Plutarchus quoque, homo in disciplinis gravi auctoritate, in primo librorum quos De Homero composuit, Aristotelem philosophum scripsit eadem ipsa de Pythagoricis scripsisse, quod non abstinuerint edundis animalibus, nisi pauca carne quadam.Verba ipsa Plutarchi, quoniam res inopinata est, subscripsi:autem est animal marinum, quod urtica appellatur. Sed et piscibus mullis abstinere Pythagoricos, Plutarchus in Symposiacis dicit.Pythagoram vero ipsum, sicuti celebre est Euphorbum primo fuisse dictasse, ita haec remotiora sunt his quae Clearchus et Dicaearchus memoriae tradiderunt, fuisse eum postea Pyrrum Pyranthium, deinde Aethaliden, deinde feminam pulcra facie meretricemneretricem, cui nomen fuerat Alco.Notae et animadversiones censoriae in veteribus monumentis repertae memoria dignae.Si quis agrum suum passus fuerat sordescere eumque indiligenter curabat ac neque araverat neque purgaverat, sive quis arborem suam vineamque habuerat derelictui, non id sine poena fuit, sed erat opus censorium censoresque aerarium faciebant. Item, si quis eques Romanus equum habere gracilentum aut parum nitidum visus erat, inpolitiae notabatur; id verbum significat quasi tu dicas incuriae.Cuius rei utriusque auctoritates sunt et M. Cato id saepenumero adtestatus est.Quod incentiones quaedam tibiarum certo modo factae ischiacis mederi possunt.Creditum hoc a plerisque esse et memoriae mandatum, ischia cum maxime doleant, tum, si modulis lenibus tibicen incinat, minui dolores, ego nuperrime in libro Theophrasti scriptum inveni.Viperarum morsibus tibicinium scite modulateque adhibitumadhilitum mederi, refert etiam Democriti liber, qui inscribiturinscrilitur in quo docet plurimis hominum morbidis medicinae fuisse incentiones tibiarum.Tanta prosus adfinitas est corporibus hominum mentibusque et propterea vitiis quoque aut medellis animorum et corporum.Narratur historia de Hostilio Mancino aedili cur. et Manilia meretrice; verbaque decreti tribunorum ad quos a Manilia provocatum est.CUM librum IX. Atei Capitonis Coniectaneorum legeremus, qui inscriptus est De Iudiciis Publicis, decretum tribunorum visum est gravitatis antiquae plenum.Propterea id meminimus, idque ob hanc causam et in hanc sententiam scriptum est: Aulus Hostilius Mancinus aedilis curulis fuit.Is Maniliae meretrici diem ad populum dixit, quod e tabulato eius noctu lapide ictus esset, vulnusque ex eo lapide ostendebat.Manilia ad tribunos plebi provocavit.Apud eos dixit comessatorem Mancinum ad aedes suas venisse; eum sibi recipere non fuisse e re sua, sed cum vi inrumperetinruinperet, lapidibus depulsum.Tribuni decreverunt aedilem ex eo loco iure deiectum quo eum venire cum corollario non decuisset; propterea, ne cum populo aedilis ageret intercesseruntDefensa a culpa sententia ex historia Sallustii, quam iniqui eius cum insectatione maligni reprehenderint.ELEGANTIA orationis Sallustii verborumque fingendi et novandi studium cum multa prorsus invidia fuit, multique non mediocri ingenio viri conati sunt reprehendere pleraque et obtrectare. In quibus plura inscite aut maligne vellicant. Nonnulla tamen videri possunt non indigna reprehensione; quale illud in Catilinae Historia repertum est, quod habeat eamearn speciem, quasi parum adtente dictum. Verba Sallustii haec sunt:Ac mihi quidem, tametsi hautquaquam par gloria sequitur scriptorem et auctorem rerum, tamen inprimis arduum videtur res gestas scribere; primum, quod facta dictis exaequanda sunt; dein, quia plerique quae delicta reprehenderis malivolentia et invidia dicta putant. Ubi de magna virtute atque gloria bonorum memores, quae sibi quisque facilia factu putat, aequo animo accipit; supra ea, veluti ficta, pro falsis ducitProposuit, inquiunt, dicturum causas quamobrem videatur esse arduum, res gestas scribere; atque ibi cum primam causam dixerit, dein non alteram causam, sed querellas dicit.Non enim causa videri debet cur historiae opus arduum sit, quod hi qui legunt aut inique interpretantur quae scripta sunt aut vera esse non credunt.Obnoxiam quippe et obiectam falsis existimationibus eamearn rem dicendam aiunt quam arduam ; quia quod est arduum sui operis difficultate est arduum, non opinionis alienae erroribus.Haec illi malivoli reprehensores dicunt. Sed arduum Sallustius non pro difficili tantum, sed pro eo quoque ponit quod Graeci appellant, quod est cum difficile, tum molestum quoque et incommodum et intractabile. Quorum verborum significatio a sententia Sallustii supra scripta non abhorret.De vocabulis quibusdam a Varrone et Nigidio contra cotidiani sermonis consuetudinem declinatis; atque inibi id genus quaedam cum exemplis veterum relata.