Tum Graeci plusculi qui in eo convivio erant, homines amoeni et nostras quoque litteras haut incuriose docti, Iulianumlulianum rhetorem lacessere insectarique adorti sunt tamquam prorsus barbarum et agrestem, qui ortus terra Hispania foret clamatorque tantum et facundia rabida iurgiosaque esset eiusque linguae exercitationes doceret quae nullas voluptates nullamque mulcedinem Veneris atque Musae haberet; saepeque eum percontabantur quid de Anacreonte ceterisque id genus poetis sentiret et ecquis nostrorum poetarum tam fluentes carminum delicias fecisset. Nisi Catullus, inquiunt, forte pauca et Calvus itidem pauca. Nam Laevius inplicata et Hortensius invenusta et Cinna inlepida et Memmius dura ac deinceps omnes rudia fecerunt atque absona.Tum ille pro lingua patria, tamquam pro aris et focis, animo inritato indignabundus: Cedere equidem, inquit, vobis debui, ut in tali asotia atque nequitia AlcinoumAlcinum vinceretis et sicut in voluptatibus cultus atque victus, ita in cantilenarum quoque mollitiis anteiretis.Sed ne nos, id est nomen Latinum, tamquam profecto vastos quosdam et insubidos, condemnetis, permittite mihi, quaeso, operire pallio caput, quod in quadam parum pudica oratione Socraten fecisse aiunt, et audite ac discite nostros quoque antiquiores ante eos quos nominastis poetas amasios ac venerios fuisse.Tum resupinus, capite convelato, voce admodum quam suavi, versus cecinit Valeri Aeditui, veteris poetae, item Porcii Licini et Q. Catuli, quibus mundius, venustius, limatius, tersius, Graecum Latinumve nihil quicquam reperiri puto.Aeditui versus: Dicere cum conor curam tibi, Pamphila, cordis, Quid mi abs te quaeram? verba labris abeunt, Per pectus manat subito subido mihi sudor: Sic tacitus, subidus, dum pudeo, pereo.Atque item alios versus eiusdem addidit, non hercle minus dulces quam priores: Qui faculam praefers, Phileros, quae nil opus nobis? Ibimus sic, lucet pectore flamma satis. Istam nam potis est vis saeva extinguere venti Aut imber caelo candidus praecipitans, At contra hunc ignem Veneris, nisi si Venus ipsa, Nullast quae possit vis alia opprimere.Item dixit versus Porcii Licini hosce: Custodes ovium tenerae propaginis, agnum, Quaeritis ignem? ite huchue; quaeritis? ignis homosthomrost. Si digito attigero, incendam silvam simul omnem; Omne pecus flammast, omnia quae video. Quinti Catuli versus illi fuerunt:Aufugit mi animus; credo, ut solet, ad TheotimumDevenit. Sic est: perfugium illud habet.Qui, si non interdixem, ne illunc fugitivumMitteret ad se intro, sed magis eiceret?Ibimus quaesitum. Verum, ne ipsi teneamur,Formido. Quid ago? Da Venus consilium.Verba haec, praeter propter, in usu vulgi protrita, etiam Ennii fuisse.MEMINI me quondam et Celsinum Iulium Numidam ad Frontonem Cornelium, pedes tunc graviter aegrum, ire et visere. Atque ubi introducti sumus, offendimus eum cubantem in scimpodio Graeciensi, circumundique sedentibus multis doctrina aut genere aut fortuna nobilibus viris.Adsistebant fabri aedium complures, balneis novis moliendis adhibiti, ostendebantquedepictas in membranulis varias species balnearum. Ex quibus cum elegisset unam formam speciemque operis, interrogavit quantus esset pecuniae sumptus ad id totum opus absolvendum.Cumque architectus dixisset necessaria videri esse sestertia ferme trecenta, unus ex amicis Frontonis: Et praeterpropter, inquit, alia quinquaginta.Tum Fronto, dilatis sermonibus quos habere de balnearum sumptu institerat, aspiciens ad eum amicum qui dixerat quinquaginta esse alia praeterpropter necessaria, eum interrogavit quid significaret verbum praeterpropter.Atque ille amicus: Non meummeutm, inquit, hoc verbum est, sed multorum hominumhominurm quos loquentis id audias;quid autem id verbum significet, non ex me, sed ex grammatico quaerundum est, ac simul digito demonstrat grammaticum, haud incelebri nomine Romae docentem unaque ibi sedentem. Tum grammaticus usitati pervulgatique verbi obscuritate motus:Quaerimus, inquit, quod honore quaestionis minime dignum est.Nam nescio quid hoc praenimis plebeium est et in opificum sermonibus quam in hominum doctorum notius.At enim Fronto, iam voce atque vultu intentiore: Itane, inquit, magister, dehonestum tibi deculpatumque hoc verbum videtur, quo et M. Cato et M. Varro et pleraque aetas superior ut necessario et Latino usi sunt?Atque ibi Iulius Celsinus admonuit, in tragoedia quoque Enni quae Iphigenia inscripta est, id ipsum de quo quaerebatur scriptum esse et a grammaticis contaminari magis solitum quam enarrari.Óotiotio qui néscit uti