Vocabulum siticinum in M. Catonis oratione quid significet.SITICINES scriptum est in oratione M. Catonis, quae scribitur Ne Imperium sit Veteri, ubi Nouus Venerit. Siticines, intuit, et liticines et tubicines.Sed Caesellius Vindex in Conmentariis Lectionum Antiquarum scire quidem se ait, liticines lituo cantare et tubicines tuba; quid istuc autem sit, quo siticines cantant, homo ingenuae veritatis scire sese negat.Nos autem in Capitonis Atei Coniectaneis invenimus, siticines appellatos qui apud sitos canere soliti essent, hoc est vita functos et sepultos, eosque habuisse proprium genus tubae, qua canerent, a ceterorum tubicinum differens.Quam ob causam L. Accius poeta in Pragmaticis sicinnistas nebuloso nomine esse dixerit.Quos sicinistas vulgus dicit, qui rectius locuti sunt,sicinnistas littera n gemina dixerunt.Sicinnium enim genus veteris saltationis fuit. Saltabundi autem canebant, quae nunc stantes canunt.Posuit hoc verbum L. Accius poeta in Pragmaticis appellarique sicinnistas ait nebuloso nomine, credo propterea nebuloso, quod, sicinnium cur diceretur, obscurum esset.Artificum scaenicorum studium amoremque inhonestum probrosumque esse; et super ea re verba Aristotelis philosophi adscripta.COMOEDOS quispiam et tragoedos et tibicines dives adulescens, Tauri philosophi discipulus, ut liberos homines in deliciis atque in delectamentis habebat.Id genus autem artifices Graece appellanturEum adulescentem Taurus a sodalitatibus convictuque hominum scaenicorum abducere volens, misit ei verba haec ex Aristotelis libro exscripta, qui inscriptus est,iussitque uti ea cotidie lectitaret:Exempla epistularum Alexandri regis et Aristotelis philosophi, ita uti sunt edita; eaque in lingua Latinam versa.COMMENTATIONUM suarum artiumque quas discipulis tradebat Aristoteles philosophus, regis Alexandri magister, duas species habuisse dicitur. Alia erant, quae nominabat alia, quae appellabatdicebantur, quae ad rhetoricas meditationes facultatemque argutiarum civiliumque rerum notitiam conducebant, autem vocabantur,in quibus philosophia remotior subtiliorque agitabatur quaeque ad naturae contemplationes disceptationesve dialecticas pertinebant.Huic disciplinae, quam dixi, tempus exercendae dabat in Lycio matutinum nec ad eam quemquam temereternere admittebat, nisi quorum ante ingenium et eruditionis elementa atque in discendo studium laboremque explorasset.Illas vero exotericas auditiones exercitiumque dicendi eodem in loco vesperi faciebat easque vulgo iuvenibus sine dilectu praebebat, atque eum appellabat, ilium alterum supra ; utroque enim tempore ambulans disserebat.Libros quoque suos, earum omnium rerum conmentarios, seorsum divisit, ut alii exoterici dicerentur, partim acroatici.Eos libros generis acroatici cum in vulgus ab eo editos rex Alexander cognovisset atque ea tempestate armis exercitam omnem prope Asiam teneret regemque ipsum Darium proeliis et victoriis urgeret, in illis tamen tantis negotiis litteras ad Aristotelem misit, non eum recte fecisse, quod disciplinas acroaticas, quibus ab eo ipse eruditus foret, libris foras editis involgasset:Nam qua, inquit, alia re praestare ceteris poterimus, si ea quae ex te accepimusaccelimus omnium prosus fient communia? Quippe ego doctrina anteire malim quam copiis atque opulentiis.Rescripsit ei Aristoteles ad hanc sententiam: Acroaticos libros, quos editos quereris et non proinde ut arcana absconditos, neque editos scito esse neque non editos, quoniam his solis cognobiles erunt, qui nos audiverunt.Exempla utrarumque litterarum sumpta ex Andronici philosophi libro subdidi; amavi prosus in utriusque epistula brevitatis elegantissimae filum tenuissimum:Hoc ego verbum quaerens uno itidem verbo dicere, aliud non repperi quam quod est scriptum a M. Catone in sexta Origine: Itaque ego, inquit, cognobiliorem cognitionem esse arbitror.Quaesitum atque tractatum utrumn siet rectius dicere habeo curam vestri, an vestrum.PERCONTABAR Apollinarem Sulpicium, cum eum Romae adulescentulus sectarer, qua ratione diceretur habeo curam vestri aut misereor vestri et iste casus vestri eo in loco quem videretur habere casum rectum.Is hic mihi ita respondit: Quaeris, inquit, ex me, quod mihi quoque est iamdiu in perpetua quaestione. Videtur enim non vestri oportere dici, sed vestrum, sicuti Graeci locuntur: in quo loco aptius vestrum dicitur quam vestri et habet casum nominandi, quem tu rectum appellasti, vos.Invenio tamen, inquit, non paucis in locis nostri atque vestri dictum, non nostrum aut vestrum. L. Sulla Rerum Gestarum libro secundo: Quod si fieri potest, ut etiam nunc nostri vobis in mentem veniat, nosque magis dignos creditis quibus civibus quam hostibus utamini quique pro vobis potius quam contra vos pugnemus, neque nostro neque maiorum nostrorum inmmerito nobis id continget.