Historia ex Herodoti libris sumpta de Psyllorum interitu, qui in Syrtibus Africanis colebant.GENS in Italia Marsorum orta fertur a Circae filio.Propterea Marsis hominibus, quorum dumtaxat familiae cum externis cognationibus nondum etiam permixtae corruptaeque sunt, vi quadam genitali datum ut et serpentium virulentorumvirulentoruni domitoresdomnitores sint et incentionibus herbarumque sucis faciant medellarum miracula.Hac eadem vi praeditos esse quosdam videmus, qui Psylli vocantur. Quorum super nomine et genere cum in veteribus litteris quaesissem, in quarto denique Herodoti libro fabulam de Psyllis hanc invenimus:Psyllos quondam fuisse in terra Africa conterminos Nasamonibus Austrumque in finibus eorum quodam in tempore perquam validum ac diutinum flavisse;eo flatu aquam omnem in locis in quibus colebant exaruisse;Psyllos, re aquaria defectos, eam iniuriam graviter Austro suscensuisse decretumque fecisse, uti armis sumptis ad Austrum, proinde quasi ad hostem, iure belli res petitum proficiscerentur.Atque ita profectis ventum Austrum magno spiritus agmine venisse obviam eosque universos cum omnibus copiis armisque, cumulis montibusque harenarum supervectis, operuisse.Eo facto Psyllos ad unum omnis interisse, itaque eorum fines a Nasamonibus occupatos.De his vocabulis quae Cloatius Verus aut satis commode aut nimis absurde et inlepide ad origines linguae Graecae redigit.CLOATIUS VERUS in libris quos inscripsit Verborum a Graecis Tractorum, non pauca hercle dicit curiose et sagaciter conquisita, neque non tamen quaedam futtilia et frivola.Errare, inquit, dictum est versumque infert Homeri, in quo id verbum est:Item alucinari factum scripsit ex eo, quod dicitur Graece unde elucum quoque esse dictum putat, a littera in e versa, tarditatem quandam animi et stuporem, qui alucinantibus plerumque usu venit.Item fascinum appellatum quasi bascanum et fascinare esse quasi bascinare.Commode haec sane omnia et conducenter. Sed in libro quarto: Faenerator, inquit, appellatus est quasi quoniam id genus hominum speciem ostentent humanitatishurnanitatis et commodi esse videantur inopibus nummos desiderantibus,idque dixisse ait Hypsicraten quempiam grammaticum, cuius libri sane nobiles sunt super his, quae a Graecis accepta sunt. Sive hoc autem ipse Cloatius sive nescio quis alius nebulo effutivit, nihil potest dici insulsius.Faenerator enim, sicuti M. Varro in libro tertio De sermoneSernmone Latino scripsitscrisit, a faenore est nominatus; faenus autem dictum ait a fetu et quasi a fetura quadam pecuniae parientis atque increscentis.Idcirco et M. Catonem et ceteros aetatis eius feneratorem sine a littera pronuntiasse tradit, sicuti fetus ipse et fecunditas appellata.Quid sit municipium et quid a colonia differat; et quid sint municipes quaeque sit eius vocabuli ratio ac proprietas; atque inibi, quod divus Hadrianus in senatu de iure atque vocabulo municipum verba fecit.MUNICIPES et municipia verba sunt dictu facilia et usu obvia, et neutiquam reperias qui haec dicit, quin scire se plane putet quid dicat. Sed profecto aliud est, atque aliter dicitur.Quotus enim fere nostrum est, qui, cum ex colonia populi Romani sit, non se municipem esse et popularespopulates suos municipes esse dicat, quod est a ratione et a veritate longe aversum?Sic adeo et municipia quid et quo iure sint quantumque a colonia differant ignoramus, existimamusque meliore condicione esse colonias quam municipia.De cuius opinationis tam promiscae erroribus divus Hadrianus in oratione, quam De Italicensibus, unde ipse ortus fuit, in senatu habuit, peritissime disseruit mirarique se ostendit quod et ipsi Italicenses et quaedam item alia municipia antiqua, in quibus Uticenses nominat, cum suis moribus legibusque uti possent, in ius coloniarum mutari gestiverint.Praenestinos autem refert maximo opere a Tiberio imperatore petisse orasseque ut ex colonia in municipii statum redigerentur, idque illis Tiberium pro ferenda gratia tribuisse, quod in eorum finibus sub ipso oppido ex capitali morbo revaluisset.Municipes ergo sunt cives Romani ex municipiis, legibus suis et suo iure utentes, muneris tantum cum populo Romano honorari participes, a quo munere capessendo appellati videntur, nullis aliis necessitatibus neque ulla populi Romani lege adstricti, nisi in quam populus eorum fundus factus est.Primos autem municipes sine suffragii iure Caerites esse factos accepimus concessumque illis ut civitatis Romanae honorem quidem caperent, sed negotiis tamen atque oneribus vacarent, pro sacris bello Gallico receptis custoditisque. Hinc tabulae Caerites appellatae versa vice, in quas censores referri iubebant quos notae causa suffragiis privabant.