De argumentisarguments quae Graece appellantur, a nobis reciproca dici possunt.INTER vitia argumentorum longe maximum esse vitium videtur quae Graeci dicunt.Ea quidam e nostris non hercle nimis absurde reciproca appellaverunt.Id autem vitium accidit hoc modo, cum argumentum propositum referri contra convertique in eum potest a quo dictum est, et utrimque pariter valet; quale est pervolgatum illud quo Protagoram, sophistarum acerrimum, usum esse ferunt adversus Euathlum, discipulum suum.Lis namque inter eos et controversia super pactapact mercede haec fuit.Euathlus, adulescens dives, eloquentiae discendae causarumque orandi cupiens fuit.Is in disciplinam Protagorae sese dedit daturumque promisit mercedemmercederm grandem pecuniam, quantam Protagoras petiverat, dimidiumque eius dedit iam tunc statim priusquam disceret, pepigitque ut reliquum dimidium daret quo primoprimro die causam apud iudices orasset et vicisset.Postea cum diutule auditor adsectatorque Protagorae fuisset et in studio quidem facundiae abunde promovisset, causas tamen non reciperet tempusque iam longum transcurreret et facere id videretur, ne relicum mercedis daret, capit consilium Protagoras,ut tum existimabat, astutum; petere institit ex pacto mercedem, litem cum Euathlo contestatur.Et cum ad iudices coniciendae consistendaeque causae gratia venissent, tum Protagoras sic exorsus est: Disce, inquit, stultissime adulescens, utroque id modo fore uti reddas quod peto, sive contra te pronuntiatum erit sive pro te.Nam si contra te lis data erit, merces mihi ex sententia debebitur, quia ego vicero; sin vero secundum te iudicatum erit, merces mihi ex pacto debebitur, quia tu viceris.Ad ea respondit Euathlus: Potui, inquit, huic tuae tam ancipiti captioni isse obviam, si verba non ipse facerem atque alio patrono uterer.Sed maius mihi in ista victoria prolubium est, cum te non in causa tantum, sed in argumento quoque isto vinco.Disce igitur tu quoque, magister sapientissime, utroque modo fore uti non reddam quod petis, sive contra me pronuntiatum fuerit sive pro me.Nam si iudices pro causa mea senserint, nihil tibi ex sententia debebitur, quia ego vicero; sin contra me pronuntiaverint, nihil tibi ex pacto debebo, quia non vicero.Tum iudices, dubiosum hoc inexplicabileque esse quod utrimque dicebatur rati, ne sententia sua, utramcumque in partem dicta esset, ipsa sese rescinderet, rem iniudicatam reliquerunt causamque in diem longissimam distulerunt.Sic ab adulescente discipulo magister eloquentiae inclutus suo sibi argumento confutatus est et captionis versute excogitatae frustratus fuit.Biantis de re uxoria syllogismum non posse videriEXISTIMANT quidam etiam illud Biantis, viri sapientis ac nobilis, responsum consimile esse atque est Protagorion illud de quo dixi modo,Nam cum rogatus esset a quodam Bias, deberetne uxorem ducere an vitam vivere caelibem, inquit,Sic autem hoc rursum convertunt:Sed minime hoc esse videtur quoniam ex altero latere conversum frigidius est infirmiusque.Nam Bias proposuit non esse ducendam uxorem propter alterutrum incommodum, quod necessario patiendum erit ei qui duxerit.Qui convertit autem, non ab eo se defendit incommodo quod adest, sed carere se altero dicit quod non adest.Satis est autem tuendae sententiae quam Bias dixit, quod eum qui duxit uxorem pati necesse est ex duobus incommodis alterum, ut aut habeat autSed Favorinus noster, cum facta esset forte mentio syllogismi istius quo Bias usus est, cuius prima est, non ratum id neque iustum diiunctivum esse ait, quoniam non necessum sit alterum ex duobus quae diiunguntur verum esse,quod in proloquio diiunctivo necessarium est. Eminentia enim quadam significari formarum turpes et pulcrae videntur.Est autem, inquit, tertium quoque inter duo ista quae diiunguntur, cuius rationem prospectumque Bias non habuit.Inter enim pulcherrimam feminam et deformissimam media forma quaedam est, quae et a nimiae pulcritudinis periculo et a summae deformitatis odio vacat;qualis a Quinto Ennio in Melanippa perquam eleganti vocabulo stata dicitur, quae neque futura sit neque .Quam formam modicam et modestam Favorinus non,mi hercule, inscite appellabat uxoriam. Ennius autem in ista quam dixi tragoedia, eas fere feminas ait incolumi pudicitia esse quae stata forma forent.De nominibus deorum populi Romani Diovis et Vediovis.IN antiquis precationibus nomina haec deorum inesse animadvertimus:Diovis et Vediovis ; est autem etiam aedes Vediovis Romae inter Arcem et Capitolium.Eorum nominum rationem esse hanc comperi: