Quid vocabulum ex iure manuni consertum signiticet.Ex iure manum consertum verba sunt ex antiquis actionibus, quae, cum lege agitur et vindiciae contenduntur, dici nunc quoque apud praetorem solent.Rogavi ego Romae grammaticum, celebri hominem fama et multo nomine, quid haec verba essent. Tum ille me despiciens: Aut erras, inquit, adulescens, aut ludis; rem enim doceo grammaticam, non ius respondeo; si quid igitur ex Vergilio, Plauto, Ennio quaerere habes, quaeras licet.Ex Ennio ergo, inquam, est, magister, quod quaero.Ennius enim verbis hisce usus est. Cumque ille demiratus aliena haec esse a poetis et haud usquam inveniri in carminibus Ennii diceret, tumturn ego hos versus ex octavo Annali absentes dixi, nam forte eos tamquam insigniter praeter alios factos Pellitur e medio sapientia, vi geritur res; Spernitur orator bonus, horridus miles amatur. Haut doctis dictis certantes nec maledictis, Miscent inter sese inimicitiam agitantes. Non ex iure manum consertum, sed magis ferro Rem repetunt regnumque petunt, vadunt solida vi.Cum hos ego versus Ennianos dixissem, Credo, inquit grammaticus, iam tibi. Sed tu velim credas mihi, Quintum Ennium didicisse hoc non ex poeticae litteris, set ex iuris aliquo perito. Eas igitur tu quoque, inquit, et discas unde Ennius didicit.Usus consilio sum magistri, quod docere ipse debuerat a quo discerem praetermonstrantis. Itaque id quod ex iureconsultis quodque ex libris eorum didici inferendum his commentariis existimavi, quoniam in medio rerum et hominum vitam qui colunt ignorare non oportet verba actionum civilium celebriora.Manum conserere Nam de qua re disceptatur in iurelure in re praesenti, sive ager sive quid aliud est, cum adversario simul manu prendere et in ea re sollemnibus verbis vindicare, id est vindicia.Correptio manus in re atque in loco praesenti apud praetorem ex Duodecim Tabulis fiebat, in quibus ita scriptum est: Si qui in iure manum conserunt.Sed postquam praetores, propagatis Italiae finibus, satis iurisdictionis negotiis occupati, proficisci vindiciarum dicendarum causa ad longinquas res gravabantur, institutum est contra Duodecim Tabulas tacito consensus, ut litigantes non in iure apud praetorem manum consererent, sed ex iure manum consertum vocarent, id est alter alterum ex iure ad conserendam manum in rem de qua ageretur vocaret atque profecti simul in agrum de quo litigabatur, terrae aliquid ex eo, uti unam glebam, in ius in urbem ad praetorem deferrent et in ea gleba, tamquam in toto agro, vindicarent.Idcirco Ennius significare volens gestum, non, ut ad praetorem solitum est, legitimis actionibus neque ex iure manum consertum, sed bello ferroque et vera vi atque solidasolid rem repeti dixit; quod videtur dixisse, conferens vim illam civilem et festucariam, quae verbo diceretur, non quae manu fieret, cum vi bellica et cruenta.Quid sit sculuae verbum positum apud M. Varronem.P. LAVINI liber est non incuriose factus. Is inscriptus est De verbisVerhis Sordidis.In eo scripsit sculnam vulgo dici, quasi seculnam; quem qui elegantius, inquit, loquuntur sequestrem appellant.Utrumque vocabulum a sequendo factum est, quod eiuscius qui electus sit utraque pars fidem sequatur.Sculnam autem scriptum esse in Logistorico M. Varronis, qui inscribitur Catus, idem Lavinius in eodem libro admonet.Sed quod apud sequestrem depositum erat, sequestro positum per adverbium dicebant. Cato De Ptolomaeo contra Thermum:Per deos immortalis, nolite vos atque