Praeter has leges Aemiliam quoque legem invenimus, qua lege non sumptus cenarum, sed ciborum genus et modus praefinitus est.Lex deinde Antia praeter sumptum aeris id etiam sanxit, ut qui magistratus esset magistratumve capturus esset, ne quo ad cenam, nisi ad certas personas, itaret.Postrema lex Iulialulia ad populum pervenit Caesare Augusto imperante, qua profestis quidem diebus ducenti finiuntur, Kalendis, Idibus, Nonis et aliis quibusdam festis trecenti, nuptiis autem et repotiis sestertii mille.Esse etiam dicit Capito Ateius edictum—divine vero Augusti an Tiberii Caesaris non satis commemini—quo edicto per dierum varias sollemnitates a trecentis sestertiis adusque duo sestertia sumptus cenarum propagatus est, ut his saltemsalter finibus luxuriae effervescentis aestus coerceretur.Quid Graeci quid contra vocent.In Latino sermone, sicut in Graeco, alii - sequendam putaverunt, aliiest similium similis declinatio, quam quidam Latine proportionem vocant.est inaequalitas declinationum, consuetudinem sequens.Duo autem Graeci grammatici illustres, Aristarchus et Crates, summa ope ille hic defensitavit.M. Varronis liber ad Ciceronem De Lingua Latina octavus nullam esse observationem similium docet inque omnibus paene verbis consuetudinem dominari ostendit:Sicuti cum dicimus, inquit, lupus lupi, probus probi et lepus leporis, item paro paravi et lavo lavi, pungo pupugi, tundo tutudi et pingo pinxi.Cumque, inquit, a ceno et prandeo et poto, et cenatus sum et pransus sum et potus sum dicamus, a destringor tamen et extergeor et lavor, destrinxi et extersi et lavi dicimus.Item cum dicamus ab Osco, Tusco, Graeco, Osce, Tusce, Graece, a Gallo tamen et Mauro Gallice et Maurice dicimus; item a probus. probe, a doctus docte, sed a rarus non dicitur rare, sed alii raro dicunt, alii rarenter.Idem M. Varro in eodem libro: Sentior, inquit, nemo dicit et id per se nihil est, adsentior tamen fere omnes dicunt. Sisenna unus adsentio in senatu dicebat et eum postea multi secuti, neque tamen vincere consuetudinem potuerunt.Sed idem Varro in aliis libris multa pro tuenda scribit.Sunt igitur ii tamquam loci quidam communes, contra dicere et item rursum proSermones M. Frontonis et Favorini philosophi de generibus colorum vocabulisque eorumeorurn Graecis et Latinis; atqueatquc inibi color spadix cuiusmodi sit.Favorinus philosophus cum ad M. Frontonem consularem pedibus aegrum visum iret, voluit me quoque ad eum secum ire.Ac deinde, cum ibi aput Frontonem plerisque viris doctis praesentibus sermones de coloribus vocabulisque eorum agitarentur, quod multiplex colorum facies, appellationes autem incertae et exiguae forent,plura, inquit sunt Favorinus, in sensibus oculorum quam in verbis vocibusque colorum discrimina.Nam, ut alias eorum inconcinnitates omittamus, simplices isti rufus et viridis colores singula quidem vocabula, multas autem species differentis habent.Atque eamearn vocum inopiam in lingua magis Latina video quam in Graeca. Quippe qui rufus color a rubore quidem appellatus est, sed cum aliter rubeat ignis, aliter sanguis, aliter ostrum, aliter crocum, aliter aurum, has singulas rufi varietates Latina oratio singulis propriisque vocabulis non demonstrat omniaque ista significat una ruboris appellatione, nisi cum ex ipsis rebus vocabula colorum mutuatur et igneum aliquid dicit et flammeum et sanguineum et croceum et ostrinum et aureum.Russus enim color et ruber nimirum a vocabulo rufi dicuntur neque proprietates eius omnes declarant, autem et et et et habere quasdam distantias coloris rufi videntur, vel augentes eum vel remittentes vel mixta quadam specie temperantes.Tum Fronto ad Favorinum, Non infitias, inquit, imus quin lingua Graeca, quam tu videre elegisse, prolixior fusiorque sit quam nostra; sed in his tamen coloribus quibus modo dixisti denominandis, non proinde inopes sumus ut tibi videmur.Non enim haec sunt sola vocabula rufum colorem demonstrantia, quae tu modo dixisti, russus et ruber, sed alia quoque habemus plura quam quae dicta abs te Graeca sunt; fulvus enim et flavus et rubidus et poeniceus et rutilus et luteus et spadix appellationes sunt rufi coloris, aut acuentes eum, quasi incendentes, aut cum colore viridi miscentes aut nigro infuscantes aut virenti sensim albo illuminantes.Nam poeniceus, quem tu GraeceGraecc dixisti, noster est et rutilus et spadix, poenicei qui factus e Graeco noster est, exuberantiam splendoremque significant ruboris, quales sunt fructus palmae arboris non admodum sole incocti, unde spadici et poeniceo nomen est;