De P. Africano superiore sumpta quaedam ex annalibus memoratu dignissimadignissinla.SCIPIO AFRICANUS antiquior quanta virtutum gloria praestiterit et quam fuerit altus animi atque magnificus et qua sui conscientia subnixus, plurimis rebus quae dixit quaeque fecit declaratum est.Ex quibus sunt haec duo exempla eius fiduciae atque exuperantiae ingentis.Cum M. Naevius tribunus plebis accusaret eum ad populum diceretque accepisse a rege Antiocho pecuniam, ut condicionibus gratiosis et mollibus pax cum eo populi Romani nomine fieret, et quaedam item alia crimini daret indigna tali viro, tum Scipio pauca praefatus quae dignitas vitae suae atque gloria postulabat, Memoria, inquit, Quirites, repeto, diem esse hodiernum quo Hannibalem Poenum imperio vestro inimicissimum magno proelio vici in terra Africa pacemque et victoriam vobis peperi spectabilem. Non igitur simus adversum deos ingrati et, censeo, relinquamus nebulonem hunc, eamus hinc protinus Iovi optimo maximo gratulatum.Id cum dixisset, avertit et ire ad Capitolium coepit.Tum contio universa, quae ad sententiam de Scipione ferendam convenerat, relicto tribuno, Scipionem in Capitolium comitata atque inde ad aedes eius cum laetitia et gratulatione sollemni prosecuta est.Fertur etiam oratio quae videtur habita eo die a Scipione, et qui dicunt eamearn non veram, non eunt infitias quin haec quidem verba fuerint, quae dixi, Scipionis.Item aliud est factum eius praeclarum. Petilii quidam tribuni plebis a M., ut aiunt, Catone, inimico Scipionis, comparati in eum atque inmissi, desiderabant in senatu instantissime ut pecuniae Antiochinae praedaeque in eo bello captae rationem redderet;fuerat enim L. Scipioni Asiatico, fratri suo, imperatori in ea provincia legatus.Ibi Scipio exsurgitexurgit et, prolato e sinu togae libro, rationes in eo scriptas esse dixit omnis pecuniae omnisque praedae;illatum, ut palam recitaretur et ad aerarium deferretur.Sed enim id iam non faciam, inquit, nec me ipse afficiam contumelia,eumque librum statim coram discidit suis manibus et concerpsit, aegre passus quod cui salus imperii ac reipublicae accepta ferri deberet rationem pecuniae praedatae posceretur.Quid M. Varro in Logistorico scripserit de moderando victu puerorum inpubium.PUEROS inpubes compertum est, si plurimo cibo nimioque somno uterentur, hebetiores fieri ad veterni usque aut eluci tarditatem, corporaque eorum inprocera fieri minusque adolescere.Idem plerique alii medicorum philosophorumque et M. Varro in Logistorico scripsit, quae inscripta est Catus aut De Liberis Educandis.Notati a censoribus qui audientibus iis dixerant ioca quaedam intempestiviter; ac de eius quoque nota deliberatum qui steterat forte apud eos oscitabundus.INTER censorum severitates tria haec exempla in litteris sunt castigatissimae disciplinae.Unum est huiuscemodi:Censor agebat de uxoribus sollemne iusiurandum; verba erant ita concepta: Ut tu ex animi tui sententia uxorem habes? Qui iurabat cavillator quidam et canicula et nimis ridicularius fuit.Is locum esse sibi loci dicundi ratus, cum ita uti mos erat censor dixisset, Ut tu ex animi tui sententia uxorem habes?Habeo equidem, inquit, uxorem, sed non hercle ex animi mei sententia.Tum censor eum, quod intempestive lascivisset, in aerarios rettulit, causamque hanc ioci scurrilis apud se dicti subscripsit.Altera severitas eiusdem sectae disciplinaeque est.Deliberatum est de nota eius qui ad censores ab amico advocatus est et in iure stans dare nimis et sonore oscitavit; atque inibi ut plecteretur fuit, tamquam illud indicium esset vagi animi et alucinantis et fluxae atque apertae securitatis.Sed cum ille deiurasset invitissimum sese ac repugnantem oscitatione victum tenerique eo vitio quod oscedo appellatur, tum notae iam destinatae exemptus est.Publius Scipio Africanus, Pauli filius, utramque historiam posuit in oratione quam dixit in censura, cum ad maiorum mores populum hortaretur.Item aliud refert Sabinus Masurius in septimo Memoriali severe factum: Censores, inquit, Publius Scipio Nasica et Marcus Popilius cum equitum censum agerent, equum nimis strigosum et male habitum, sed equitem eius uberrimum et habitissimum viderunt et cur, inquiunt, ita est, ut tu sis quam equus curatior? Quoniam, inquit, ego me curo, equum Statius nihili servos. Visum est parum esse reverens responsum relatusque in aerarios, ut mos est. Statius autem servile nomen fuit.Plerique apud veteres servi eo nomine fuerunt.Caecilius quoque, ille comoediarum poeta inclutus, servus fuit et propterea nomen habuit Statius. Sed postea versum est quasi in cognomentum, appellatusque est Caecilius Statius.