Terentius in Phormione: Ita plérique ingenió sumus omnes, nóstri nosmet paénitet.Afranius in togata: Nescío qui nostri míseritust tandém deus.Et Laberius in Necyomantia: Dum diútius retinétur, nostri oblitus est.Dubium porro, inquit, non est, quin eodem haec omnia casu dicantur: nostri paenitet, nostri oblitus est, nostri misertus est, quo dicitur: mei paenitet, mei misertus est, mei oblitus est.Mei autem casus interrogandi est, quem genetivum grammatici vocant, et ab eo declinatur, quod est ego; huius deinde plurativum est nos. Tui aeque declinatur ab eo, quod est tu; huius itidem plurativum est vos.Sic namque Plautus declinavit in PseuduloPseudolo in hisce versibus: Si ex té tacente fíeri possem cértior, Ere, quaé miseriae té tam misere mácerent, Duorúm labori ego hóminum parsissém lubens: Mei té rogandi et tís respondendí mihi. Mei enim Plautus hoc in loco non ab eo dixit, quod est meus, sed ab eo, quod est ego.Itaque si dicere velis patrem mei pro patrem meum, quo Graeci modo dicunt, inusitate quidem, sed recte profecto eaque ratione dices, qua Plautus dixit labori mei pro labori meo.Haec autem ipsa ratio est in numero plurativo, qua Gracchus misereri vestrum dixit et qua M. Cicero contentio vestrum et contentione nostrum dixit quaque item ratione Quadrigarius in Annali undevicesimo verba haec posuit: C. Mari, ecquando te nostrum et reipublicae miserebitur! Cur igitur Terentius paenitet nostri, non nostrum, et Afranius nostri miseritus est, non nostrum?Nihil hercle, inquit, mihi de ista re in mentem venit, nisi auctoritas quaedam vetustatis non nimis anxie neque superstitiose loquentis. Nam sicuti multifariam scriptum est vestrorum provestrum, ut in Plauti MustellariaMostellaria in hoc versu: Vérum illud esse máxima párs vestrorum intéllegit, cum vellet maxima pars dicere vestrum, ita nonnumquam vestri quoquc dictum est pro vestrum.Sed proculprocu dubio qui rectissime loqui volet vestrum potius dixerit quam vestri.Et idcircoideirco inportunissime, inquit, fecerunt, qui in plerisque Sallusti exemplaribus scripturam istam sincerissimam corruperunt. Nam cum ita in Catilina scriptum esset: Saepe maiores vestrum miseriti plebis Romanae, vestrum obleverunt et vestri superscripserunt. Ex quo in plures libros mendae istius indoles manavit.Haec memini mihi Apollinarem dicere, eaque tunc ipsa, ita ut dicta fuerant, notavi.Quam diversae Graecorum sint sententiae super numero Niobae filiorum.MIRA et prope adeo ridicula diversitas fabulae apud Graecos poetas deprenditur super numero Niobae filiorum.Nam Homerus pueros puellasque eius bis senos dicit fuisse, Euripides bis septenos, Sappho bis novenos, Bacchylides et Pindarus bis denos, quidam alii scriptores tres fuisse solos dixerunt.De his quae habere videntur cum luna iuvenescente ac senescente.ANNIANUS poeta in fundo suo, quem in agro Falisco possidebat, agitare erat solitus vindemiam hilare atque amoeniter.Ad eos dies me et quosdam item alios familiaris vocavit.Ibi tum cenantibus nobis magnus ostrearum numerus Roma missus est. Quae cum adpositae fuissent et multae quidem, sed inuberes macriusculaeque essent: Luna, inquit Annianus, nunc videlicet senescit; ea re ostrea quoque, sicuti quaedam alia, tenuis exsuctaque est.Cum quaereremus quae alia item senescente luna tabescerent, Nonne Lucilium, inquit, nostrum meministis dicere: Luna alit ostrea et implet echinos, muribus fibras Et iecur addit?Eadem autem ipsa quae crescente luna gliscunt, deficiente contra defiunt.Aelurorum quoque oculi ad easdem vices lunae aut ampliores fiunt aut minores.Id etiam, inquit, multo mirandum est magis, quod apud Plutarchum in quarto In Hesiodum Commentario legi: Cepetum revirescit et congerminat decedente luna, contra autem inarescit adolescente. Eam causam esse dicunt sacerdotes Aegyptii, cur Pelusiotae cepe non edint, quia solum olerum omnium contra lunae augmenta atque damna vices minuendi et augendi habeat contrarias.Qualibus verbis delectari solitus sit Antonius Iulianus, positis in mimiambisMamiambis Cn. Matii; et quid significetsigniificet M. Cato in oratione quam scripsit de innocentia sua, cumcurl ita dictitat: numquam vestimentavestirnenta a populo poposcipeposci.Delectari mulcerique aures suas dicebat Antonius Iulianus figmentis verborum novis Cn. Matii, hominis eruditi,qualia haec quoque essent, quae scripta ab eo in Mimiambis memorabat: Sinuque amicam refice frigidam caldo, Columbulatim labra conserens labris. Item id quoque iucunde lepideque fictum dictitabat:Iam tonsiles tapetes ebrii fuco, Quos concha purpura imbuens venenavit