Austri vero et Africi, ad meridianum orbis circulum et ad partem axis infimam depressi, inferiores et humiles, per supreme aequoris euntes protrudunt magis fluctus quam eruunt, et idcirco non desuper laesae, sed propulsae in adversum aquae, etiam desistente flatu, retinent aliquantisper de pristino pulsu impetum.Id autem ipsum quod dicimus ex illis quoque Homericis versibus, si quis non incuriose legat, adminiculari potest.Nam de austri flatibus ita scripsit: contra autem de boreaborca,quem aquilonem nos appellamus, alio dicit modo:Ab aquilonibus enim, qui alti supernique sunt, fluctus excitatos quasi per prona volvi dicit, ab austris autem, his qui humiliores sunt, maiore vi quadam propelli sursum atque subici. Id enim significat verbum , sicut alio in loco:Id quoque a peritissimis rerum philosophis observatum est, austris spirantibus mare fieri glaucum et caeruleum, aquilonibus obscurius atriusque. Cuius rei causam, cum Aristotelis libros Problematorum praecerperemus, notavi.