Id autem, inquit, in ea levissimum est quod evaporatur; manet autem quod est gravius et sordidius et insalubrius, atque id, pulsu aeris verberatum, in modum coloremque spumae candidae oritur.Sed aliquantum quod est salubrius difflari atque evaporari ex nive indicium illud est, quod minor fit illo, quod ante fuerat quam concresceret.Verba ipsa Aristotelis ex eo libro pauca sumpsi et adscripsi:Hoc ubi legimus, placuit honorem doctissimo viro haberi Aristoteli. Atque ita postea ego bellum et odium nivi indixi, alii indutias cum ea varie factitabant.Quod pudor sanguinem ad extera diffundit, timor vero contrahit.In Problematis Aristotelis philosophi ita scriptum est:Hoc ego Athenis cum Tauro nostro legissem percontatusque essem quid de ratione ista reddita sentiret, Dixit quidem, inquit, probe et vere quid accideret diffuso sanguine aut contracto, sed cur ita fieret non dixit.Adhuc enim quaeri potest quam ob causam pudor sanguinem diffundat, timor contrahat, cum sit pudor species timoris atque ita definiatur: timor iustae reprehensionis. Ita enim philosophi definiunt:Quid sit obesum; nonnullaque alia prisca vocabula.IN agro Vaticano Iulius Paulus poeta, vir bonus et rerum litterarumque veterum inpense doctus, herediolum tenue possidebat. Eo saepe nos ad sese vocabat et olusculis pomisque satis comiter copioseque invitabat.Atque ita molli quodam tempestatis autumnae die ego et Iulius Celsinus, cum ad eum cenassemus et apud mensam eius audissemus legi Laevi Alcestin rediremusque in urbem sole iam fere occiduo, figuras habitusque verborum nove aut insigniter dictorum in Laeviano illo carmine ruminabamur et, ut quaeque vox indidem digna animadverti subvenerat, qua nos quoque possemus uti, memoriae mandabamus.Corpore (inquit) pectoreque undique obeso acMente exsensa tardigenucloSenio obpressum.Item notavimusnotavimnus quod oblitteram gentem pro oblitterata dixit;item quod hostis qui foedera frangerent, foedifragos, non foederifragos dixit;item, quod rubentem auroram pudoricolorem appellavit et Memnonem nocticolorem;item, quod forte dubitanter et ab eo quod est sileo, silenta loca dixit et pulverulenta et pestilenta et quod carendum tui est pro te quodque magno impete pro impetu;item quod fortescere posuit pro fortem fieri quodque dolentiam pro dolore et avens pro libens;item curis intolerantibus pro intolerandis, quodque manciolis, inquit, tenellis pro manibus et quis tam siliceo? Item fiere, inquit, inpendio infit, id est fieri inpense incipit;quodque accipitret posuit pro laceret.His nos inter viam verborum Laevianorum adnotatiunculis oblectabamus.Cetera enim, quae videbantur nimium poetica, ex prosae orationis usu alieniora praetermisimus; veluti fuit quod de Nestore ait trisaeclisenex et dulciorelocus iste,quod de tumidis magnisque fluctibus inquit multigrumis etflumina gelu concreta tegimine esse onychino dixit,et quae multiplica ludens conposuit, quale illud est, quod vituperones suos subductisupercilicarptores appellavit.Quaestio an harena. caelum, triticum pluralia inveniantur; atque inibi de quadrigis, inimicitiis, nonnullis praeterea vocabulis, an singulari numero comperiantur.ADULESCENTULUS Romae, priusquam Athenas concederern, quando erat a magistris auditionibusque obeundis otium, ad Frontonem Cornelium visendi gratia pergebampergelam sermonibusque eius purissimis bonarumque doctrinarum plenis fruebar. Nec umquam factum est, quotiens eum vidimus loquentemque audivimus, quin rediremus fere cultiores doctioresque.Veluti fuit illa quodam die sermocinatio illius, levi quidem de re, sed a Latinae tamen linguae studio non abhorrens.Nam, cum quispiam familiaris eius, bene eruditus homo et tum poeta inlustris, liberatum esse se aquae intercutis morbo diceret, quod harenis calentibus esset usus, tum adludens Fronto: Morbo quidem, inquit, cares, sed verbi vitio non cares. Gaius enim Caesar, ille perpetuus dictator, Cn. Pompei socer, a quo familia et appellatio Caesarum deinceps propagata est, vir ingenii praecellentis, sermonis praeter alios suae aetatis castissimi, in libris, quos ad M. Ciceronem De Analogia conscripsit, harenas vitiose dici existimat, quod harena numquam multitudinis numero appellanda sit, sicuti neque caelum neque triticum;contra autem quadrigas, etiamsi currus unus, equorum quattuor iunctorum agmen unum sit, plurativo semper numero dicendas putat, sicut armaarina et moenia et comitia et inimicitias—nisi quid contra ea dicis, poetarum pulcherrime, quo et te purges et non esse id vitium demonstres.De caelo, inquit ille, et tritico non infitias eo, quin singulo semper numero dicenda sint, neque de armis et moenibus et comitiis, quin figurafigure multitudinis perpetua censeantur;