amarulentus librum maledicentissimum conscripsit, qui inscribitur.In eo libro Platonem philosophum contumeliose appellat, quod inpenso pretio librum Pythagoricae disciplinae emisset exque eo Timaeum, nobilem illum dialogum, concinnasset. Versus super ea re hi sunt:Quid sint pedari senatores et quam ob causam ita appellati; quamque habeant originem verba haec ex edicto tralaticio consulum: senatores quibusque in senatu sententiam dicere licet.NON pauci sunt qui opinantur pedarios senatores appellatos, qui sententiam in senatu non verbis dicerent, sed in alienam sententiam pedibus irent. Quid igitur?cum senatusconsultum per discessionem fiebat, nonne universi senatores sententiam pedibus ferebant?Atque haec etiam vocabuli istius ratio dicitur, quam Gavius Bassus in Commentariis suis scriptam reliquit.Senatores enim dicit in veterum aetate, qui curulem magistratum gessissent, curru solitos honoris gratia in curiam vehi, in quo curru sella esset super quam considerent, quae ob eam causam curulis appellaretur; sed eos senatores, qui magistratum curulem nondum ceperant, pedibus itavisse in curiam: propterea senatores nondum maioribus honoribus usos pedarios nominatos.M. autem Varro in Satira Menippea, quae inscripta est, equites quosdam dicit pedarios appellatos, videturque eos significare qui, nondum a censoribus in senatum lecti, senatores quidem non erant, sed quia honoribus populi usi erant, in senatum veniebant et sententiae ius habebant.Nam et curulibus magistratibus functi, si nondum a censoribus in senatum lecti erant, senatores non erant et, quia in postremis scripti erant, non rogabantur sententias sed, quas principes dixerant, in eas discedebant.Hoc significabat edictum quo nunc quoque consules, cum senatores in curiam vocant, servandae consuetudinis causa tralaticio utuntur. Verba edicti haec sunt:Senatores quibusque in senatu sententiam dicere licet.Caput sine lingua pedari sententia est.Hoc vocabulum a plerisque barbare dici animadvertimus; nam pro pedariis pedaneos appellant.Qua ratione Gavius Bassus scripserit parcum hominem appellatum et quam esse eius vocabuli causam putarit; et contra, quem in modum quibusque verbis Favorinus hanc traditionem eius eluserit.APUD cenam Favorini philosophiphilosophy cum discubitum fuerat coeptusque erat apponi cibus, servus assistens mensae eius legere inceptabat aut Graecarum quid litterarum aut nostratium; velut eo die quo ego affui, legebatur Gavii Bassi, eruditi viri, liber De Origine Verborum et Vocabulorum.In quo ita scriptum fuit: Parcus composito vocabulo est dictus, quasi par arcae, quando, sicut in area omnia reconduntur eiusque custodia servantur et continentur, ita homo tenax parvoque contentus omnia custodita et recondita habet, sicuti area. Quam ob causam parcus quasi pararcus est nominatus.Tum Favorinus, ubi haec audivit, superstitiose, inquit, et nimis moleste atque odiose confabricatus commolitusque magis est originem vocabuli Gavius iste Bassus quam enarravit.Nam si licet res dicere commenticias, cur non probabilius videatur ut accipiamus parcum ob eam causam dictum, quod pecuniam consumi atque impendi arceat et prohibeat, quasi pecuniarcus?Quin potius, inquit, quod simplicius veriusque est, id dicimus? Parcus enim neque ab area, neque ab arcendo, sed ab eo, quod est parum et parvum, denominatus est.