Quid M. Cicero de particula ista senserit scripseritque quae praeposita est verbis aufugio et aufero; et an in verbo autumo eadem istaec praepositio esse videri debeat.LEGIMUS librum M. Ciceronis qui inscriptus est Orator.In eo libro Cicero, cuin dixisset verba haec aufugio et aufero composita quidem esse ex praepositione ab et ex verbis fugio et fero, sed eam praepositionem, quo fieret vox pronuntiatu audituque lenior, versam mutatamque esse in au syllabam coeptumque esse dici aufugio et aufero pro abfugio et abfero—cum haec, inquam, ita dixisset, tum postea ibidemilbidem super eadem particula ita scripsit: Haec, intuit, praepositio praeter haec duo verba nullo alio in verbo reperietur.Invenimus autem in conmentarioConmenctario Nigidiano, verbum autumoautum compositumcominositum ex ab praepositionepraelositione et verbo aestumo dictunque intercise autumo quasi abaestumo, quod significaret totum aestumo, tamquam abnumeroabumero.Sed, quod sit cum honore multo dictum P. Nigidii, hominis eruditissimi, audacius hoc argutiusque esse videtur quam verius.Autumo enim non id solum significat, aestumo, sed et dico et opinor et censeo, cum quibus verbis praepositio ista neque cohaerentia vocis neque significatione sententiae convenit.Praeterea vir acerrimae in studio litterarum diligentiae M. Tullius non sola esse haec duo verba dixisset, si reperiri posset ullum tertium.Sed illud magis inspici quaerique dignum est, versane sit et mutata ab praepositio in au syllabam propter lenitatem vocis, an potius au particula sua sit propria origine et proinde ut pleraeque aliae praepositiones a Graecis, ita haec quoque inde accepta sit; sicuti est in illo versu Homeri: et:Historia de Ventidio Basso, ignobili homine, quem primum de Parthis triumphasse memoriae traditum est.IN sermonibus nuper fuit seniorum hominum et eruditorum, multos in vetere memoria altissimum dignitatis gradum ascendisse ignobilissimos prius homines et despicatissimos.Nihil adeo de quoquam tantae admirationi fuit, quantae fuerunt quae de Ventidio Basso scripta sunt:Concúrrite omnes aúgures, harúspices!Porténtum inusitátum conflatúm est recens;Nam múlas qui fricábat, consul fáctus est.Eundem Bassum Suetonius Tranquillus praepositum esse a M. Antonio provinciis orientalibus Parthosque in Syriam introrumpentis tribus ab eo proelis fusos scribit, eumque primum omnium de Parthis triumphasse et morte obita publico funere sepultum esse.Verbum profligo a plerisque dici inproprie insciteque.SICUT alia verba pleraque, ignoratione et inscitia improbe dicentium quae non intellegant, deflexa ac depravata sunt a ratione recta et consuetudine, ita huius quoque verbi, quod est profligo, significatio versa et corrupta est.Nam cum ab adfligendo et ad perniciem interitumque deducendo inclinatum id tractumque sit, semperque eo verbo qui diligenter locuti sunt ita usi sint, ut profligare dicerent prodigere et deperdere profligatasque res quasi proflictasproflictaset perditas appellarent, nunc audio aedificia et templa et alia fere multa quae prope absoluta adfectaque sunt in nrofligato esse dici ipsaque esse iam profligata.Quapropter urbanissime respondisse praetorem, non indoctum virum, barunculo cuidam ex advocatorum turba, Sulpicius Apollinaris in quadam epistula scriptum reliquit.Nam cum ille, inquit, rabula audaculus ita postulasset verbaque ita fecisset: Omnia, vir clarissime, negotia de quibus te cogniturum esse hodie dixisti diligentia et velocitate tua profligata sunt, unum id solum relictum est, de quo, rogo, audias, tum praetor satis ridicule: An illa negotia de quibus iam cognovisse me dicis profligata sint equidem nescio; hoc autem negotium quod in te incidit, procul dubio, sive id audiam sive non audiam, profligatum est.Quod significare autem volunt qui profligatumprofigatum dicunt, hi qui Latine locuti sunt non profligatum, sed adfectum dixerunt, sicuti M. Cicero in oratione, quam habuit De Provinciis Consularibus.Eius verba haec sunt: Bellum adfectum videmus et, vere ut dicam, paene confectum.Item infra: Nam ipse Caesar quid est quod in ea provincia commorari velit, nisi ut ea quae per eum adfecta sunt, perfecta reipublicae tradat?Idem Cicero in Oeconomico: Cum vero adfecta iam prope aestate uvas a sole mitescere tempus est.In libro M. Ciceronis De Gloria secundo manifestum erratum, in ea parte in qua scriptum est super Hectore et Aiace.IN libro M. Tulli, qui est secundus De Gloria, manifestus error est non magnae rei, quem errorem esse possit cognoscere non aliquis eruditorum, sed qui tantum legerit