Inique igitur Tiro Tullius, quod ex omnibus facultatibus tam opulentae orationis, aptis inter sese et cohaerentibus, parvum quippiam nudumque sumpsit, quod obtrectaret tamquam non dignum M. Catone fuerit, quod delictorum non perpetratorum voluntates non censuerit poeniendas.Commodius autem rectiusque de his meis verbis, quibus Tullio Tironi respondimus, existimabit iudiciumque faciet, qui et orationem ipsam totam Catonis acceperit in manus et epistulam Tironis ad Axium scriptam requirere et legere curaverit. Ita enim nos sincerius exploratiusque vel corrigere poterit vel probare.Cuiusmodi servos et quam ob causam Caelius Sabinus, iuris civilis auctor, pilleatos vendundarivenundari solitos scripserit; et quae mancipia sub corona more maiorum venierint; atque id ipsum sub corona quid sit.PILLEATOS servos venum solitos ire, quorum nomine venditor nihil praestaret, Caelius Sabinus iurisperitus scriptum reliquit.Cuius rei causam esse ait, quod eiusmodi condicionis mancipia insignia esse in vendundo deberent, ut emptores errare et capi non possent, neque lex vendundi opperienda esset, sed oculis iam praeciperent quodnam esset mancipiorum genus;Sicuti, inquit, antiquitus mancipia iure belli capta coronis induta veniebant et idcirco dicebantur sub corona venire. Namque ut ea corona signum erat captivorum venalium, ita pilleus impositus demonstrabat eiusmodi servos vendundarivenundari, quorum nomine emptori venditor nihil praestaret.Est autem alia rationis opinio cur dici solitum sit captivos sub corona vendundarivenundari, quod milites custodiae causa captivorum venalium greges circumstarent eaque circumstatio militum corona appellata sit.Sed id magis verum esse quod supra dixi, M. Cato in libro quem composuit De Re militariMililari docet. Verba sunt haec Catonis: Ut populus sua opera potius ob rem bene gestam coronatus supplicatum eat quam re male gesta coronatus veniat.Historia de Polo histrione memoratu digna.HISTRIO in terra Graecia fuit fama celebri, qui gestus et vocis claritudine et venustate ceteris antistabat;nomen fuisse aiunt Polum, tragoedias poetarum nobilium scite atque asseverate actitavit.Is Polus unice amatum filium morte amisit.Eum luctum quoniam satis visus est eluxisse, rediit ad quaestum artis.In eo tempore Athenis Electram Sophoclis acturus, gestare urnam quasi cum Oresti ossibus debebat.Ita compositum fabulae argumentum est, ut veluti fratris reliquias ferens Electra comploret commisereaturque interitum eius existimatum.Igitur Polus, lugubri habitu Electrae indutus, ossa atque urnam e sepulcro tulit filii et, quasi Oresti amplexus, opplevit omnia non simulacris neque imitamentis, sed luctu atque lamentis veris et spirantibus.Itaque cum agi fabula videretur, dolor actus est.Quid de quorundam sensuum naturali defectione Aristoteles scripserit.Ex quinque his sensibus quos animantibus natura tribuit, visu, auditu, gustu, tactu, odoratu, quas Graeci appellant, quaedam animalium alia alio carent et aut caeca natura gignuntur aut inodora inauritave.Nullum autem ullum gigni animal Aristoteles dicit, quod aut gustus sensu careat, aut tactus.Verba ex libro eius, quem composuit, haec sunt:An affatim, quasi admodum, prima acuta pronuntiandum sit; et quaedam itidem non incuriose tractata super aliarum vocum accentibus.ANNIANUS poeta praeter ingenii amoenitates litterarum quoque veterum et rationum in litteris oppido quam peritus fuit et sermocinabatur mira quadam et scita suavitate.Is affatim, ut admodum, prima acuta, non media, pronuntiabat atque ita veteres locutos censebat.Itaque se audiente Probum grammaticum hos versus in Plauti Cistellaria legisse dicit: Pótine tu homo fácinus facere strénuum?—Aliorum áffatim est. Qui faciant; sane égo me nolo fórtem perhiberi virum, causamque esse huic accentui dicebat,quod affatim non essent duae partes orationis, sed utraque pars in unam vocem coaluisset, sicuti in eo quoque quod exadversum dicimus secundam syllabam debere acui existimabat, quoniam una, non duae essent partes orationis; atque ita oportere apud Terentium legi dicebat in his versibus: In quo haéc discebat lúdo, exadversúm loco Tostrina erat quaedam.Addebat etiam quod ad praeverbium tum ferme acueretur, cum significaret quam intentionem nos dicimus, sicut adfabre et admodum et adprobe dicuntur.Cetera quidem satis commode Annianus. Sed si hanc particulam semper, cum intentionem significaret, acui putavit, non id perpetuum videtur;nam et adpotus cum dicimus et adprimus et adprime, intentio in his omnibus demonstratur, neque tamen ad particula satis commode accentu acuto pronuntiatur.