Qui exempla horum verborum requirit, ne in libris nimium remotis quaerat, inveniet ea in M. Tullii secunda Antonianarum.Nam cum genus quoddam sordidissimum vitae atque victus M. Antoni demonstraturus esset, quod in caupona delitisceret, quod ad vesperum perpotaret, quod ore involuto iter faceret ne cognosceretur, haec aliaque eiusdemmodi cum in eum dicturus esset: Videte, inquit, hominis levitatem, tamquam prorsus ista dedecora hoc convicio in homine notarentur.At postea, cum in eundem Antonium probra quaedam alia ludibriosa et turpia ingessisset, ad extremum hoc addidit: O hominem nequam! nihil enim magis proprie possum dicere.Sed ex eo loco M. Tullii verba compluscula libuit ponere: At videte levitatem hominis! Cum hora diei decima fere ad Saxa Rubra venisset, delituit in quadam cauponula atque ibi se occultans perpotavit ad vesperum; inde cisio celeriter ad urbem advectus, domum venit ore involuto. Ianitor rogat: Quis tu? A Marco tabellarius. Confestim ad eam cuius causa venerat deducitur eique epistulam tradit. Quam illa cum legeret flens— erat enim scripta amatorie, caput autem litterarum hoc erat: sibi cum illa mima posthac nihil futurum, omnem se amorem abiecisse illim atque in hanc transfudisse— cum mulier fleret uberius, homo misericors ferre non potuit: caput aperuit, in collum invasit. O hominem nequam!—nihil enim magis proprie possum dicere; ergo ut te catamitum nec opinato cum ostendisses, praeter spem mulier aspiceret, idcirco urbem terrore nocturno, Italiam multorum dierum metu perturbasti?Consimiliter Q. quoque Claudius in primo Annalium nequitiam appellavit luxum vitae prodigum effusumque in hisce verbis: Persuadent i cuidam adulescenti Lucano, qui adprime summo genere gnatus erat, sed luxuria et nequitia pecuniam magnam consumpserat.M. Varro in libris De Lingua Latina, Ut ex non et ex volo, inquit, nolo, sic ex ne et quicquam, media syllaba extrita, compositum est nequam.P. Africanus Pro se contra Tiberium Asellum de multa ad populum: Omnia mala, probra, flagitia, quae homines faciunt, in duabus rebus sunt, malitia atque nequitia. Utrum defendis, malitiam an nequitiam an utrumque simul? Si nequitiam defendere vis, licet; si tu in uno scorto maiorem pecuniam absumpsisti quam quanti omne instrumentum fundi Sabini in censum dedicavisti; si hoc ita est, qui spondet mille nummum? si tu plus tertia parte pecuniae paternae perdidisti atque absumpsisti in flagitiis; si hoc ita est, qui spondet mille nummum? Non vis nequitiam. Age malitiam saltem defende. Si tu verbis conceptis coniuravisti sciens sciente animo tuo; si hoc ita est, qui spondet mille nummum?De tunicis chiridotis; quod earum usum P. Africanus Sulpicio Gallo obiecitTUNICIS uti virum prolixis ultra brachia et usque in primores manus ac prope in digitos, Romae atque in omni Latio indecorum fuit.Eas tunicas Graeco vocabulo nostri chiridotas appellaverunt feminisque solis vestem longe lateque diffusam non indecere existimaverunt ad ulnas cruraque adversus oculos protegenda.Viri autem Romani primo quidem sine tunicis toga sola amicti fuerunt; postea substrictas et breves tunicas citra umerum desinentis habebant, quod genus Graeci dicuntHac antiquitate indutus P. Africanus, Pauli filius, vir omnibus bonis artibus atque omni virtute praeditus, P. Sulpicio Gallo, homini delicate, inter pleraque alia, quae obiectabat, id quoque probro dedit, quod tunicis uteretur manus totas operientibus.Verba sunt haec Scipionis: Nam qui cotidie unguentatus adversum speculum ornetur, cuius supercilia radantur, qui barba vulsa feminibusque subvulsis ambulet, qui in conviviis adulescentulus cum amatore, cum chiridota tunica interior accubuerit, qui non modo vinosus, sed virosus quoque sit, eumne quisquam dubitet, quin idem fecerit quod cinaedi facere solent?Et tunicae (inquit) manicas et habent redimicula mitrae.Q. quoque Ennius Carthaginiensium tunicatam iuventuten non videtur sine probro dixisse.Quem classicum dicat M. Cato, quem infra classem.CLASSICI dicebantur non omnes qui in quinque classibus erant, sed primae tantum classis homines, qui centum et viginti quinque milia aeris ampliusve censi erant.Infra classes autem appellabantur secundae classis ceterarumque omnium classium, qui minore summa aeris, quam quod supra dixi, censebantur.Hoc eo strictim notavi, quoniam in M. Catonis oratione, Qua Voconiam legem suasit, quaeri solet quid sit classicus, quid infra classem.De tribus dicendi generibus; ac de tribus philosophis qui ab Atheniensibus ad senatum Romam legati missi sunt.