Inde anno fere quarto, Menenio Agrippa, M. Horatio Pulvillo consulibus, bello Veienti apud fluvium Cremeram Fabii sex et trecenti patricii cum familiisfamilies suis universi ab hostibus circumuenticircumvent perierunt.Iuxta ea tempora Empedocles Agrigentinus in philosophiae naturalis studio floruit.Romae autem per eas tempestates decemviros legibus scribundis creatos constitit tabulasque ab his primo decem conscriptas, mox alias duas additas.Bellum deinde in terra Graecia maximum Peloponnensiacum, quod Thucydides memoriae mandavit, coeptum est circa annum fere post conditam Romam trecentesimum vicesimum tertium.Qua tempestate Olus Postumius Tubertus dictator Romae fuit, qui filium suum, quod contra suum dictum in hostem pugnaverat, securi necavit. Hostes tunc populi Romani fuerunt Fidenates atque Aequi.In hoc tempore nobiles celebresque erant Sophocles ac deinde Euripides tragici poetae et Hippocrates medicus et philosophus Democritus, quibus Socrates Atheniensis natu quidem posterior fuit, sed quibusdam temporibus isdem vixerunt.Iam deinde, tribunis militaribus consulari imperio rempublicam Romae regentibus, ad annum fere conditae urbis trecentesimum quadragesimum septimum, triginta illi tyranni praepositi sunt a Lacedaemoniis Atheniensibus et in Sicilia Dionysius superior tyrannidem tenuit, paucisque annis post Socrates Athenis capitis damnatus est et in carcere veneno necatus.Set ea fere tempestate Romae M. Furius Camillus dictator fuitfruit et Veios cepit;ac post non longo tempore bellum Senonicum fuit,cum Galli Romam praeter Capitolium ceperuntceplerunt.Neque multo postea Eudoxus astrologus in terra Graecia nobilitatus est Lacedaemoniique ab Atheniensibus apud Corinthun superati duce Phormione,et M. Manlius Romae, qui Gallos in obsidione Capitolii obrepentes per ardua depulerat, convictus est consilium de regno occupando inisse, damnatusquedamatusque capitis e saxo Tarpeio, ut M. Varro ait, praeceps datus, ut Cornelius autem Nepos scriptum reliquit, verberando necatus est;eoque ipso anno, qui erat post reciperatam urbem septimus, Aristotelem philosophum natum esse memoriae mandatum est.Aliquot deinde annis post bellum Senonicum Thebani LacedaemoniosLacedaemonoios duce EpaminondaEpaminoda apud Leuctra superaveruntac brevi post temporeteinpore in urbe Roma lege Licinii Stolonis consules creari etiam ex plebe coepti, cum antea ius non esset nisi ex patriciis gentibus fieri consulem.Circa annum deindedcinde urbis conditae quadringentesimumquadlringentesimum Philippus, Amyntae filius, Alexandri pater, regnum Macedoniae adeptus est inque eo tempore Alexander natus estpaucisque inde annis post Plato philosophus ad DionysiumDioilysium Siciliae tyrannum posteriorem profectus est;post deinde aliquanto tempore Philippus apud Chaeroneam proelio magno Athenienses vicit.Tum Demosthenes orator ex eo proelio salutem fuga quaesivit, cumque id ei quod fugerat probrose obiceretur, versu illo notissimo elusit: inquit, Postea Philippus ex insidiis occiditur;at Alexander regnum adeptus ad subigendos Persas in Asiam atque in Orientem transgressus est.Alter autem Alexander, cui cognomentum Molosso fuit, in Italiam venit, bellum populo Romano facturus—iam enim fama virtutis felicitatisque Romanae apud exteras gentes enitescere inceptabat—, sed priusquam bellum faceret, vita decessit. Eum Molossum, cum in Italiam transiret, dixisse accepimus se quidem ad Romanos ire quasi in andronitin, Macedonem ad Persas quasi in gynaeconitin.Postea Macedo Alexander, pleraque parte orientali subacta, cum annos undecim regnavisset, obiit mortis diem.Neque haut longe post Aristoteles philosophus et post aliquanto Demosthenes vita functi sunt isdemqueferme tempestatibus populus Romanus gravi ac diutino Samnitium bello conflictatus est consulesque Tiberius Veturius et Spurius Postumius, in locis iniquis apud Caudium a Samnitibus circumvallati ac subiugi missi, turpi foedere facto discesserunt, ob eamque causam, populi iussu Samnitibus per fetiales dediti, recepti non sunt.Post annum deinde urbis conditae quadringentesimum fere et septuagesimum bellum cum rege Pyrro sumptum est.Ea tempestate Epicurus Atheniensis et Zeno Citiensis philosophi celebres erant,eodemque tempore C. Fabricius Luscinus et Q. Aemilius Papus censores Romae fuerunt et P. Cornelium Rufinum, qui bis consul et dictator fuerat, senatu moverunt; causamque isti notae subscripserunt, quod eum comperissent argenti facti cenae gratia decem pondo libras habere.Anno deinde post Romam conditam quadringentesimo ferme et nonagesimo, consulibus Appio Claudio, cui cognomentum Caudex fuit, Appii illius Caeci fratre, et Marco Fulvio Flacco, bellum adversum Poenos primum coeptum est,