SERVIUS SULPICIUS iureconsultus, vir aetatis suae doctissimus, in libro De Sacris Detestandis secundo, qua ratione adductus testamentum verbum esse duplex scripserit, non reperio;nam compositum esse dixit a mentis contestatione.Quid igitur calciamentum, quid paludamentum, quid pavimentum, quid vestimentum, quid alia mille per huiuscemodi formam producta, etiamne ista omnia composita dicemus?Obrepsisse autem videtur Servio, vel si quis est qui id prior dixit, falsa quidem, sed non abhorrens neque inconcinna quasi mentis quaedam in hoc vocabulo significatio, sicut hercleherele C. quoque Trebatio eadem concinnitas obrepsit.Nam in libro De Religionibus secundo: Sacellum. est, inquit, locus parvus deo sacratus cuin ara. Deinde addit verba haec: Sacellum ex duobus verbis arbitror compositum sacri et cellae, quasi sacra cella.Hoc quidem scripsit Trebatius; set quis ignorat, sacellum et simplex verbum esse et non ex sacro et cella copulatum, sed ex sacro deminutum?De quaestiunculis apud Taurum philosophum in convivio agitatis, quae sympoticae vocantur.FACTITATUM observatumque hoc Athenis est ab his qui erant philosophophilosophy Tauro iunctiores;cum domum suam nos vocaret, ne omnino, ut dicitur, immunes et asymboli veniremus, coniectabamus ad cenulam non cuppedias ciborum, sed argutias quaestionum.Unusquisque igitur nostrum commentus paratusque ibat quod quaereret, eratque initium loquendi edundi finis.Quaerebantur autem non gravia nec reverenda, sed quaedam lepida et minuta et florentem vino animum lacessentia, quale hoc ferme est subtilitatis ludicrae, quod dicam.Quaesitum est quando moriens moreretur? cum iam in morte esset, an cum etiamtum in vita foret; et quando surgens surgeret? cum iam staret, an cum etiamtum sederet; et qui artem disceret, quando artifex fieret? cum iam esset, an cum etiamtum non esset.Utrum enim horum dices, absurde atque ridicule dixeris, multoque absurdius videbitur, si aut utrumque esse dicas aut neutrum.Sed ea omnia cum captiones esse quidam futtiles atque inanes dicerent, Nolite, inquit Taurus, haec quasi nugarum aliquem ludum aspernari.Gravissimi philosophorum super hac re serio quaesiverunt; et alii moriendi verbum atque momentum manente adhuc vita dici atque fieri putaverunt, alii nihil in eo tempore vitae reliquerunt totumque illud, quod mori dicitur, morti vindicaverunt;item de ceteris similibus in diversa tempora et in contrarias sententias discesserunt.Sed Plato, inquit, noster neque vitae id tempus neque morti dedit, idemque in omni consimilium rerum disceptatione fecit.Vidit quippe utrumque esse pugnans neque posse ex duobus contrariis, altero manente, alterum constitui quaestionemque fieri per diversorum inter se finium mortis et vitae cohaerentiam, et idcirco peperit ipse expressitque aliud quoddam novum in confinio tempus, quod verbis propriis atque integris appellavit idque ipsum ita, uti dico, inquit, in libro, cui Parmenides titulus est, scriptum ab eo reperietis.Tales aput Taurum symbolae taliaque erant mensarum secundarum, ut ipse dicere solitus erat,Poeniendis peccatis tres esse rationes a philosophis attributas; et quamobrem Plato duarum ex his meminerit, non trium.POENIENDIS peccatis tres esse debere causas existimatum est.Una est causa, quae Graece vel vel dicitur, cum poena adhibetur casti gandi atque emendandi gratia, ut is qui fortuito delinquit attentior fiat correctiorque.Altera est, quam hi qui vocabula ista curiosius diviserunt appellant. Ea causa animadvertendi est, cum dignitas auctoritasque eius in quem est peccatum tuenda est, ne praetermissa animadversio contemptum eius pariat et honorem levet; idcircoque id ei vocabulum a conservatione honoris factum putant.Tertia ratio vindicandi est quae a Graecis nominatur cum poenitio propter exemplum necessaria est, ut ceteri a similibus peccatis, quae prohiberi publicitus interest, metu cognitae poenae deterreantur. Idcirco veteres quoque nostri exempla pro maximis gravissimisque poenis dicebant. Quando igitur aut spes magna est ut is qui peccavit citra poenam ipse sese ultro corrigat, aut spes contra nulla est emendari eum posse et corrigi, aut iacturam dignitatis, in quem peccatum est, metui non necessum est, aut non id peccatum est cuius exemplum necessario metu sanciendum sit: tum, quicquid ita delictum est non sane dignum esse imponendi poenae studium visum est.Has tris ulciscendi rationes et philosophi alii plurifariam et noster Taurus in primo commentariorumCommentartorum, quos in Gorgian Platonis composuit, scriptas reliquit.