Tum, qui eodem in numero Graecas res eruditi erant, quid esset, quid et quaenam maior et quae minor, cur ita appellata et quam in partem procedentis noctis spatio moveretur et quamobrem Homerus solam eam non occidere dicat, cum et quaedam alia non occidant astra, scite ista omnia ac perite disserebant.Hic ego ad nostros iuvenes convertor et quin, inquam, vos opici dicitis mihi quare quod Graeci vocant nos septentriones vocamus?Non enimn satis est quod septem stellas videmus, sed quid hoc totum quod septentriones dicimus significet scire, inquam, id prolixius volo.Tum quispiam ex his, qui se ad litteras memoriasque veteres dediderat: Vulgus, inquit, grammaticorum septentriones a solo numero stellarum dictum putat.Triones enim per sese nihil significare aiunt, sed vocabuli esse supplementum; sicut in eo, quod quinquatrus dicamus, quod quinque ab Idibus dierum numerus sit, atrus nihil.Sed ego quidem cum L. Aelio et M. Varrone sentio, qui triones rustico cetera vocabulo boves appellatos scribunt, quasi quosdam terriones, hoc est arandae colendaequecolendacque terrae idoneos.Itaque hoc sidus, quod a figura posituraque ipsa, quia simile plaustri videtur, antiqui Graecorum dixerunt, nostri quoque veteres a bubus iunctis septentriones appellaruntalppellarunt, id est septem stellas, ex quibus quasi iuncti triones figurantur.Praeter hanc, inquit, opinionem id quoque Varro addit, dubitare sese an propterea magis hae septem stellae triones appellatae sint, quia ita sunt sitae ut ternae stellae proximae quaeque inter sese faciant trigona, id est triquetras figuras.Ex his duabus rationibus quas ille dixit, quod posterius est subtilius elegantiusque est visum. Intuentibus enim nobis in illud, ita propemodum res erat, ut forma esse triquetra viderentur.De vento Iapyge deque aliorum ventorum vocabulis regionibusque accepta ex Favorini sermonibus.APUD mensam Favorini in convivio familiarifamilari legi solitum erat aut vetus carmen melici poetae aut historia partim Graecae linguae, alias Latinae.legebaturLegebabur ergo ibi tunc in carmine Latino Iapyx ventus quaesitumque est quis hic ventus et quibus ex locis spiraret et quae tamtarn infrequentis vocabuli ratio esset; atque etiam petebamus, ut super ceterorum nominibus regionibusque docere nos ipse vellet, quia vulgo neque de appellationibus eorum neque de finibus neque de numero conveniret.TumTurn Favorinus ita fabulatus est: Satis, inquit, notum est, limites regionesque esse caeli quattuor: exortum, occasum, meridiem, septentriones.Exortus et occasus mobilia et varia sunt, meridies septentrionesque statu perpetuo stant et manent.Oritur enim sol non indidem semper, sed aut aequinoctialis oriens dicitur, cum in circulo currit qui appellatur aut solstitialis, quae sunt aut brumalis, quae sunt .Item cadit sol non in eundem semper locum. Fit enim similiter occasus eius aut aequinoctialis aut solstitialis aut brumalis.Qui ventus igitur ab oriente verno, id est aequinoctiali, venit, nominatur eurus, ficto vocabulo, ut isti aiunt,Is alio quoque a Graecis nomine Romanis nauticis subsolanus cognominatur.Sed qui ab aestiva et solstitiali orientis meta venit, Latine aquilo, Graece dicitur, eumque propterea quidam dicunt ab Homero appellatum; boream autem putant dictum quoniam sit violenti flatus et sonori.Tertius ventus, qui ab oriente hiberno spirat—volturnum Romani vocant—,eum plerique Graeci mixto nominenominee, quod inter notum et eurum sit, appellant. Hi sunt igitur tres venti orientales:aquilo, volturnus, eurus, quorum medius eurus est.His oppositi et contrarii sunt alii tres occidui: caurus, quem solent Graeci appellare : is adversus aquilonemaquilonein flat; item alter favonius, qui Graece vocatur: is adversus eurum flat; tertius Africus, qui Graece : is adversus volturnum facit.Hae duae regiones caeli orientis occidentisque inter sese adversae sex habere ventos videntur.Meridies autem, quoniam certo atque fixo limite est, unum meridialem ventum habet: is Latine auster, Graece nominatur, quoniam est nebulosus atque umectus; enim Graece umor nominatur.Septentriones autem habent ob eandem causam unum. Is obiectus derectusque in austrum, Latine septentrionarius, Graece appellatus.Ex his octo ventis alii quattuor ventos detrahunt atque id facere se dicunt Homero auctore, qui solos quattuor ventos noverit: eurum, austrum,aquilonem, favonium, a quattuor caeli partibus, quas quasi primas nominavimus, oriente scilicet atque occidente latioribus atque simplicibus, non tripertitis.Partim autem sunt qui pro octo duodecim faciant, tertios quattuor in media loca inserentes circum meridiem et septentriones eadem ratione qua secundi quattuor intersiti sunt inter primores duos apud orientem occidentemqueoccidentenique.