Platonem dixisse, non ut supra scripsi quosdam dicere, sed ita ut promiscepromisee dici solet pro omni punitione.Anne autem quasi omnino parvam et contemptu dignam praeterierit poenae sumendae causam propter tuendam laesi hominis auctoritatem, an magis quasi ei quam dicebat rei non necessariam praetermiserit, cum de poenis, non in vita neque inter homines, sed post vitae tempus capiendis scriberet, ego in medium relinquo.De verbo quiesco, an e littera corripi an produci debeat.AMicus noster, homo multi studii atque in bonarum disciplinarum opere frequens, verbum quiescit usitate e littera correpta dixit.Alter item amicus, homo in doctrinis, quasi in praestigiis, mirificus communiumque vocum respuens nimis et fastidiens, barbare eum dixisse opinatus est, quoniam producere debuisset, non corripere.Nam quiescit ita oportere dici praedicavit, ut calescit, nitescit, stupescit et alia huiuscemodi multa.Id etiam addebat, quod quies e producto, non brevi diceretur.Noster autem, qua est rerum omnium verecunda mediocritate, ne si Aelii quidem, Cincii et Santrae dicendum ita censuissent, obsecuturum se fuisse ait contra perpetuam Latinae linguae consuetudinem, neque se tam insignite locuturum, ut absona inauditaque diceret;litteras tamen super hac re fecit inter exercitia quaedam ludicra et quiesco non esse his simile quae supra posui, nec a quiete dictum, sed ab eo quietemquieterm, Graecaeque vocis et modum et originem verbum istud habere demonstravit, rationibusque haut sane frigidis docuit quiesco e littera longa dici non convenire.Verbum deprecor a poeta Catullo inusitate quidem, sed apte positum et proprie; deque ratione eius verbi exemplisque veterum scriptorum.EIUSMODI quispiam qui tumultuariis et inconditis linguae exercitationibus ad famam sese facundiae promiseratproniiserat neque orationis Latinae usurpationes rationesve ullas didicerat, cum in Lycio forte vespera ambularemus, ludo ibi et voluptati fuit.Nam cum esset verbum deprecor doctiuscule positum in Catulli carmine, quia id ignorabat, frigidissimos versus esse dicebat omnium quidem iudicio venustissimos, quos subscripsi: Lesbia mi dicit semper male nec tacet umquam De me; Lesbia me dispeream nisi amat. Quo signo? quia sunt totidem mea; deprecor illam Assidue, verum dispeream nisi amo.Deprecor hoc in loco vir bonus ita esse dictum putabat, ut plerumque a vulgo dicitur, quod significat valde precor et oro et supplico, in quo de praepositio ad augendum et cumulandum valet.Quod si ita esset, frigidi sane versus forent.Nunc enim contra omnino est; nam de praepositio, quoniam est anceps, in uno eodemque verbo duplicem vim capit. Sic enim deprecor a Catullo dictum est, quasi detestor vel exsecror vel depello vel abominor;contra autem valet, cum Cicero Pro P. Sulla ita dicit: Quam multorum hic vitamst a Sulla deprecatus.Item in dissuasione legis agrariae: Si quid deliquero, nullae sunt imagines, quae me a vobis deprecentur.Sed neque solus Catullus ita isto verbo usus est. Pleni sunt adeo libri similis in hoc verbo significationis, ex quibus unum et alterum, quae subpetierant, apposui.Q. Ennius in Erectheo non longe secus dixit quam CatullusCattullus: Qui núnc (inquit) aerumna meá libertatém paro, Quibus sérvitutem meá miseria déprecor; signat abigo et amolior, vel prece adhibita vel quo alio modo.Item Ennius in Cresphonte: Ego cum meae vitae parcam, létum inimico déprecer.Cicero in libro sexto De RepublIca ita scripsit: Quod quidem eo fuit maius, quia, cum causa pari collegae essent, non modo invidia pari non erant, sed etiam Claudi invidiam Gracchi caritas deprecabatur; hic quoque item non est valde precabatur, sed quasi propulsabat invidiam et defensabat invidiam, quod Graeci propinqua significatione dicunt.Item Pro Aulo Caecina consimiliter Cicero verbo isto utitur. Quid, inquit, huic homini facias? Nonne concedas interdum ut excusatione summae stultitiae summae improbitatis odium deprecetur? Item In Verrem actionis secundae primo:Nunc vero quid faciat Hortensius? Avaritiaene crimina frugalitatis laudibus deprecetur? At hominem flagitiosissimum, libidinosissimum nequissimumque defendit. Sic igitur Catullus eadem se facere dicit quae Lesbiam, quod et malediceret ei palam respueretque et recusaret detestareturque assidue et tamen eam penitus deperiret.