Ex quibus ille Menippus fuit cuius libros M. Varro in saturissatiris aemulatus est, quas alii Cynicas, ipse appellat Menippeas.Sed et Theophrasti Peripatetici servus Pompylus et Zenonis Stoici servus, qui Persaeus vocatus est, et Epicuri, cui Mys nomen fuit, philosophi non incelebres vixerunt.Diogenes etiam Cynicus servitutem servivit. Sed is ex libertate in servitutem venum ierat. Quem cum emere vellet et ecquid artificii novisset esset percontatus: Novi, inquit Diogenes, hominibus liberis imperare.Tum responsum eius demiratus emit et manu emisit filiosque suos ei tradens: Accipe, inquit, liberos meos quibus imperes. De Epicteto autem philosopho nobili, quod is quoque servus fuit recentior est memoria quam ut scribi quasi oblitteratum debuerit.Rescire verbum quid sit; et quam habeat veram atque propriam significationem.VERBUM rescire observavimus vim habere propriam quandam, non ex communi significatione ceterorum verborum quibus eadem praepositio imponitur; neque ut rescribere, relegere, restituere substituere dicimus, itidem dicimus rescire ;nam qui factum aliquod occultius aut inopinatum insperatumque cognoscit, is dicitur proprie rescire.Cur autem in hoc uno verbo re particula huius sententiae vim habeat, equidem adhuc quaero.Aliter enim dictum esse rescivi aut rescire apud eos qui diligenter locuti sunt, nondum invenimus quam super is rebus quae aut consulto consilio latuerint aut contra spem opinionemve usu venerint;quamquam ipsum scire de omnibus communiter rebus dicatur vel adversis vel prosperis vel insperatis vel expectatis. Naevius in Triphallo ita scripsit: Sive únquam quicquam filium rescívero, Argéntum amoris caúsa sumpse mútuum, Extémplo illo te dúcam ubi non déspuas.Claudius Quadrigarius in primo Annali: Ea Lucani ubi resciverunt, sibi per fallacias verba data esse.Item Quadrigarius in eodem libro in re tristi et inopinata verbo isto ita utitur: Id ubi rescierunt propinqui obsidum, quos Pontio traditos supra demonstravimus, eorum parentes cumcunl propinquis capillo passo in viam provolarunt.M. Cato in quarto originumOriginun:Deinde dictator iubet postridie magistrum equitum arcessi: mittam te, si vis, cum equitibus. Sero est, inquit magister equitum, iam rescivere.Quae volgo dicuntur vivaria, id vocabulum veteres non dixisse; et quid pro eo P. Scipio in oratione ad populum, quid postea M. Varro in librislilbris De Re Rustica dixerit.VIVARIA, quae nunc dicuntur saepta quaedam loca, in quibus ferae vivae pascuntur, M. Varro in libro De Re Rustica III. dicit leporaria appellari. Verba Varronis subieci:Villaticae pastionis genera sunt tria, ornithones, leporaria, piscinae. Nunc ornithonas dico omnium alitum quae intra parietes villaevillage solent pasci. Leporaria te accipere volo, non ea quae tritavi nostri dicebant, ubi soli lepores sint, sed omnia saepta adficta villae quae sunt et habent inclusa animalia quae pascuntur.Is item infra eodem in libro ita scribit: Cum emisti fundum Tusculanum a M. Pisone, in leporario apri multi fuere.Vivaria autem quae nunc vulgus dicit—quos Graeci appellant, quae leporaria Varro dicit—haut usquam memini apud vetustiores scriptum.Sed quod apud Scipionem, omnium aetatis suae purissime locutum, legimuslegimuns roboraria, aliquot Romae doctosdoctorss viros dicere audivi id significare, quod nos vivaria dicimus, appellataqueapplellataque esse a tabulistabulia roboreis, quibus saepta essent; quod genus saeptorumsaeptorun vidimus in Italia locis plerisque.Verba ex oration eius Contra Claudium Asellum quinta haechace sunt: Ubi agros optime cultos atque villas expolitissimas vidisset, in his regionibus excelsissimo loco grumam statuere aiebat; inde corrigere viam, aliis per vineas medias, aliis per roborariumroborariuni atque piscinam, aliis per villamvillaim.Lacus vero aut stagna quae piscibus vivis coercentur clausa, suo atque proprio nomine piscinas nominaverunt.Apiaria quoque vulgus dicit loca in quibus siti sunt alvei apum; sed neminem ferme qui incorrupte locuti sunt aut scripsisse memini aut dixisse.M. autem Varro in libro De Re Rustica tertio: - inquit, ita facere oportet, quae quidam mellaria appellant. Sed hoc verbum quo Varro usus est Graecum est; nam ita dicuntur, ut et .Super eo sidere quod Graeci , nos septentriones vocamus; ac de utriusque vocabulivocaluli ratione et origine.AB Aegina in Piraeum complusculi earundem disciplinarum sectatores Graeci Romanique homines eadem in navi transmittebamus.Nox fuit et clemens mare et anni aestas caelumque liquide serenum. Sedebamus ergo in puppi simul universi et lucentia sidera considerabamus.