Propterea equitare etiam, quod verbum e vocabulo equitis inclinatum est, et homo equo utens et equus sub homine gradiens dicebatur.Lucilius adeo, vir adprime linguae Latinae sciens, ecum equitare dicit his versibus: Quis hunc currere equum nos atque equitare videmus, His equitat curritque; oculis equitare videmus; Ergo oculis equitat.Sed enim contentus, inquit, ego his non fui et, ut non turbidae fidei nec ambiguae, sed ut purae liquentisque esset, equusne an eques scriptum Ennius reliquisset, librum summae atque reverendae vetustatisvestustatis, quem fere constabat Lampadionis manu emendatum, studio pretioque multo unius versus inspiciendi gratia conduxi et eques, non equus, scriptum in eo versu inveni.Hoc tum nobis Iulianus et multa alia lucide simul et adfabiliter dixit. Sed eadem ipsa post etiam in pervulgatis commentariis scripta offendimus.Quod Aelius Melissus, in libro cui titulum fecit De Loquendi proprietatePropriictate, quemqueln, cum ederet, cornuin esse copiae dicebat, rem scripsit neque dictu neque audit dignam, cum differre matronam et matrem familias existimavit differentia longe vanissimavanisima.AELIUS MELISSUS in nostra memoriamemorial fuit Romae summi quidem loci inter grammaticosgranimaticos id temporis; sed maiore in litteris erat iactantiaiactintia et quam opera.Is praeter alia quae scripsit compluria, librum composuit, ut tum videbatur cum est editusedits, doctrinae inclutae.Ei libro titulus est ingentis cuiusdam inlecebrae ad legendum; scriptus quippe est De Loquendi Proprietate. Quis adeo existimet loqui se recte atque proprie posse, nisi illas Melissi proprietates perdidicerit?Ex eo libro verba haec suit: Matrona est quae semel peperit, quae saepius, mater familias; sicuti sus quae semel peperit, porcetraorcetra, quae saepius, scrofa.Utrum autem hoc de matrona ac de matrefamiliasmatrefamrilias Melissus excogitaverit ipse et coniectaverit, an scripture ab alio quo legerit, hariolis profecto est opus.Nam de porcetra habet sane auctorem Pomponium in Atellania, quae hoc eodem vocabulo inscripta est;sed matronam non esse appellatam nisi quae semel peperit, neque matrem familiasfarilias nisi quae saepius, nullis veterum scriptorum auctoritatibus confirmari potest.Enimvero illud impendio probabilius est quod idonei vocum antiquarum enarratores tradiderunt, matronam dictam esse proprie quae in matrimonium cum viro convenisset, quoad in eo matrimonio maneret, etiamsi liberi nondum nati forent, dictamque ita esse a matris nomine, non adepto iam, sed cum spe et omine mox adipiscendi, unde ipsum quoque matrimoniumdicitur, matrem autem familias appellatam esse eam solam quae in mariti manu mancipioque aut in eius in cuius maritus manu mancipioque esset, quoniam non in matrimonium tantum, sed in familiam quoque mariti et in sui heredis locum venisset.Quem in modum Favorinus tractaverit intempestivum quendam de verborum ambiguitatibus quaerentem; atque ibi, quot significationes capiat contio.DOMITIO, homini docto celebrique in urbe Roma grammatico, cui cognomentum Insano factum est,quoniam erat natura intractabilior et morosior, ei Domitio Favorinus noster cum forte apud fanum Carmentis obviam venisset atque ego cum Favorino essem, Quaeso, inquit, te, magister, dicas mili num erravi quod, cum vellem Latine dicere, contiones dixi? Dubito quippe et requiro an veterum eorum qui electius locuti sunt pro verbis et oratione dixerit quis contionem.Tum Domitius voce atque vultu atrociore Nulla, inquit, prorsus bonae salutis spes reliqua est, cum vos quoque, philosophorum inlustrissimi, nihil iam aliud quam verba auctoritatesque verborum cordi habetis. Mittam autem librum tibi, in quo id reperias quod quaeris. Ego enim grammaticus vitae iam atque morum disciplinas quaero, vos philosophiphilosophy mera estis, ut M. Cato ait, mortualia; glossariaglosaria namquenamique conligitis et lexidia, res taetras et inanes et frivolas, tamquam mulierum voces praeficarum. Atque utinam, inquit, muti omnes homines essemus! minus improbitasinmprobitas instrumentiinstrument haberet.Cumque digressi essemus, Non tempestive, inquit Favorinus, hunc hominem accessimus. Videtur enim mihi Scitote, inquit, tamen intemperiem istam quae dicitur, non parvis nec abiectis ingeniis accidere, et veritates plerumqueplerumique fortiter dicere, sed respectum non habere Vel ipsumipsurm hoc quale existimatis quod nunc de philosophis dixit? Nonne, si id Antisthenes aut Diogenes dixisset, dignum memoria visum esset?Misit autem paulo post Favorino librum quem promiserat—Verri, opinor, Flacci erat—, in quo scriptascript ad hoc genus quaestionis pertinentia haec fuerunt: senatum dici et pro loco et pro hominibus, civitatem et pro loco et oppido et pro iure quoque omnium et pro hominum multitudine, tribus quoque et decurias dici et pro loco et pro iure et pro hominibus, contionem autem tria significare: