Adprobus tamen, quod significat valde probus, non infitias eo quin prima syllaba acui debeat.Hiérocles hospes ést mi adulescens ádprobus.Num igitur in istis vocibus quas non acui diximus, ea causa est, quod syllaba insequitur natura longior, quae non ferme patitur acui priorem in vocabulis syllabarum plurium quam duarum?Adprimum autem longe primum L. Livius in Odyssia dicit in hoc versu: Ibidemque vir summus adprimus Patroclus.Idem Livius in Odyssia praemodumpraenmodum dicit, quasi admodum; parcentes, inquit, praemodum, quod significat supra modum, dictumque est quasi praeter modum; in quo scilicet prima syllaba acui debebit.Res ultra fidem tradita super amatore delphino et puero amato.DelphinosDELPIIINOS venerios esse et amasios non modo historiae veteres, sed recentes quoque memoriae declarant.Nam et sub Caesare Augusto in Puteolano mari, ut Apion scriptum reliquit, et aliquot saeculis ante apud Naupactum, ut Theophrastus tradidit, amatores flagrantissimi delphinorum cogniti compertique sunt.Neque hi amaverunt quod sunt ipsi genus, sed pueros forma liberali in naviculis forte aut in vadis litorum conspectos miris et humanis modis arserunt.Verba subscripsi eruditi viri, ex Aegyptiacorum libro quinto, quibus delphini amantis et pueri non abhorrentis consuetudines, lusus, gestationes, aurigationes refert eaque omnia sese ipsum multosque alios vidisse dicit:Ad hoc adicit rem non minus mirandam. Postea, inquit, idem ille puer - morbo adfectus obit suum diem. At ille amans,ubi saepe ad litus solitum adnavit et puer, qui in primo vado adventum eius opperiri consueverat, nusquam fuit, desiderio tabuit exanimatusque est et in litore iacens inventus ab his qui rem cognoverant, in sui pueri sepulcro humatus est.Peposci et memordi, pepugi et spepondi et cecurri plerosque veterum dixisse, non, uti postea receptum est dicere, per a aut per u litteram in prima syllaba positam, atque id eos Graecae rationis exemplo dixisse; praeterea notatum quod viri non indocti neque ignobiles a verbo descendo non descendi, sed descendidi dixerunt.POPOSCI, momordi, pupugi, cucurri probabiliter dici videtur atque ita nunc omnesones ferme doctiores hisce verbis utuntur.Meum (inquit) nón est, ac si mé canis memórderit.De íntegro património meo céntum milia númmumMemórdi.Itáque leni pruná percoctus símul sub dentes MúlierisVeni, bis, ter memórdit.Item P. Nigidius De Animalibus libro II.: Ut serpens si memordit, gallina diligitur et opponitur.Ut ádmemordit hóminem.Nisi fugissem (inquit) in médium, credo, praémorsisset.Ursum sé memordisse aútumat.Peposci quoque, non poposci, Valerius Antias libro Annalium XLV. scriptum reliquit: Denique Licinius tribunus plebi perduellionis ei diem dixit et comitiis diem a M. Marcio praetore peposcit. Pepugero aeque Atta in Aedilicia dicit:Sed sí pepugero, métuet.Aelium quoque Tuberonem libro Ad C. Oppium scripto occecurrit dixisse, Probus adnotavit et haec eius verba apposuit: Si generalis species occecurrerit.Idem Probus Valerium Antiatem libro Historiarum XXII. speponderant scripsisse annotavit verbaque eius haec posuit: Tiberius Gracchus, qui quaestor C. Mancino in Hispania fuerat, et ceteri qui pacem speponderant.Ratio autem istarum dictionum haec esse videri potest: quoniam Graeci in quadam specie praeteriti temporis, quod appellant, secundam verbi litteram in e plerumque vertunt, ut sic igitur mordeo memordi, posco peposci,tendo tetendi, tango tetigi, pungo pepugi, curro cecurri, tollo tetuli, spondeo spepondi facit.Sic M. Tullius et C. Caesar mordeo memordi, pungo pepugi, spondeo spepondi dixerunt. Praeterea inveni, a verbo scindo simili ratione non sciderat,Num érgo aquila ita, ut hi praedicánt, sciciderat Péctus?cum saxum scíciderit.égo mirabar, quómodo mammaemammal mihiDéscendiderantUt ususcapio copulate recto vocabuli casu dicitur, ita pignoriscapio coniuncte eadem vocabuli forma dictum esse.UT haec ususcapio dicitur copulato vocabulo, a littera in eo tractim pronuntiata, ita pignoriscapio iuncte et producte dicebatur.Verba Catonis sunt ex primo Epistolicarum Quaestionum: Pignoriscapio ob aes militare, quod aes a tribuno aerario miles accipere debebat, vocabulum seorsum fit.Per quod satis dilucet, hanc capionem posse dici, quasi hanc captionem, et in usu et in pignore.Neque levitatem neque nequitiam ea significatione esse qua in vulgi sermonibus dicuntur.LEVITATEM plerumque nunc pro inconstantia et mutabilitate dici audio et nequitiam pro sollertia astutiaque.Sed veterum hominum qui proprie atque integre locuti sunt leves dixerunt, quos vulgo nunc viles et nullo honore dignos dicimus, et levitatem appellaverunt proinde quasi vilitatem et nequam hominem nihili rei neque frugis bonae, quod genus Graeci fere vel dicunt.