Tum ibi addit, se quoque iam duodecimam annorum hebdomadam ingressum esse et ad eum diem septuaginta hebdomadas librorum conscripsisse, ex quibus aliquammultos, cum proscriptus esset, direptis bibliothecis suis non comparuisse.Quibus et quam frivolis argumentis Accius in Didascalicis utatur, quibus docere nititur Hesiodum esse quam Homerum natu antiquiorem.SUPER aetate Homeri atque Hesiodi non consentitur.Alii Homerum quam Hesiodum maiorem natu fuisse scripserunt, in quis Philochorus et Xenophanes, alii minorem, in quis L. Accius poeta et Ephorus historiae scriptor.M. autem Varro in primo De Imaginibus, uter prior sit natus parum constare dicit, sed non esse dubium quin aliquo tempore eodem vixerint, idque ex epigrammate ostendi quod in tripode scriptum est, qui in monte Helicone ab Hesiodo positus traditur.Accius autem in primo Didascalico levibus admodum argumentis utitur, per quae ostendi putat, Hesiodum natu priorem:Quod Homerus, inquit, cum in principio carminis Achillem esse filium Pelei diceret, quis esset Peleus non addidit; quam rem procul, inquit, dubio dixisset, nisi ab Hesiodo iam dictum videret. De Cyclope itidem, inquit, vel maxime quod unoculus fuit, rem tam insignem non praeterisset, nisi aeque prioris Hesiodi carminibus invulgatum esset.De patria quoque Homeri multo maxime dissensum est. Alii Colophonium, alii Smyrnaeum, sunt qui Atheniensem, sunt etiam qui Aegyptium fuisse dicant, Aristoteles tradidit ex insula Io.Capélla Homeri candida haec tumulum índicat,Quod hac Ietaeletae mórtuo faciúnt sacra.Largum atque avidum bibendi a P. Nigidio, doctissimo viro, nova et prope absurda vocabuli figura bibosum dictum.BIBENDI avidum P. Nigidius in Commentariis grammaticisGranmmaticis bibacem et bibosum dicit.Bibacem ego, ut edacem, a plerisque aliis dictum lego; bibosum dictum nondum etiam usquam repperi nisi apud Laberium, neque aliud est quod simili inclinatu dicatur.Non enim simile est ut vinosus aut vitiosus ceteraque quae hoc modo dicuntur, quoniam a vocabulis, non a verbo, inclinata sunt.Nón mammosa, nón annosa, nón bibosa, nón procax.Quod Demosthenes etiamtum adulescens, cum Platonis philosophi discipulus foret, audito forte Callistrato rhetore in contione populi, destitit a Platone et sectatus Callistratum est.HERMIPPUS hoc scriptum reliquit, Demosthenen admodum adulescentem ventitare in Academiam Platonemque audire solitum.Atque is, inquit, Demosthenes domo egressus, ut ei mos erat, cum ad Platonem pergeret complurisque populos concurrentes videret, percontatur eius rei causam cognoscitque currere eos auditum Callistratum.Is Callistratus Athenis orator in republica fuit quos illi appellant.Visum est paulum devertere experirique an digna auditio tanto properantium studio foret.Venit, inquit, atque audit Callistratum nobilem illam dicentem, atque ita motus et demultus et captus est ut Callistratum iam inde sectari coeperit Academiam cum Platone reliquerit.Dimidium librum legi aut dimidiam fabulam audivi aliaque huiuscemodi qui dicat, vitiose dicere; eiusque vitii causas reddere M. Varronem; nec quemquam veterem hisce verbis ita usum esse.DIMIDIUM librum legi aut dimidiam fabulam audivi, vel quid aliud huiuscemodi, male ac vitiose dici existumat Varro.Oportet enim, inquit, dicere dimidiatum librum, non dimidium, et dimidiatam fabulam, non dimidiam. Contra autem si ex sextario hemina fusa est, non dimidiatum sed dimidium, sextarium fusum dicendum est, et qui ex mille nummum, quod ei debebatur, quingentos recepit, non dimidiatum recepisse dicemus, sed dimidium.At si scyphusscyplus, inquit, argenteus mihi cum alio communis in duas partis disiectus sit,dimidiatum eum esse dicere scyphum debeo, non dimidium, argenti autem, quod in eo scypho inest, dimidium meum esse, non dimidiatum ;disseritque ac dividit subtilissime quid dimidium dimidiato intersit,et Q. Ennium scienter hoc in Annalibus dixisse ait: Sicuti si quis ferat vas vini dimidiatum, sicuti pars quae deest ei vaso non dimidiata dicenda est, sed dimidia.Omnis autem disputationis eius, quam subtiliter quidem, sed subobscuresuboscure explicat, summa haec est: dimidiatum est quasi dismediatum et in partis duas pares divisum,dimidiatum ergo nisi ipsum quod divisum est dici haut convenit;dimidium vero est, non quod ipsum dimidiatumdiinidiatum est, sed quae ex dimidiato pars altera est.Cum igitur partem dimidiam libri legisse volumus dicere aut partem dimidiam fabulae audisse, si dimidiam fabulam aut dimidium librum dicimus, peccamus; totum enim ipsum quod dimidiatum atque divisum est dimidium dicis.