Tum vero ego permotus, agendum iam oblique, ut cum homine stulto, existimavi et Cetera, inquam, vir doctissime, remotiora gravioraque si discere et scire debuero, quando mihi usus venerit, tum quaeram ex te atque discam; sed enim quia dixi saepe obnoxius et quid dicerem nescivi, didici ex te et scire nunc coepi quod non ego omnium solus, ut tibi sum visus, ignoravi, sed, ut res est, Plautus quoque, homo linguae atque elegantiae in verbis Latinae princeps, quid esset obnoxius nescivit; versus enim est in Sticho illius ita. scriptus: nuncNune ego hercle perii pláne, non obnóxie, quod minime congruit cum ista, quam me docuisti, significatione; composuit enim Plautus tamquam duo inter se contraria plane et obnoxie, quod a tua significatione longe abest.Atque ille grammaticus satis ridicule, quasi obnoxius et obnoxie non declinatione sola, sed re atque sententia differrent, Ego, inquit, dixi quid esset obnoxius, non quid obnoxie.At tunc ego admirans insolentis hominis inscitiam, Mittamus, inquam, sicuti vis, quod Plautus obnoxie dixit, si id nimis esse remotum putas,atque illud quoque praetermittamus, quod Sallustius in Catilina scribit:Minari etiam ferro, ni sibi obnoxia foret, et quod videtur novius pervulgatiusque esse, id me doce. Versus enim Vergilii sunt notissimi: Nam neque tunc astris acies obtunsa videri, Nec fratris radiis obnoxia surgere luna,quod tu ais culpae suae conscium. Alio quoque loco Vergilius verbo isto utitur a tua sententia diverse in his versibus: iuvat arva videre Non rastris hominum, non ulli obnoxia curae; cura enim prodesse arvis solet, non nocere, quod tu de obnoxio dixisti.Iam vero illud etiam Q. Enni quo pacto congruere tecum potest, quod scribit in Phoenice in hisce versibus: Séd virum verá virtute vívere animatum áddecet, Fórtiterque innóxium stare ádversum adversários. Éa libertas ést, qui pectus púrum et firmum géstitat, Áaliaeliae res obnóxiosae nócte in obscurá latent?At ille oscitans et alucinanti similis: Nunc, inquit, mihi operae non est. Cum otium erit, revises ad me atque disces quid in verbo isto et Vergilius et Sallustius et Plautus et Ennius senserint.Máximas opímitates gaúdio effertíssimasSúis eris ille úna mecum páriet gnatoque ét patri;Ádeo ut aetatem ámbo ambobus nóbis sint obnóxiiNóstro devincti beneficio.quamquam ego mercéde huchue conductús tuaAdvénio, ne tibi me ésse ob eam rem obnóxiumReáre; audibis mále, si maledicís mihi.De observata custoditaque apud Romanos iurisiurandi sanctimonia; atque inibi de decem captivis, quos Romam Hannibal deiurio ab his accepto legavit.IUSIURANDUM apud Romanos inviolate sancteque habitum servatumque est. Id et moribus legibusque multis ostenditur, et hoc, quod dicemus, ei rei non tenue argumentum esse potest.Post proelium Cannense Hannibal, Carthaginiensium imperator, ex captivis nostris electos decem Romam misit mandavitque eis pactusque est, ut, si populo Romano videretur, permutatio fieret captivorum et pro his quos alteri plures acciperent, darent argenti pondo libram et selibram.Hoc, priusquam proficiscerentur, iusiurandum eos adegit, redituros esse in castra Poenica, si Romani captivos non permutarent.Veniunt Romam decem captivi. Mandatum Poeni imperatoris in senatu exponunt.Permutatio senatui non placita.Parentes, cognati adfinesque captivorum amplexi eos postliminio in patriam redisse dicebant statumque eorum integrum incolumemque esse, ac ne ad hostes redire vellent orabant.Tum octo ex his postliminium iustum non esse sibi responderunt, quoniam deiurio vincti forent, statimque, uti iurati erant, ad Hannibalem profecti sunt.Duo reliqui Romae manserunt solutosque esse se ac liberator religione dicebant, quoniam, cum egressi castra hostium fuissent, commenticio consilio regressi eodem, tamquam si ob aliquam fortuitam causam, issent atque ita iureiurando satisfacto rursum iniurati abissent.Haec eorum fraudulenta calliditas tam esse turpis existimata est, ut contempti vulgo discerptique sint censoresque eos postea omnium notarum et damnis et ignominiis adfecerint, quoniam quod facturos deieraverant non fecissent.Cornelius autem Nepos in libro Exemplorum quinto id quoque litteris mandavit, multis in senatu placuisse ut hi qui redire nollent, datis custodibus, ad Hannibalem deducerentur, sed eamcam sententiam numero plurium quibus id non videretur superatam; eos tamen qui ad Hannibalem non redissent usque adeo intestabiles invisosque fuisse, ut taedium vitae ceperint necemque sibi consciverint.Historia ex annalibus sumpta de Tiberio Graccho, Gracchorum patre, tribuno plebis; atque inibi tribunicia decreta cum ipsis verbis relata.