Tum in eo sermone, cum iam me sinceriore corpusculo factum diceret, Potes, inquit Tauro, tu quoque id ipsum comprehendere, quod nostris verbi profectoprotect ita dicitur: si attigeris venam illius.Hanc loquendi imperitiam, quod venam pro arteria dixisset, cum in eo docti homines qui cum Tauro erant, tamquam in minime utili medico offendissent atque id murmure et vultu ostenderent, tum ibi Taurus, ut mos eius fuit, satis leniter: Certi, inquit, sumus, vir bone. non ignorare te quid vena appelletur et quid arteria, quod venae quidem suapte vi inmobiles sint et sanguinis tantum demittendidenmittendi gratia explorentur, arteriae autem motu atque pulsu suo habitum et modum febrium demonstrent;sed, ut video, pervulgate magis quam inscite locutus es; non enim te solum, sed alios quoque itidem errantis audivi venam pro arteria dicere.Fac igitur ut experiamur elegantiorem esse te in medendo quam in dicendo. et cum dis bene volentibus opera tua sistas hunc nobis sanum atque validum quam citissime.Hoc ego postea cum in medico reprehensum esse meminissem, existimavi non medico soli, sed omnibus quoque hominibus liberis liberaliterque institutis, turpe esse ne ea quidem cognovisse ad notitiam corporis nostri pertinentia, quae non altius occultiusque remota sunt et quae natura nobis tuendae valitudinis causa et in promptu esse et in propatulo voluerit; ac propterea, quantum habui temporis subsicivi, medicinae quoque disciplinae libros attigi, quos arbitrabar esse idoneos ad docendum, et ex his cum alia pleraque ab isto humanitatis usu non aliena, tum de venis quoque et arteriis didicisse videor ad hunc ferme modum: Vena est conceptaculum sanguinis,quod medici vocant, mixti confusique cum spiritu naturali, in quo plus sanguinis est, minus spiritus; arteria est conceptaculum spiritus naturalis mixti confusique cum sanguine, in quo plus spiritus est, minus sanguinis;autem est intentio motus et remissio in corde et in arteria naturalis, non arbitraria.Medicis autem veteribus oratione Graeca ita definitus est:Verba ex carminibus Furi Antiatis inscite a Cãesellio Vindice reprehensa; versusque ipsi in quibus ea verba sunt subscripti.non hercle idem sentio cum Caesellio Vindice, grammatico, ut mea opinio est, hautquaquam inerudito.Verum hoc tamen petulanter insciteque, quod Furium, veterem poetam, dedecorasse linguam Latinam scripsit huiuscemodi vocum fictionibustictionibus quae mihi quidem neque abhorrere a poetica facultate visae sunt neque dictu profatuque ipso taetrae aut insuaves esse, sicuti sunt quaedam alia ab inlustribus poetis ficta dure et rancide.Quae reprehendit autem Caesellius Furiana haec sunt: quod terram in lutum versam lutescere dixerit et tenebras in noctis modum factas noctescere et pristinas reciperare vires virescere, et quod ventus si mare caerulum crispicans nitefacit purpurat dixerit, et opulentum fieri opulescere.Sanguine diluitur tellus, cava terra lutescit.Omnia noctescunt tenebris caliginis atrae.Increscunt animi, virescit volnere virtus.Sicut fulica levis volitat super aequora classis,Spiritus Eurorum viridis cum purpurat undas.Quo magis in patriis possint opulescere campis.Morem istum veteribus nostris fuisse verba patiendi mutare ac vetere in agendi nodum.ID quoque habitum est in oratione facienda elegantiae genus, ut pro verbis habentibus patiendi figuram agentia ponerent ac deinde haec vice inter sese mutua verterent.pallium (inquit) flocci non facio ut splendeat an maculet.Plautus etiam non dissimiliter: Quid ést?—Hoc rugat pallium, amictus non sum Cómmode.Itidem Plautus pulveret dicit, quod non pulvere impleat, set ipsum pulveris plenum sit: Exi tu, Dave, age, spárge; mundum hoc ésse Vestibuliúm volo. Venús ventura est nóstra, non hoc púlveret.In Asinaria quoque contemples dicit pro contempleris: Meúm caput contémples, si quidem é re consultás tua. Cn. Gellius in Annalibus:Postquam tempestas sedavit, Atherbal taurum immolavit.M. Cato in Originibus:Eodem convenae conplures ex agro accessitavere.Eo res eorum auxit. Varro libris quos ad Marcellum De Lingua LatinaLaiina fecit: In priore verbo graves prosodiae, quae fuerunt, manent, reliquae mutant, mutant inquit elegantissime pro mutantur.Potest etiam id quoque ab eodem Varrone in septimo Divinarum similiter dictum videri: Inter duas filias regum quid mutet, inter Antigonam et Tulliam, est animadvertere.Verba autem patiendi pro agentibus in omnibus ferme modum veterum scriptis reperiuntur. Ex quibus sunt pauca ista, quaequake nuncnune meminimus: muneror te pro munero et significor pro significo et sacrificor pro sacrifico et adsentior pro adsentio et faeneror pro faenero et pigneror pro pignero et alia istiusmodi pleraque, quae, proinde ut in legendo fuerint obvia, notabuntur.