Praeter venustatem autem rerum atque verborum, in duobus libris nequaquam parem, in hoc equidem soleo animum attendere, quod quae Menander praeclare et apposite et facete scripsit, ea Caecilius, ne qua potuit quidem,conatus est enarrare, sed quasi minime probanda praetermisit et alia nescio quae mimica inculcavit et illud Menandri de vita hominum media sumptum, simplex et verum et delectabile, nescio quo pacto omisit. Idem enim ille maritus senex cum altero sene vicino colloquens et uxoris locupletis superbiam deprecans, haec ait: —Caecilius vero hoc in loco ridiculus magis quam personae isti quam tractabat aptus atque conveniens videri maluit. Sic enim haec corrupit: Sed túa morosane úxor, quaeso, est?-Quám rogas? Qui tándem?—Taedet méntionis, quáe mihi, Ubí domum adveni, adsedí, extemplo sávium Dat iéiuna anima.—Níl peccat de sávio. Ut dévomas vult, quod forisioris potáveris.Quid de illo quoque loco, in utraque comoedia posito, existimari debeatdefeat, manifestum est, cuius loci haec ferme sententia:Filia hominis pauperis in pervigilio vitiata est.Ea res clam patrem fuit, et habebatur pro virgine.Ex eo vitio gravida mensibus exactis parturit.Servus bonae frugi, cum pro foribus domus staretstart et propinquare partum erili filiae atque omnino vitium esse oblatum ignoraret, gemitum et ploratum audit puellae in puerperio enitentis; timet, irascitur, suspicatur, miseretur, dolet.Hi omnes motus eius affectionesque animi in Graeca quidem comoedia mirabiliter acres et illustres, apud Caecilium autem pigra istaec omnia et a rerum dignitate atque gratia vacua sunt.Post, ubi idem servus percontando quod acciderat repperit, has apud Menandrum voces facit:Ad horum autem sinceritatem veritatemque verborum an adspiraverit Caecilius, consideremus. Versus sunt hi Caecili trunca quaedam ex Menandro dicentis et consarcinantis verba tragici tumoris: Is demum infórtunatus ést homo, Paupér qui educit ín egestatem liberos, Cuí fortuna et rés ut est continuó patet. Nam opulénto famam fácile occultat fáctio:Itaque, ut supra dixi, cum haec Caecilii seorsum lego, neutiquam videntur ingrata ignavaque, cum autem Graeca comparo et contendo, non puto Caecilium sequi debuisse quod assequi nequiret.De vetere parsimonia; deque antiquis legibus sumptuariis.Parsimonia apud veteres Romanos et victus atque cenarum tenuitas non domestica solum observatione ac disciplina, sed publicapublic quoque animadversione legumque complurium sanctionibus custodita est.Legi adeo nuper in Capitonis Atei Coniectaneis senatus decretum vetus C. Fannio et M. Valerio Messalla consulibusconsulilus factum, in quo iubentur principes civitatis, qui ludis Megalensibus antiquo ritu mutitarent, id est mutua inter sese dominia agitarent, iurare apud consules verbis conceptis, non amplius in singulas cenas sumptus se esse facturos quam centenos vicenosque aeris praeter olus et far et vinum, neque vino alienigena, sed patriae usuros, neque argenti in convivio plus pondo quam libras centum inlaturos.Sed post id senatus consultum lex Fannia lata est, quae ludis Romanis, item ludis plebeis et Saturnalibus et aliis quibusdam diebus, in singulos dies centenos aeris insumi concessit decemque aliis diebus in singulis mensibus tricenos, ceteris autem diebus omnibus denos.Hanc Lucilius poeta legem significat, cum dicit: Fanni centussis misellus.In quo erraverunt quidam commentariorum in Lucilium scriptores, quod putaverunt Fannia lege perpetuos in omne dierum genus centenos aeris statutos.Centum enim aeris Fannius constituit, sicuti supra dixi, festis quibusdam diebus eosque ipsos dies nominavit, aliorum autem dierum omnium in singulos dies sumptum inclusit intra aeris alias tricenos, alias denos.Lex deinde Licinia rogata est, quae cum certis diebus, sicuti Fannia, centenos aeris inpendi permisisset, nuptiis ducenos indulsit ceterisque diebus statuit aeris tricenos; cum et carnis aridae et salsamenti certa pondera in singulos dies constituisset, quidquid esset natum e terra, vite, arbore, promiscepromise atque indefinite largita est.Huius legis Laevius poeta meminit in Erotopaegniis.Verba Laevii haec sunt, quibus significat haedum, qui ad epulas fuerat adlatus, dimissum cenamque ita ut lex Licinia sanxisset, pomis oleribusque instructam; Lex Licinia (inquit) introducitur, Lux liquida haedo redditur.Lucilius quoque legis istius meminit in his verbis: Legem vitemus Licini.Postea L. Sulla dictator, cum, legibus istis situ atque senio oblitteratis, plerique in patrimoniis amplis elluarentur et familiam pecuniamque suam prandiorum conviviorumque gurgitibus proluissent, legem ad populum tulit qua cautum est ut Kalendis, Idibus, Nonis diebusque ludorum et feriis quibusdam sollemnibus sestertios trecenos in cenam insumere ius potestasque esset, ceteris autem diebus omnibus non amplius tricenos.