Grammaticus autem quispiam de nobilioribus, ab emptore ad spectandos libros adhibitus, repperisse se unum in libro mendum dicebat; sed contra librarius in quodvis pignus vocabat, si in una uspiam littera delictum esset. Ostendebat grammaticus ita scriptum in libro quarto:Quapropter tum primumprimnum ex plebe alter consul factus est, duovicesimo anno postquam Romam Galli ceperunt.Non, inquit, duovicesimo, sed duo et vicesimo scribi oportuit.Quid enim est duovicesimo? Varro Humanarum Rerum lib. XVI; hic ita scripsit: Mortuus est anno duovicesimo; rex fuit annos XXI.CuiusmodiCuiustnodi ioco incavillatus sit Antiochum regem Poenus Hannibal.IN libris veterum memoriarum scriptum est, Hannibalem Carthaginiensem apud regem Antiochum facetissime cavillatum esse. Ea cavillatio huiuscemodi fuit:ostendebat ei Antiochus in campo copias ingentis quas bellum populo Romano facturus comparaverat, convertebatque exercitum insignibus argenteis et aureis florentem;inducebat etiam currus cum falcibus et elephantos cum turribus equitatumque frenis, ephippiis, monilibus, phaleris praefulgentem.Atque ibi rex, contemplatione tanti ac tam ornati exercitus gloriabundus, Hannibalem aspicit et Putasne, inquit, conferri posse ac satis esse Romanis haec omnia?Tum Poenus, eludens ignaviam inbelliamqueinbelliarnque militum eius pretiose armatorum: Satis, plane satis esse credo Romanis haec omnia, etiamsi avarissimi sunt.Nihil prorsum neque tam lepide neque tam acerbe dici potest;rex de numero exercitus sui ac de aestimanda aequiperatione quaesiverat, respondit Hannibal de praeda.De coronis militaribus; quae sit earum triumphalistriumnphalis, quae obsidionalis, quae civica, quae muralis, quae castrensis, quae navalis, quae ovalis, quae oleaginea.MILITARES coronae multae et variae sunt.Quarum quae nobilissimae sunt, has ferme esse accepimus: triumphalem, obsidionalem, civicam, muralem, castrensem, navalem ;est ea quoque corona quae ovalis dicitur, est item postrema oleaginea,qua uti solent qui in proelio non fuerunt sed triumphum procurant. Triumphales coronae sunt aureae,quae imperatoribus ob honorem triumphi mittuntur.Id vulgo dicitur aurum coronarium.Haec antiquitus e lauru erant, post fieri ex auro coeptae.Obsidionalis est, quam ii qui liberati obsidione sunt dant ei duci qui liberavit.Ea corona graminea est, observarique solitum ut fieret e gramine quod in eo loco gnatum esset intra quem clausi erant qui obsidebantur.Hanc coronam gramineam senatus populusque Romanus Q. Fabio Maximo dedit bello Poenorum secundo, quod urbem Romam obsidione hostium liberasset.Civica corona appellatur, quam civis civi a quo in proelio servatus est testem vitae salutisque perceptae dat.Ea fit e fronde quernea, quoniam cibus victusque antiquissimus quercus capi solitus; fuit etiam ex ilice, quod genus superiori proximum est, sicuti scriptum est in quadam comoedia Caecilii: † Advehuntur, (inquit), cum ilignea corona et chlamyde; di vostram fidem!Masurius autem Sabinus, in undecimo Librorum Memorialium, civicam coronam tum dari solitam dicit, cum is qui civem servaverat eodem tempore etiam hostem occiderat neque locum in ea pugna reliquerat; aliter ius civicae coronae negat concessum.Tiberium tamen Caesarem consultum an civicam coronam capere posset qui civem in proelio servasset et hostes ibidem duos interfecisset, sed locum in quo pugnabat non retinuisset eoque loco hostes potiti essent, rescripsisse dicit eum quoque civica dignum videri, quod appareret e tam iniquo loco civem ab co servatum, ut etiam a fortiter pugnantibus retineri non quiverit.Hac corona civica L. Gellius, vir censorius, in senatu Ciceronem consulem donari a republica censuit, quod eius opera esset atrocissima illa Catilinae coniuratio detecta vindicataque.Muralis est corona, qua donatur ab imperatore qui primusprirus murum subiit inque oppidum hostium per vim ascendit; idcirco quasi muri pinnis decorata est.Castrensis est corona, qua donat imperator eum qui primus hostium castra pugnans introivit; ea corona insigne valli habet.Navalis est, qua donari solet maritimomaritino proelio qui primus in hostium navem armatus transiluit; ea quasi navium rostris insignita est.Et muralis autem et castrensis et navalis fieri ex auro solent.Ovalis corona murtea est; ea utebantur imperatores qui ovantes urbem introibant. Ovandi ac non triumphandi causa est, cum aut bella non rite indicta neque cum iustoilusto hoste gesta sunt, aut hostium nomen humile et non idoneum est, ut servorum piratarumque, aut, deditione repente facta, inpulverea, ut dici solet, incruentaque victoria obvenit.