videbimus autem potius de inimicitiis et quadrigis. Ac fortassean de quadrigis veterum auctoritati concessero, inimicitiam tamen, sicuti inscientiam et inpotentiam et iniuriam, quae ratio est quamobrem C. Caesar vel dictam esse a veteribus vel dicendam a nobis non putat, quando Plautus, linguae Latinae decus, deliciam. quoque dixerit pro deliciis? Méa (inquit) voluptas, méa delicia. Inimicitiam autem Q. Ennius in illo memoratissimo libro dixit: Eo ego (inquit) ingenio natus sum; Amicitiam atque inimicitiaminimicitiamr in frontem promptam gero. Sed enim harenas parum Latine dici, quis, oro te, alius aut scripsit aut dixit? Ac propterea peto ut, si Gai Caesaris liber prae manibus est, promi iubeas, ut quam confidenter hoc indicat aestimari a te possit.Tunc, prolato libro De Analogia primo, verba haec ex eo pauca memoriae mandavi.Nam, cum supra dixisset, neque caelum neque triticum neque harenamlarenam multitudinis significationem pati, Num tu, inquit, harum rerum natura accidere arbitraris quod unam terram ac plures terras et urbem et urbes et imperium et imperia dicamus, neque quadrigas in unam nominis figuram redigere neque harenam multitudinis appellatione convertere possimus?His deinde verbis lectis ibi Fronto ad illum poetam: Videturne tibi, inquit, C. Caesar de statu verbi contra te satis aperte satisque constanter pronuntiasse?Tunc permotus auctoritate libri poeta: Si a Caesare, inquit, ius provocandi foret, ego nunc ab hoc Caesaris libro provocassem. Sed quoniam ipse rationem sententiae suae reddere supersedit, nos te nunc rogamus ut dicas quam esse causam vitii putes et in quadriga dicenda et in harenis.Tum Fronto ita respondit: Quadrigae semper, etsi multiiugae non sunt, multitudinis tamen numero tenentur, quoniam quattuor simul equi iuncti quadrigae, quasi quadriiugae, vocantur, neque debet prorsus appellatio equorum plurium includi in singularis numeri unitatem.Eandemque rationem harenae habendam, sed in specie dispari; nam cum harena singulari in numero dicta multitudinem tamen et copiam significet minimarum, ex quibus constat, partium, indocte et inscite harenae dici videntur, tamquam id vocabulum indigeat numeri amplitudine, cum ei singulariter dicto ingenita sit naturalis sui multitudo. Sed haec ego, inquit, dixi, non ut huius sententiae legisque fundus subscriptorque fierem, sed ut ne Caesaris, viri docti, opinionem destituerem. Nam cum caelum semper dicatur,mare et terra non semper, et pulvis, ventus et fumus. non semper, curindutias et caerimonias scriptores veteres nonnumquam singulari numero appellaverunt, ferias et nundinas. et inferias. et exequias numquam? Cur mel et vinum atque id genus cetera numerum multitudinis capiunt, lacte non capiat?Quaeri, inquam, ista omnia et enucleari et extundi ab hominibus negotiosis in civitate tam occupata non queunt. Quin his quoque ipsis quae iam dixi demoratos vos esse video, alicui, opinor, negotio destinatos.Ite ergo nunc et, quando forte erit otium, quaerite an quadrigam et harenas dixerit e cohorte illa dumtaxat antiquiore vel oratorum aliquis vel poetarum, id est classicus adsiduusque aliquis scriptor, non proletarius.Haec quidem Fronto requirere nos iussit vocabula non ea re, opinor, quod scripta esse in ullis veterum libris existumaret, sed ut nobis studium lectitandi in quaerendis rarioribus verbis exerceret.Quod unum ergo rarissimum videbatur, invenimus quadrigam numero singulari dictam in libro Saturarum M. Varronis, qui inscriptus est Ecdemeticus.Harenas autem dictas minore studio quaerimus, quia praeter C. Caesarem, quod equidem meminerim, nemo id doctorum hominum dedit.AntoniiAdulescens Iuliani in convivio ad quosdam Graecos lepidissima responsio.ADULESCENS e terra Asia de equestri loco, laetae indolis moribusque et fortuna bene ornatus et ad rem musicam facili ingenio ac lubenti, cenam dabat amicis ac magistris sub urbe in rusculo celebrandae lucis annuae, quam principem sibi vitae habuerat.Venerat tum nobiscum ad eandem cenam Antonius Iulianus rhetor, docendis publice iuvenibus magister, Hispano ore florentisque homo facundiae et rerum litterarumque veterum peritus.Is, ubi eduliis finis et poculis mox sermonibusque tempus fuit, desideravit exhiberi, quos habere eum adulescentem sciebat, scitissimos utriusque sexus, qui canerent voce et qui psallerent.Ac posteaquam introducti pueri puellaeque sunt, iucundum in modum pleraque et Sapphica et poetarum quoque recentium quaedam erotica dulcia et venusta cecinerunt.Oblectati autem sumus praeter multa alia versiculis lepidissimis Anacreontis senis, quos equidem scripsi, ut interea labor hic vigiliarum et inquies suavitate paulisper vocum atque modulorum adquiesceret: