Sed de lunae solisque defectionibus, non minus in eius rei causa reperienda sese exercuerunt.Quippe M. Cato, vir in cognoscendis rebus multi studii, incerta tamen et incuriose super ea re opinatus est. Verba Catonis ex Originum quarto haec sunt:Non lubet scribere quod in tabula apud pontificem maximum est, quotiens annona cara, quotiens lunae aut solis lumine caligo aut quid obstiterit.Usque adeo parvi fecit rationes veras solis et lunae deficientium vel scire vel dicere.Apologus Aesopi Phrygis memoratu non inutilisAESOPUS ille e Phrygia fabulator haut immerito sapiens existimatus est, cum quae utilia monitu suasuque erant, non severe neque imperiose praecepit et censuit, ut philosophis mos est, sed festivos delectabilesque apologos commentus, res salubriter ac prospicienter animadversas in mentes animosque hominum cum audiendi quadam inlecebra induit.Velut haec eius fabula de aviculae nidulo lepide atque iucunde promonet, spem fiduciamque rerum quas efficere quis possit haut umquam in alio, sed in semetipso habendam.Avicula, inquit, est parva, nomen est cassita.Habitat nidulaturque in segetibus, id ferme temporis, ut appetat messis pullis iam iam plumantibus.Ea cassita in sementes forte congesserat tempestiviores; propterea frumentis flavescentibus pulli etiam tunc involucres erant.Dum igitur ipsa iret cibum pullis quaesitum, monet eos ut, si quid ibi rei novae fieret dicereturve, animadverterent idque uti sibi, ubi redisset, nuntiarent.Dominus postea segetum illarum filium adulescentem vocat et Videsne, inquit, haec ematuruisse et manus iam postulare? Idcirco die crastini, ubi primum diluculabit, fac amicos eas et roges veniant operamque mutuam dent et messim hanc nobis adiuvent.Haec ubi ille dixit, et discessit. Atque ubi redit cassita, pulli tremibundi, trepiduli circumstrepere orareque matrem ut iam statim properet inque alium locum sese asportet; nam dominus, inquiunt, misit qui amicos roget uti luce oriente veniant et metant.Mater iubet eos otioso animo esse: Si enim dominus, inquit, messim ad amicos reicit, crastino seges non metetur neque necessum est hodie uti vos auferam.Die, inquit, postero mater in pabulum volat. Dominus quos rogaverat opperitur. Sol fervit, et fit nihil; it dies, et amici nulli eunt.tumTurn ille rursum ad filium amici isti magnam partem, inquit, cessatores sunt. Quin potius imus et cognatos adfinesque nostros oramus ut assint eras tempori ad metendum?Itidem hoc pulli pavefacti matri nuntiant. Mater hortatur ut tum quoque sine metu ac sine cura sint, cognatoscognates adfinesque nullos ferme tam esse obsequibiles ait, ut ad laborem capessendum nihil cunctentur et statimstatic dicto oboediant: Vos modo, inquit, advertite, si modo quid denuo dicetur.Alia luce orta avis in pastum profecta est. Cognati et adfines opera, quam dare rogati sunt supersederunt.Ad postremum igitur dominus filio: Valeant, inquit, amici cum propinquis. Afferes primo luci falces duas; unam egomet mihi et tu tibi capies alteram et frumentum nosmetipsi manibus nostris eras metemus.Id ubi ex pullis dixisse dominum mater audivit, Tempus, inquit, est cedendi et abeundi; fiet nunc dubio procul quod futurum dixit. In ipso enim iam vertitur cuia res est, non in alio, unde petitur.Atque ita cassita nidum migravit, seges a domino demessa est.Haec quidem est Aesopi fabula de amicorum et propinquorum levi plerumque et inani fiducia.Sed quid aliud sanctiores libri philosophorum monent quam ut in nobis tantum ipsis nitamur,alia autem omnia quae extra nos extraque nostrum animum sunt neque pro nostris neque pro nobis ducamus?Hóc erit tibi árgumentum sémper in promptú situm:Né quid expectés amicos, quód tute agere póssies.Quid observatum sit in undarum motibus, quae in mari alio atque alio modo fiunt austris flantibus aquilonibusque.Hoc saepenumero in undarum motu, quas aquilones venti quique ex eadem caeli regione aer fluit, faciunt in mari austri atque Africi.Nam fluctus, qui flante aquilone maximi et creberrimi excitantur, simul ac ventus posuit, sternuntur et conflaccescunt et mox fluctus esse desinunt.At non idem fit flante austro vel Africo; quibus iam nihil spirantibus undae tamen factae diutius tument et a vento quidem iamdudum tranquillae sunt, sed mare est etiam atque etiam undabundum.Eius rei causa esse haec coniectatur, quod venti a septentrionibus, ex altiore caeli parte in mare incidentes, deorsum in aquarum profunda quasi praecipites deferuntur undasque faciunt non prorsus inpulsas, sed imitus commotas, quae tantisper erutae volvuntur, dum illius infusi desuper spiritus vis manet.