locum suggestumque unde verba fierent,sicut M. Tullius in oratione quae inscripta est Contra Contionem Q. Metelli: Escendi, inquit, in contionem;concursus est populi factus; item significare coetum populi adsistentis, sicuti idem M. Tullius in Oratore ait: Contiones saepe exclamare vidi, cum apte verba cecidissent. Etenim expectant aures, ut verbis conligetur sententia; item orationem ipsam quae ad populum diceretur. Exempla in eo libro scripta non erant. Sed nos postea Favorino desideranti harum omnium significationum monumenta apud Ciceronem, sicut supra scripsi, et apud elegantissimos veterum reperta exhibuimus;id autem quod potissimum expetebat, contionem esse dictam pro verbis et oratione, docui titulo Tulliani libri, qui a M. Cicerone inscriptus est Contra Contionem Q. Metelli, quo nihil profecto significatur aliud quam ipsa quae a Metello dicta est oratio.et atque alia id genus quae ornamenta orationis putantur inepta esse et puerilia, Lucili quoque versibus declarari.et et et ceteraque huiusmodi scitamenta, quae isti apirocali qui se Isocratios videri volunt in conlocandis verbis immodice faciunt et rancide, quam sint insubida et inertia et puerilia facetissime hercle significat in quinto Saturarum LuciliusIucilius.Quo me habeam pacto, tametsi non quaeris, docebo,Quando in eo numero mansi quo in maxima non estPars hominumUt perisse velis quem visere nolueris, cumDebueris. Hoc nolueris et debueris teSi minus delectat (quod atechnon) et Isocratium hocque simul totum ac siNon operam perdo, si tu hic.Quid significet apud M. Catonem verbum insecenda quodque insecenda potius legendum sit quam, quod plerique existimat, insequenda.IN libro vetere, in quo erat oratio M. Catonis De Ptolemaeo contra Thermum, sic scriptum fuit: Sed si omnia dolo fecit, omnia avaritiae atque pecuniae causa fecit, eiusmodi scelera nefaria, quae neque fando neque legendo audivimus, supplicium pro factis dare oportet.Insecenda quid esset quaeri coeptum. tumTurn ex his qui aderant alter litterator fuit, alter litteras sciens, id est alter docens, doctus alter. Hi duo inter sese dissentiebant.Et grammaticus quidem contendebat, insequenda scribendum esse; insequenda enim scribi, inquit, debet, non insecenda, quoniam insequens significat traditumque esse inseque quasi perge dicere et insequere itaque ab Ennio scriptum in his versibus: Inseque, Musa, manu Romanorum induperator Quod quisque in bello gessit cum rege Philippo.Alter autem ille eruditior, nihil mendum, sed recte atque integre scriptum esse perseverabat et Velio Longo, non homini indocto, fidem esse habendam, qui in commentario quod fecisset De Usu Antiquae Lectionis scripserit non inseque apud Ennium legendum, sed insece; ideoque a veteribus, quas narrationes dicimus, insectiones esse appellatas; Varronem quoque versum hunc Plauti de Menaechmis: Nihilo minus esse videtur sectius quam sómnia, sic enarrasse: nihilo magis narranda esse quam si ea essent somnia. Haec illi inter se certabant.Ego arbitror et a M. Catone insecenda et a Q. Ennio insece scriptum sine u littera. Offendi enim in bibliotheca Patrensi librum verae vetustatis Livii Andronici, qui inscriptus est in quo erat versus primus cum hoc verbo sine u littera: Virum mihi, Camena, insece versutum, cactus ex illo Homeri versu: Illic igitur aetatis et fidei magnae libro credo.Nam, quod in versu Plautino est: sectius quam somnia, nihil in alteras partes argumenti habet.Etiamsi veteres autem non inseque, sed insece dixerunt, credo, quia erat lenius leviusque, tamen eiusdem sententiae verbum videtur.Nam et sequo et sequor et item secta et sectio consuetudine loquendi differunt; sed qui penitus inspexerit, origo et ratio utriusque una est.Doctores quoque et interpretes vocum Graecarum: et: dictum putant, quod Latine inseque dicitur; namque in altero geminum, in altero esse tralatum dicunt.Sed etiam ipsum illud quod significant verba aut versus, non aliunde esse dictum tradunt quamEadem ergo ratione antiqui nostri narrationes sermonesque insectiones appellitaverunt.Errare istos qui in exploranda febri venarum pulsus pertemptariperteniptari putant, non arteriarum.IN Herodis, C. V., villam, quae est in agro Attico, loco qui appellatur Cephisiae, aquis lucidis et nemoribus frequentem, aestu anni medio concesseram.Ibi alvo mihi cita et accedente febri rapida decubueram.Eo Calvisius Taurus philosophus et alii quidam sectatores eius cum Athenis visendi mei gratia venissent, medicus, qui tum in his locis repertus adsidebat mihi, narrare Tauro coeperat quid incommodi paterer et quibus modulis quibusque intervallis accederet febris decederetque.