Et Terentius: Tun, quód dem recte est. Nám, nihil esse Míhi, religio est dicere.Quod si, ut ait Nigidius, omnia istiusmodi inclinamenta nimium ac praeter modum significant et idcirco in culpas cadunteadunt, ut vinosus, mulierosus, morosus, verbosus, famosus, cur ingeniosus et formosus et officiosus et speciosus, quae pariter ab ingenio et forma et officio et specie, inclinata sunt, cur etiam disciplinosus, consiliosus, victoriosus, quae M. Cato ita affiguravit, cur item facundiosa, quod Sempronius Asellio XIII Rerum Gestarum ita scripsit: facta sua spectare oportere, non dicta, si minus facundiosa essent—cur, inquam, ista omnia numquam in culpam, sed in laudem dicuntur, quamquam haec item incrementum sui nimium demonstrent? an propterea, quia illis quidem, quae supra posui, adhibendus est modus quidam necessarius?Nam et gratia, si nimia atque inmodica, et mores, si multi atque varii, et verba, si perpetua atque infinita et obtundentia, et fama, si magna et inquieta et invidiosa sit, neque laudabilia neque utilia sunt;ingenium autem et officium et forma et disciplina et consilium et victoria et facundia sicut ipsae virtutum amplitudines nullis finibus cohibentur, sed quanto maiora auctioraque sunt, multo etiam tanto laudatiora sunt.Quid observatum de ordine rogandarum in senatu sententiarum; iurgiumqueinrgiumque in senatu C. Caesaris consulis et M. Catonis, diem dicendo eximentis.ANTE legem quae nunc de senatu habendo observatur, ordo rogandi sententias varius fuit.Alias primus rogabatur qui princeps a censoribus in senatum lectus fuerat, alias qui designati consules erant;quidam e consulibus, studio aut necessitudine aliqua adducti, quem is visum erat honoris gratia extra ordinem sententiam primum rogabant.Observatum tamen est, cum extra ordinem fieret, ne quis quemquam ex alio quam ex consulari loco sententiam primum rogaret.C. Caesar in consulatu, quem cum M. Bibulo gessit, quattuor solos extra ordinem rogasse sententiam dicitur. Ex his quattuor principem rogabat M. Crassum; sed, postquam filiam Cn. Pompeio desponderat, primumprimuim coeperat Pompeium rogare.Eius rei rationem reddidisse eum senatui Tiro Tullius, M. Ciceronis libertus, refert, itaque se ex patrono suo audisse scribit.Id ipsum Capito Ateius in libro quem De Officio Senatorio composuit, scriptum reliquit.In eodem libro Capitonis id quoque scriptum est: C., inquit, Caesar consul M. Catonem sententiam rogavit. Cato rem quae consulebatur, quoniam non e republica videbatur, perfici nolebat. Eius rei ducendae gratia longa oratione utebatur eximebatque dicendo diem. Erat enim ius senatori, ut sententiam rogatus diceret ante quicquid vellet aliae rei et quoad vellet. Caesar consul viatorem vocavit eumque, cum finem non faceret, prendi loquentem et in carcerem duci iussit. Senatus consurrexit et prosequebatur Catonem in carcerem. Hac, inquit, invidia facta Caesar destitit et mitti Catonem iussit.Quae qualiaque sint quae Aristoxenus quasi magis comperta de Pythagora memoriae mandavit; et quae item Plutarchus in eundem modum de eodem Pythagora scripserit.OPINIO vetus falsa occupavit et convaluit, Pythagoram philosophum non esitavisse ex animalibus, item abstinuisse fabulo, quem Graeci appellant.Ex hac opinione Callimachus poeta scripsit:Ex eadem item opinione M. Cicero in libro De Divinatione primo haec verba posuit: Iubet igitur Plato sic ad somnum proficisci corporibus affectis, ut nihil sit quod errorem animis perturbationemque afferat. Ex quo etiam Pythagoreis interdictum putatur ne faba vescerentur, quae res habet inflationem magnam, tranquillitatem mentis quaerentibus contrariam.Haec quidem M. Cicero. Sed Aristoxenus musicus, vir litterarum veterum diligentissimus, Aristoteli philosophi auditor, in libro quem De Pythagora reliquit, nullo saepius legumento Pythagoram dicit usum quam fabis, quoniam is cibus et subduceret sensim alvum et levigaret.Verba ipsa Aristoxeni subscripsi:Porculis quoque minusculis et haedis tenerioribus victitasse, idem Aristoxenus refert.Quam rem videtur cognovisse e Xenophilo Pythagorico familiari suo, et ex quibusdam aliis natu maioribus, qui ab aetate Pythagorae minus diu aberant.Ac de animalibus Alexis etiam poeta in comoedia, quae inscribitur, docet.Videtur autem de non esitato causam erroris fuisse, quia in Empedocli carmine, qui disciplinas Pythagorae secutus est, versus hic invenitur:Opinati enim sunt plerique legumentum dici, ut a vulgo dicitur. Sed qui diligentius scitiusque carmina Empedocli arbitrati sunt, hoc in loco testiculos significare dicunt, eosque more Pythagorae operte atque symbolice appellatos, quod sint et geniturae humanae vim praebeant; idcircoque Empedoclen versu isto non a fabulo edendo, sed a rei veneriae prolubio voluisse homines deducere.