M. VARRONEM et P. Nigidium, viros Romani generis doctissimos, comperimus non aliter elocutos esse et scripsisse quam senatuis et domuis et fluctuis, qui est patrius casus ab eo quod est senatus, domus fluctus ; huic senatui, domui fluctui ceteraque is consimilia pariter dixisse.Terentii quoque comici versus in libris veteribus itidem scriptus est: Eius ánuis causa, opínor, quae est emórtua.Hanc eorum auctoritatem quidam e veteribus grammaticis ratione etiam firmare voluerunt, quod omnis dativus singularis i littera finitus, si non similis est genetivi singularis, s littera addita genetivum singularem facit, ut patri patris, duci ducis, caedi caedis.Cum igitur inquiunt in casu dandi huic senatui dicamus, genetivus ex eo singularis senatuis est, non senatus.Set non omnes concedunt in casu dativo senatui magis dicendum quam senatu.Sicuti Lucilius in eodem casu victu et anu dicit, non victui nec anui, in hisce versibus: Quod sumptum atque epulas victu praeponis honesto et alio in loco: Anu noceo (inquit).Vergilius quoque in casu dandi aspectu dicit, non aspectui Teque aspectu ne subtrahe nostro et in Georgicis: Quod nec concubitu indulgent.C. etiam Caesar, gravis auctor linguae Latinae, in Anticatone, unius, inquit, arrogantiae, superbiae dominatuque. Item In Dolabellam actionis l. lib. I.: Isti, quorum in aedibus fanisque posita et honori erant et ornatu.In libris quoque analogicis omnia istiusmodi sine i littera dicenda censet.De natura quarundam particularumparticularuin quae praepositae verbis intendi atque produci barbare et inscite videntur, exemplis rationibusque plusculis disceptatum.LUCILII ex XI. versus sunt: Scipiadae magno improbus obiciebat Asellus, Lustrum illo censore malum infelixque fuisse. Obiciebat o littera producta multos legere audio,idque eo facere dicunt ut ratio numeri salva sit. Idem infra: Conicere in versus dictum praeconis volebam Grani. In hac quoque primi verbi praepositione o ob eandem causam producunt.Item XV.: Subicit huic humilem et suffercitus posteriorem, subicit u littera longa legunt, quia primam syllabam brevem esse in versu heroico non convenit.Item apud Plautum in Epidico con syllabam productam pronuntiant: Age núnciam orna te, Epidice, et palliolum in collum cónice.Apud Vergilium quoque subicit verbum produci a plerisque audio: etiam Parnasia laurus Parva sub ingenti matris se subicit umbra.Sed neque ob neque sub praepositio producendi habet naturam, neque item con, nisi cum eam litterae secuntur quae in verbis constituit et confecit secundum eam primae sunt, vel cumcurl eliditur ex ea n littera, sicut Sallustius: faenoribus, inquit, copertus.In his autem quae supra posui et metrum esse integrum potest et praepositiones istae possunt non barbare protendi; secunda enim littera in his verbis per duo i, non per unum scribenda est.Nam verbum ipsum, cui supradictae particulae praepositae sunt, non est icio, sed iacio et praeteritum non icit facit, sed iecit. Id ubi compositum est, a littera in i mutatur, sicuti fit in verbis insilio et incipio, atque i ita vim consonantis,capit, et idcirco ea syllaba productius latiusque paulo pronuntiata priorem syllabam brevem esse non patitur, sed reddit eam positu longam, proptereaque et numerus in versu et ratio in pronuntiatu manet.Haec quae diximus eo etiam conducunt, ut quod apud Vergilium in sexto positum invenimus: Eripe me his, invicte, malis, aut tu mihi terram Inice, sic esse iniice, ut supra dixi, et scribendum et legendum sciamus, nisi quis tam indocilis est, ut in hoc quoque verbo in praepositionem metri gratia protendat.Quaerimus igitur in obicibus o littera qua ratione intendatur, cum id vocabulum factum sit a verbo obiicio et nequaquam simile sit quod a verbo moveo motus o littera longa dicitur.Equidem memini Sulpicium Apollinarem, virum praestanti litterarum scientia, obicesotobices et obicibus o littera correpta dicere, in Vergilio quoque sic eum legere: qua vi maria alta tumescant Obicibus ruptis; sed ita ut diximus,i litteram, quae in hoc vocabulo quoque gemina esse debet, paulo uberius largiusque pronuntiabat.Congruens igitur est ut subices etiam, quod proinde ut obices compositum est, u littera brevi dici oporteat.Ennius in tragoedia quae Achilles inscribitur, subices pro aere alto ponit qui caelo subiectus est, in his versibus: per ego déum sublimas súbices Húmidas, unde óritur imber sónitu saevo et spíritu; plerosque omnes tamen legere audias u littera producta.Id ipsum autem verbum M. Cato sub alia praepositione dicit in oratione quam De Consulatu Suo habuit: Ita hos, inquit, fert ventus ad primorem Pyrenaeum, quo proicit in altum. Et Pacuvius item in Chryse: Idae promúnturium, cuius lingua in altum prócit.