Epicurus quoque simili modo maximam voluptatem privationem detractionemque omnis doloris definivit his verbis:Eadem ratione idem Vergilius inamabilem dixit Stygiam paludem.Nam sicut inlaudatum laudis, ita inamabilemamoris detestatus est. Altero modo inlaudatus ita defenditur:Laudare significat prisca lingua nominare appellareque. Sic in actionibus civilibus auctor, laudari dicitur, quod est nominari.Is inlaudatus autem est, quasi inlaudabilis, qui neque mentione aut memoria ulla dignus neque umquam nominandus est,sicuti quondam a communi consilio Asiae decretum est uti nomen eius qui templum Dianae Ephesi incenderat ne quis ullo in tempore nominaret.Tertium restat ex is quae reprehensa sunt, quod tunicam squalentem auro dixit.Id autem significat copiam densitatemque auri in squamarum speciem intexti. Squalere enim dictum a squamarum crebritate asperitateque, quae in serpentium pisciumve coriis visuntur.Quam rem et alii et hic quidem poeta locis aliquot demonstrat: Quem pellis (inquit) ahenis In plumam squamis auro conserta tegebat,et alio loco: Iamque adeo rutilum thoraca indutus ahenis Horrebat squamis.Accius in Pelopidis ita scribit: Éius serpentis squámae squalido aúro et purpurá pertextae.Quicquid igitur nimis inculcatum obsitumque aliqua re erat, ut incuteret visentibus facie nova horrorem, id squalere dicebatur.Sic in corporibus incultis squamosisque alta congeries sordium squalor appellabatur. Cuius significationis multo assiduoque usu totum id verbum ita contaminatum est, ut iam squalor de re alia nulla quam de solis inquinamentis dici coeperit.De officio erga patres liberorum; deque ea re ex philosophiaephilosophies libris, in quibus scriptum quaesitumquequaesitnumque est an omnibus patris iussis obsequendum sit.QUAERI solitum est in philosophorum disceptatio nibus, an semper inque omnibus iussis patri parendum sit.Super ea re Graeci nostrique, qui De Officiis scripserunt, tres sententias esse quae spectandae considerandaeque sint tradiderunt easque subtilissime diiudicarunt.Earum una est: omnia quae pater imperat parendum;altera est: in quibusdam parendum,quibusdam non obsequendum; tertia est: nihil necesse esse patri obsequi et parere.Haec sententia quoniam primore aspectu nimis infamis est, super ea prius quae dicta sunt dicemus. Aut recte, inquiunt, imperat pater aut perperam.Si recte imperat, non quia imperat parendum, sed quoniam id fieri ius est; si perperam, nequaquam scilicet faciendum quod fieri non oportet.Deinde ita concludunt: Numquam igitur est patri parendum quae imperat.Set neque istam sententiam probari accepimus—argutiola quippe haec, sicuti moxostendemus, frivola et inanis est—neque autem illa quam primo in loco diximus vera et proba videri potest, omnia esse quae pater iusserit parendum. Quid enim?si proditionem patriae, si matris necem, si alia quaedam imperabit turpia aut impia?Media igitur sententia optima atque tutissima visa est, quaedam esse parendum, quaedam non obsequendum.Sed ea tamen, quae obsequi non oportet, leniter et verecunde ac sine detestatione nimia sineque obprobratione acerba reprehensionis declinanda sensim et relinquenda esse dicunt quam respuenda.Conclusio vero illa qua colligitur, sicuti supra dictum est, nihil patri parendum, inperfecta est refutarique ac dilui sic potest:Omnia, quae in rebus humanis fiunt, ita ut docti censuerunt, aut honesta sunt aut turpia.Quae sua vi recta aut honesta sunt, ut fidem colere, patriam defendere, ut amicos diligere, ea fieri oportet, sive imperet pater sive non imperet;sed quae his contraria quaeque turpia, omnino iniqua sunt, ea ne si imperet quidem.Quae vero in medio sunt et a Graecis tum, tum appellantur, ut in militiam ire, rus colere, honores capessere, causas defendere, uxorem ducere, ut iussum proficisci, ut accersitum venire, quoniam et haec et his similia per sese ipsa neque honesta sunt neque turpia, sed proinde ut a nobis aguntur, ita ipsis actionibus aut probanda fiunt aut reprehendenda: propterea in eiusmodi omnium rerum generibus patri parendum esse censent, veluti si uxorem ducere imperet aut causas pro reis dicere.Quod enim utrumque in genere ipso per sese neque honestum neque turpe est, idcirco, si pater iubeat, obsequendum est.Sed enim si imperet uxorem ducere infamem, propudiosam, criminosam, aut pro reo Catilina aliquo aut Tubulo aut P. Clodio causam dicere, non scilicet parendum, quoniam accedente aliquo turpitudinis numero desinunt esse per sese haec media atque indifferentia.Non ergo integra est propositio dicentium aut honesta sunt, quae imperat pater, aut turpia, neque et videri potest. Deest enim diiunctioni isti tertium: aut neque honesta sunt neque turpia. Quod si additur, non potest ita concludi: numquam est igitur patri parendum.