Quod parum aequa reprehensio Epicuri a Plutarcho facta sit in synlogismi disciplina.PlutarchusPLUTARCIIUS, secundo librorum quos De Homero composuit, inperfecte atque praepostere atque inscite synlogismo esse usum Epicurum dicit verbaque ipsa Epicuri ponit:Nam praetermisit, inquit, quod in prima parte sumere debuit, tum deinde eodem ipso,quod omiserat, quasi posito concessoque ad confirmandum aliud utitur.Progredi autem hic, inquit, synlogismus, nisi illo prius posito, non potest.Vere hoc quidem Plutarchus de forma atque ordine synlogismi scripsit. Nam si, ut in disciplinis traditur, ita colligere et ratiocinari velis, sic dici oportet:Sed Epicurus, cuiusmodi homost, non inscitiavidetur partem istam synlogismi praetermisisse, neque id ei negotium fuit, synlogismum tamquam in scholis philosophorum cum suis numeris omnibus et cum suis finibus dicere, sed profecto, quia separatio animi et corporis in morte evidens est, non est ratus necessariam esse eius admonitionem,quod omnibus prosus erat obvium. Sicuti etiam, quod coniunctionem synlogismi non in fine posuit, set in principio; nam id quoque non inperite factum, quis non videt?Aput Platonem quoque multis in locis reperias synlogismos, repudiate conversoque ordine isto qui in docendo traditur, cum eleganti quadam reprehensionis contemptione positos esse.Quod idem Plutarchus evidenti calumnia verbum ab Epicuro dictum insectatus sit.IN eodem libro idem Plutarchus eundem Epicurum reprehendit, quod verbo usus sit parum proprio et alienae significationis.Ita enim scripsit Epicurus: Non, inquit, sed dicere oportuit;detractio enim significandi est doloris, non, inquit, dolentis.Nimis minute ac prope etiam subfrigide Plutarchusin Epicuro accusando Has enim curas vocum verborumqueverborurmque elegantias non modo non sectatur Epicurus, sed etiam insectatur.Quid sint favisae Capitolinae; et quid super eo verbo M. Varro Servio Sulpicio quaerenti rescripserit.SERVIUS SULPICIUS, iurisiunis civilis auctor, vir bene litteratus, scripsit ad M. Varronem rogavitque ut rescriberet quid significaret verbum quod in censoriis libris scriptum esset. Id erat verbum favisae Capitolinae.Varro rescripsit in memoriamemorial sibi esse quod Q. Catulus curator restituendi Capitolii dixisset, voluisse se aream Capitolinam deprimere, ut pluribus gradibus in aedem conscenderetur suggestusque pro fastigii magnitudine altior fieret, sed facere id non quisse, quoniam favisae impedissent.Id esse cellas quasdam et cisternas quae in area sub terra essent, ubi reponi solerent signa vetera quae ex eo templo collapsa essent, et alia quaedam religiosa e donis consecratis. Ac deinde eadem epistula negat quidem se in litteris invenisse cur favisae dictae sint, sed Q. Valerium Soranum solitum dicere ait, quos thesauros Graeco nomine appellaremus, priscos Latinos flavisas dixisse, quod in eos non rude aes argentumque, sed flata signataque pecunia conderetur.Coniectare igitur se detractam esse ex eo verbo secundam litteram et favisas esse dictas cellas quasdam et specus, quibus aeditui Capitolii uterentur ad custodiendas res veteres religiosas.De Sicinio Dentato egregio bellatore multa memoratu digna.L. SICINIUM DENTATUM, qui tribunus plebi fuit Sp. Tarpeio, A. Aternio consulibus, scriptum est in libris annalibus plus quam credi debeatdefeat strenuum bellatorem fuisse nomenque ei factum ob ingentem fortitudinem appellatumque esse Achillem Romanum.Is pugnasse in hostem dicitur centum et viginti proeliis, cicatricem aversam nullam, adversas quinque et quadraginta tulisse, coronis donatus esse aureis octo, obsidionali una, muralibus tribus, civicis quattuordecim, torquibus tribus et octoginta, armillis plus centum sexaginta, hastis duodeviginti; phaleris item donatus est quinquies viciesque;spolia militaria habuit multiiuga,in his provocatoria pleraque; triumphavit cum imperatoribus suis triumphos novem.Considerata perpensaque lex quaedam Solonis, species habens primorempriniorem iniquae iniustaeque legis, sed ad usum et emolumentum salubritatis penitus reperta.IN legibus Solonis illis antiquissimis quae Athenis axibus ligneis incisae sunt quasque latas ab eo Athenienses, ut sempiternae manerent, poenis et religionibus sanxerunt, legem esse Aristoteles refert scriptam ad hanc sententiam: Si ob discordiam dissensionemque seditio atque discessio populi in duas partes fiet et ob eamearn causam irritatis animis utrimque arma capientur pugnabiturque, tum qui in eo tempore in eoque casu civilis discordiae non alterutrae parti sese adiunxerit, sed solitarius separatusque a communi malo civitatis secesserit, is domodonio, patria fortunisque omnibus careto, exul extorrisque esto.