Ea cerva quodam die, cum incursio esset hostium nuntiata, festinatione ac tumultu consternata in fugam se prorupitproruptit atque in palude proxima delituit et frustra requisita perisse credita est.Neque multis diebus post inventam esse cervam Sertorio nuntiatur.Tum qui nuntiaverat iussit tacere, ac ne cui palam diceret interminatus est, praecepitque ut eam postero die repente in eum locum in quo ipse cum amicis esset inmitteret. Admissis deinde amicis postridie, visum sibi esse ait in quiete cervam quae perisset ad se reverti et, ut prius consuerat, quod opus esset facto praedicere;tum servo quod imperaverat significat, cerva emissa in cubiculum Sertorii introrupit, clamor factus et orta admiratio est. Eaque hominum barbarorum credulitas Sertorio in magnis rebus magno usui fuit.Memoria prodita est, ex his nationibus quae cum Sertorio faciebant, cum multis proeliis superatus esset, neminem umquam ab eo descivisse, quamquam id genus hominum esset mobilissimum.De aetatibus historicorum nobilium, Hellanici, Herodoti, Thucydidis.HELLANICUS, Herodotus, Thucydides, historiae scriptores, in isdem fere temporibus laude ingenti floruerunt et non nimis longe distantibus fuerunt aetatibus.Nam Hellanicus initio belli Peloponnesiaci fuisse quinque et sexaginta annos natus videtur, Herodotus tres et quinquaginta, Thucydides quadraginta. Scriptum est hoc in libro undecimo Pamphilae.Quid Vulcacius Sedigitus, in libro quem De Poetis scripsit, de comicis Latinis iudicarit.SEDIGITUS in libro quem scripsit De Poetis, quid de his sentiat qui comoedias fecerunt, et quem ex omnibus praestare ceteris putet, ac deinceps quo quemque in loco et honore ponat, his versibus suis demonstrate: Multós incertos cértare hanc rem vidimus, Palmám poetae cómico cui déferant. Eum méo iudicio errórem dissolvám tibi, Ut, cóntra si quis séntiat, nihil séntiat. Caecílio palmam Státio do mimico. Plautús secundus facile exuperat céteros. Dein Naévius, qui férvet, pretio in tértiost. Si erit, quod quarto détur, dabitur Licinio. Post insequi Licinium facio Atilium. In séxto consequétur hos Teréntius, Turpílius septimúm, Trabea octavum óptinet, Nonó loco esse fácile facio Lúscium. Decimum áddo causa antiquitatis ÉEnniumnnium.De verbis quibusdam novis, quae in Gnaei Mati Mimiambis offenderamus.Iam iam albicascit Phoebus et recentaturCommune lumen hominibus voluptatis.Quapropter edulcare convenit vitamCurasque acerbas sensibus gubernare.Quibus verbis Aristoteles philosophus definierit syllogismum; eiusque definitionis interpretamentum verbis Latinis factum.ARISTOTELES, quid syllogismus esset, his versibus definivit:definitionis non videbatur habere incommode interpretatio facta hoc modo: Syllogismus est oratio, in qua, consensis quibusdam et concessis, aliud quid quam quae concessa sunt, per ea quae concessa sunt, necessario conficitur.Quid sint comitia calata, quid curiata, quid centuriata, quid tributatributea, quid concilium; atque inibi quaedam eiusdemmodi.IN libro Laelii Felicis Ad Q. Mucium primo scriptum est Labeonem scribere calata comitia esse quae pro conlegio pontificum habentur, aut regis aut flaminum inaugurandorum causa.Eorum autem alia esse curiata, alia centuriata; curiata per lictorem curiatum calari, id est convocari, centuriata per cornicinem.Isdem comitiis, quae calata appellari diximus, et sacrorum detestatio et testamenta fieri solebant. Tria enim genera testamentorum fuisse accepimus: unum, quod calatis comitiis in populi contione fieret, alterum in procinctu, cum viri ad proelium faciendum in aciem vocabantur, tertium per familiae emancipationem, cui aes et libra adhiberetur.In eodem Laeli Felicis libro haec scripta sunt: Is qui non universum populum, sed partem aliquam adesse iubet, non comitia, sed concilium edicere debet. Tribuni autem neque advocant patricios neque ad eos referre ulla de re possunt. Ita ne leges quidem proprie, sed plebisscita appellantur quae tribunis plebis ferentibus acceptaaccept sunt, quibus rogationibus ante patricii non tenebantur, donec Q. Hortensius dictator legem tulit, ut eo iure quod plebs statuisset omnes Quirites tenerentur.Item n eodem libro hoc scriptum est: Cum ex generibus hominum suffragium feratur, curiata comitia esse, cum ex censu et aetate centuriata, cum ex regionibus et locis, tributa; centuriata autem comitia intra pomerium fieri nefas esse, quia exercitum extra urbem imperari oporteat, intra urbem imperari ius non sit. Propterea centuriata in campo Martio haberi exercitumque imperari praesidii causa solitum, quoniam populus esset in suffragiis ferendis occupatus.