Plús negoti habét quam cum est negótium in negótio.Nám cui quod agat ínstitutumst, nil nisi negótium,Íd agit, id studét, ibi mentem atque ánimum delectát suum,Óotiosotioso in ótio animus néscit quid velit.Hóc idem est; em néque domi nunc nós nec militiaé sumussumlus,Ímus huchue, hinc illuc, cum illuc véntum est, ire illínc lubet,Íincertencerte errat ánimus, praeterprópter vitam vívitur.Hoc ibi lectum est, tum deinde Fronto ad grammaticum iam labentem: Audistine, inquit, magister optime, Ennium tuum dixisse praeterpropter et cum sententia quidem tali, quali severissimae philosophorum esse obiurgationes solent? Petimus igitur dicas, quoniam de Enniano iam verbo quaeritur, qu sit remotus huiusce versus sensus: Íincertencerte errat ánimus, praeterprópter vitam vívitur.Et grammaticus sudans multum ac rubens multum, cum id plerique prolixius riderent, exsurgitexurgit et abiens: Tibi, inquit, Fronto, postea uni dicam, ne inscitiores audiant ac discant. Atque ita omnes, relicta ibi quaestione verbi, consurreximus.Ponit versus Platonis amatorios quos admodum iuvenis lusit, dum tragoediis contendit.CELEBRANTUR duo isti Graeci versiculi multorumque doctorum hominum memoria dignantur, quod sint lepidissimi et venustissimae brevitatis.Neque adeo pauci sunt veteres scriptores, qui quidem eos Platonis esse philosophi adfirmant, quibus ille adulescens luserit, cum tragoediis quoque eodem tempore faciendis praeluderet:Hoc amicus meus, adulescens, in plures versiculos licentius liberiusque vertit. Qui quoniam mihi quidem visi sunt non esse memoratu indigni, subdidi:Cum semihiulco savio Meo puellum savior Dulcemque florem spiritus Duco ex aperto tramite, Anima male aegra et saucia Cucurrit ad labeas mihimilli, Rictuinque in oris pervium Et labra pueri mollia, Rimata itineri transitus, Ut transiliret, nititur. Tum si morae quid plusculaeplusculac Fuisset in coetu osculi, Amoris igni percita Transisset et me linqueret Et mira prorsum res foret, Ut fierem ad me mortuus, Ad puerum ut intus viverem.Dissertatio Herodis Attici super vi et natura doloris suaeque opinionis affirmatio per exemplum indocti rustici, qui cum rubis fructiferas arbores praecidit.HERODEM ATTICUM, consularem virum, Athenis disserentem audivi Graeca oratione, in qua fere omnes memoriae nostrae universos gravitate atque copia et elegantia vocum longe praestitit.Disseruit autem contra Stoicorum, lacessitus a quodam Stoico, tamquam minus sapienter et parum viriliter dolorem ferret ex morte pueri quem amaverat.In ea dissertione, quantulum memini, huiuscemodi sensus est: quod nullus usquam homo, qui secundum naturam sentiret et saperet, adfectionibus istis animi, quas appellabat, aegritudinis, cupiditatis, timoris, irae, voluptatis, carere et vacare totis posset, atque, si posset etiam obniti ut totis careret, non fore id melius, quoniam langueret animus et torperet, adfectionum quarundam adminiculis, ut necessaria plurimum temperie privatus.Dicebat enim sensus istos motusque animi, qui cum inmoderatiores sunt vitia fiunt, innexos inplicatosque esse vigoribus quibusdam mentium et alacritatibus,ac propterea, si omnino omnis eos inperitius convellamus, periculum esse ne eis adhaerentes bonas quoque et utiles animi indoles amittamus.Moderandos esse igitur et scite considerateque purgandos censebat, ut ea tantum quae aliena sunt contraque naturam videntur et cum pernicie adgnata sunt detrahantur, ne profecto id accidat quod cuipiam Thraco insipienti et rudi in agro quem emerat procurando venisse usu fabulast.Homo Thracus, inquit, ex ultima barbaria, ruris colendi insolens, cum in terras cultiores humanioris vitae cupidine commigrasset, fundum mercatus est oleo atque vino consitum. Qui cum nihil admodum super vite aut arbore colenda sciret, videt forte vicinum rubos alte atque late obortas excidentem, fraxinos ad summum prope verticem deputantem, suboles vitium e radicibus caudicum super terrain fusas revellentem, stolones in pomis aut in oleis proceros atque derectos amputantem, acceditque prope et cur tantam ligni atque frondium caedem faceret percontatus est.Et vicinus ita respondit: Ut ager, inquit, mundus purusque fiat, eius arbor atque vitis fecundior.Discedit ille a vicino gratias agens et laetus, tamquam adeptus rei rusticae disciplinam. Tum falcem ibi ac securim capit: atque ibi homo misere inperitus vites suas sibi omnis et oleas detruncat comasque arborum laetissimas uberrimosque vitium palmites decidit et frutecta atque virgulta simul omnia, pomis frugibusque gignendis felicia, cum sentibus et rubis purificandi agri gratia convellit, mala mercede doctus audaciam fiduciamque peccandi imitatione falsa eruditus.