Paelicem autem appellatam probrosamque habitam, quae iuncta consuetaque esset cum eo in cuius manu mancipioque alia matrimonii causa foret, hac antiquissima lege ostenditur, quam Numae regis fuisse accepimus: Paelex aedem Iunonis ne tangito; si tangit, Iunoni crinibus demissis agnum feminam caedito. Paelex autem quasi id est quasi Ut pleraque alia, ita hoc quoque vocabulum de Graeco flexum est.Quid Servius Sulpicius, in libro qui est De Dotibus, scripserit de iure atque more veterum sponsaliorum.SPONSALIA in ea parte ItaliaeItaliac quae Latium appellatur hoc more atque iure solita fieri scripsit Servius Sulpicius in libro quem inscripsit De Dotibus:Qui uxorem, inquit, ducturus erat, ab eo unde ducenda erat stipulabatur, eam in matrimonium datum iri. Qui ducturus erat, id itidem spondebat. Is contractus stipulationum sponsionumque dicebatur sponsalia. Tunc, quae promissa erat sponsa appellabatur, qui spoponderat ducturum, sponsus. Sed si post eas stipulationis uxor non dabatur aut non ducebatur, qui stipulabatur aut qui spoponderat ex sponsu agebat. Iudices cognoscebant. Iudex quamobremquamobrerm data acceptave non esset uxor quaerebat. Si nihil iustae causae videbatur, litem pecunia aestimabat, quantique interfuerat eamearn uxorem accipi aut dari, eum qui spoponderat aut qui stipulatus erat, condemnabat.Hoc ius sponsaliorum observatum dicit Servius ad id tempus quo civitas universe Latio lege Iulia data est.Haec eadem Neratius scripsit in libro quem De Nuptiis composuit.Historia narrata de perfidia aruspicum Etruscorum; quodque ob eamearn rem versus hic a pueris Romae urbe tota cantatus est: Malum consilium consultori pessimum est.STATUA Romae in comitio posita Horatii Coclitis, fortissimi viri, de caelo tacta est.Ob id fulgur piaculis luendum aruspices ex Etruria acciti, inimico atque hostili in populum Romanum animo, instituerant eamearn rem contrariis religionibus procurare,atque illam statuam suaserunt in inferiorem locum perperam transponi, quem sol oppositu circum undique altarum aedium numquam illustraret.Quod cum ita fieri persuasissent, delati ad populum proditique sunt et, cum de perfidia confessi essent, necati sunt, constititque, eam statuam, proinde ut verae rationes post compertae monebant, in locum editum subducendam atque ita in area Volcani sublimiore loco statuendam; ex quo res bene ac prospere populo Romano cessit.Malúm consilium cónsultori péssimum est.Ea historia de aruspicibus ac de versu isto senario scripta est in Annalibus Maximis, libro undecimo, et in Verri Flacci libro primo Rerum Memoria Dignarum.Videtur autem versus hic de Graeco illo Hesiodi versu expressus:Verba veteris senatusconsulti posita, quo decretum est hostiis maioribus expiandum, quod in sacrario hastae Martiae movissent; atque ibi enarratum quid sint hostiae succidaneae, quid item porca praecidanea ; et quod Capito Ateius ferias praecidaneas appellavit.UT terram movisse nuntiari solet eaque res procuratur, ita in veteribus memoriis scriptum legimus nuntiatum esse senatui in sacrario in regia hastas Martias movisse.Eius rei causa senatusconsultum factum est M. Antonio A. Postumio consulibus, eiusque exemplum hoc est: Quod C. Iulius, L. filius, pontifex nuntiavit in sacrario in regia hastas Martias movisse, de ea re ita censuerunt, uti M. Antonius consul hostiis maioribus Iovi et Marti procuraret et ceteris dis, quibus videretur, lactantibus. Ibus uti procurasset satis halendum censuerunt. Si quid succidaneis opus esset, robiis succideret.Quod succidaneas hostias senatus appellavit, quaeri solet quid verbum id significet.In Plauti quoque comoedia quae Epidicus inscripta est, super eodem ipso verbo requiri audio in his versibus: Mén piaculárem oportet fíeri ob stultitiám tuam, Ut meum tergum tuaé stultitiae súbdas succidaneum?Succidaneae autem hostiae dicuntur, ae littera per morem compositi vocabuli in i litteram tramutata quasi succaedaneae,appellatae, quoniam, si primis hostiis litatum non erat, aliae post easdem ductae hostiae caedebantur; quae quia, prioribus iam caesis, luendi piaculi gratia subdebantur et succidebantur, succidaneae nominatae, littera i scilicet tractim pronuntiata; audio enim quosdam eam litteram in hac voce barbare corripere.Eadem autem ratione verbi praecidaneae quoque hostiae dicuntur quae ante sacrificia sollemnia pridie caeduntur.Porca etiam praecidanea appellata quam piaculi gratia ante fruges novas captas immolare Cereri mos fuit, si qui familiam funestam aut non purgaverant, aut aliter eam rem, quam oportuerat, procuraverant.