Itaque nuper quaesita esse memini numero septem, quorum prima fuit enarratio horum versuum, qui sunt in Saturis Quinti Enni uno multifariam verbo concinniter inplicati. Quorum exemplum hoc est: Nám qui lepidé postulat álterum frustrári, Quém frustratúr, frustra eum dícit frustra ésse; Nám si se frústrari quém frustras séntit, Quí frustratur frustrast, sí non ille frústra est.Secunda quaestio fuit quonam modo audiri atque accipi deberet, quod Plato, in civitate quam in libris suis condidit, id est communes esse mulieres, censuit et praemia viris fortissimis summisque bellatoribus posuit saviationes puerorum et puellarum.Tertio in loco hoc quaesitum est, in quibus verbis captionum istarum fraus esset et quo pacto distingui resolvique possent: Quod non perdidisti, habes; cornua non perdidisti: habesbabes igitur cornua, item altera captio: quod ego sum, id tu non es; homo ego sum: homo igitur tu non es.Quaesitum ibi est quae esset huius quoque sophismatis resolutio: Cum mentior et mentiri me dico, mentior an verum dico?Postea quaestio istaec fuit, quam ob causam patricii Megalensibus mutitare soliti sint, plebes Cerealibus.Secundum ea hoc quaesitum est: verbum verant, quod significat vera dicunt, quisnam poetarum veterum dixerit?Sexta quaestio fuitfruit, asphodelumasphlodelum cuiusmodi herba sit, quod Hesiodus in isto versu posuerit: et quid item Hesiodus se dicere sentiat, cum dimidium plus esse toto dicit.Postrema quaestionumquaestionium omnium haec fuit: Scripserim, legerim, venerim, cuius temporis verba sint, praeteriti an futuri an utriusque?Haec ubi ordine quo dixi proposita atque singulis sorte ductis disputata explanataque sunt, libris coronisque omnes donati sumus, nisi ob unam quaestionem, quae fuit de verbo verant.Nemo enim tum commeminerat, dictum esse a Q. Ennio id verbum in tertio decimo Annalium in isto versu: Satin vates verant aetate in agunda? Corona igitur huius quaestionis deo feriarum istarum Saturno datast.Quid Aeschines rhetor, in oratione qua Timarchum de inpudicitia accusavit, Lacedaemonios statuisse dixerit super sententia probatissima, quam inprobatissimus homo dixissetAESCHINES, vel acerrimus prudentissimusque oratorum qui apud contiones Atheniensium floruerunt, in oratione illa saeva criminosaque et virulenta, qua Timarchum de inpudicitia graviter insigniterque accusabat, nobile et inlustre consilium LacedaemoniisLaedaemoniis dedisse dicit virum indidem civitatis eiusdem principem, virtute atque aetate magna praeditum.Populus, inquit, Lacedaemonius de summa republica sua, quidnam esset utile et honestum deliberabat.Tum exsurgitexurgit sententiae dicendae gratia homo quispiam turpitudine pristinae vitae diffamatissimus, sed lingua tunc atque facundia nimium quanto praestabilis.Consilium quod dabat, quodque oportere fieri suadebat, acceptum ab universis et conplacitum est futurumquefuturuinque erat ex eius sententia populi decretum.Ibi unus ex illo principum ordine quos Lacedaemonii, aetatis dignitatisque maiestate, tamquam arbitros et magistros disciplinae publicae verebantur, commoto irritatoque animo exilit, et Quaenam, inquit, Lacedaemonii, ratio aut quae tandem spes erit urbem hanc et hancbane rempublicam salvam inexpugnabilemqueinexpuglnabilemque esse diutius posse, si huiuscemodi anteactae vitae hominibus consiliariis utemur? Quod si proba istaec et honesta sententia est, quaeso vos, non sinamus eandem dehonestari turpissimi auctoris contagio.Atque ubi hoc dixit, elegit virum fortitudine atque iustitia praeter alios praestantem, sed inopi lingua et infacundum, iussitque eum consensus petituque omnium eandem illam sententiam diserti viri cuimodi posset verbis dicere, ut nulla prioris mentione habita, scitum atque decretum populi ex eius unius nomine fieret qui id ipsum denuo dixerat.Atque ita, ut suaserat prudentissimus senex, factum est.Sic bona sententia mansit, turpis auctor mutatus est.Quod Sulpicius Apollinaris praedicantem quendam a sese uno Sallusti historias intellegi inlusit, quaestione proposita quid verba ista apud Sallustium significarent: incertum, stolidior an vanior.CUM iam adulescentuli Romae praetextam et puerilem togam mutassemus magistrosque tunc nobis nosmet ipsi exploratiores quaereremus, in Sandaliario forte apud librarioslibraries fuimus, cum ibi in multorum hominum coetu Apollinaris Sulpicius, vir in memoria nostra praeter alios doctus, iactatorem quempiam et venditatorem Sallustianae lectionis inrisit inlusitque genere illo facetissimae dissimulationis, qua Socrates ad sophistas utebatur.