Quod Caesellius Vindex a Sulpicio Apollinari reprehensus est in sensus Vergiliani enarratione.Vergilii versus sunt e libro sexto: Ille, vides, pura iuvenis qui nititur hasta, Proxima sorte tenet lucis loca. Primus ad auras Aetherias Italo commixtus sanguine surget, Silvius, Albanum nomen, tua postuma proles, Quem tibi longaevo serum Lavinia coniunx Educet silvis regem regumque parentem, Unde genus Longa nostrum dominabitur Alba,Videbantur haec nequaquam convenire: tua postuma proles, et: Quem tibi longaevo serum Lavinia coniunx Educet silvis.Quem tibi longaevo serum Lavinia coniunxEducet silvis?Haec enim verba significare videri possunt, Aenea vivo ac iam sene, natum ei Silvium et educatum.Itaque hanc sententiam esse verborum istorum Caesellius opinatus in Commentario Lectionum Antiquarum: Postuma, inquit, proles non eum significat qui patre mortuo, sed qui postremo loco natus est, sicuti Silvius, qui Aenea iam sene tardo seroque partu est editus.Sed huius historiae auctorem idoneum nullum nominat;Silvium autem post Aeneae mortem, sicuti diximus, natum esse multi tradiderunt.Idcirco Apollinaris Sulpicius, inter cetera in quis Caesellium reprehenditrepreliendit, hoc quoque eius quasi erratum animadvertit errorisque istius hanc esse causam dixit, quod scriptum ita sit quem tibi longaevo. Longaevo inquit, non seni significat, hoc enim est contra historiae fidem, sed in longum iam aevum et perpetuum recepto immortalique facto.Anchises enim, qui haec ad filium dicit, sciebat eum, cum hominum vita discessisset, immortalem atque indigetem futurum et longo perpetuoque aevo potiturum.Hoc sane Apollinaris argute. Sed aliud tamen est longum aevum, aliud perpetuum, neque dii longaevi appellantur, sed inmortales.CuiusmodiCuiusnlodi esse naturamnaturaim quarundam praepositionum M. Cicero animadverterit; disceptatumque ibi super eo ipso quod Cicero observaverat.OBSERVATE curioseque animadvertit M. Tullius in et con praepositiones verbis aut vocabulis praepositas tunc produci atque protendi, cum litterae sequerentur quae primae sunt in sapiente atque felice, in alis autem omnibus correpte pronuntiari.Verba Ciceronis haec sunt: Quid vero hoc elegantius, quod non fit natura, sed quodam instituto? Indoctus dicimus brevi prima littera, insanu. producta, immanis brevi, infelix longa et, ne multis, quibus in verbis hae primae litterae sunt quae in sapiente atque felice, producte dicuntur, in ceteris omnibus breviter; itemque conposuit, consuevit, concrepuit, confecit. Consule veritatem, reprehendet; refer ad auris, probabunt; quaere cur ita sit? dicent iuvare. Voluptati autem aurium morigerari debet oratio.Manifesta quidem ratio suavitatis est in his vocibus de quibus Cicero locutus est. Sed quid dicemus de praepositione pro, quae, cum produci et corripi soleat, observationem hanc tamen M. Tullii aspernata est?Non enim semper producitur, cum sequitur ea littera quae prima est in verbo fecit, quam Cicero hanc habere vim significat ut propter eam rem in et con praepositiones producantur.Nam proficisci et profugere et profundere et profanum et profestumprofesturn correpte dicimus, proferre autem et profligareprofligatee et proficere producte.Cur igitur ea littera, quam Cicero productionis causam facere observavit, non in omnibus consimilibus eandem vim aut rationis aut suavitatis tenet, sed aliam vocem produci facit, aliam corripi? Neque vero con particula tum solum producitur, cum ea littera, de qua Cicero dixit, insequitur. Nam et Cato et Sallustius:faenoribus, inquiunt, copertus est.Praeterea coligatus et conexus producte dicitur.Sed tamen videri potest in his quae posui, ob eamearn causam particula haec produci, quoniam eliditur ex ea n littera; nam detrimentum litterae productione syllabae compensatur.Quod quidem etiam in eo servatur, quod est cogo ;neque repugnat quod coegi correpte dicimus; non enim salva id dicitur a verbo, quod est cogo.Quod Phaedon Socraticus servus fuit; quodque item alii complusculi servitutem servierunt.PHAEDON Elidensis ex cohorte illa Socratica fuit Socratique et Platoni per fuit familiaris.Eius nomini Plato librum illum divinum de immortalitate animae dedit.Is Phaedon servus fuit forma atque ingenio liberali et, ut quidam scripserunt, a lenone domino puer ad merendum coactus.Eum Cebes Socraticus hortante Socrate emisse dicitur habuisseque in philosophiae disciplinis.Atque is postea philosophus inlustris fuit sermonesque eius de Socrate admodum elegantes leguntur.Alii quoque non pauci servi fuerunt qui post philosophi clari extiterunt.