Scriptum hoc in Commentario Pamphilae nono et vicesimo.Quod pugnapogna belli civilis victoriaque Gai Caesaris, quam vicit in Pharsaliis campis, nuntiata praedictaque est per cuiuspiam sacerdotis vaticinium eodem ipso die in Italia Patavi.Quo C. Caesar et Cn. Pompeius die per civile bellum signis conlatis in Thessalia conflixerunt, res accidit Patavi in transpadana Italia memorari digna.Cornelius quidam sacerdos, et nobilis et sacerdotii religionibus venerandus et castitate vitae sanctus, repente mota mente conspicere se procul dixit pugnam acerrimam pugnari, ac deinde alios cedere, alios urgere, caedem, fugam, tela volantia, instaurationem pugnae, inpressionem, gemitus, vulnera, proinde ut si ipse in proelio versaretur, coram videre sese vociferatus est ac postea subito exclamavit Caesarem vicisse.Ea Cornelii sacerdotis ariolatio levis tum quidem visa est et vecors. Magnae mox admirationi fuit, quod non modo pugnae dies quae in Thessalia pugnata est, neque proelii exitus qui erat praedictus, idem fuit, sed omnes quoque pugnandi reciprocae vices et ipsa exercituum duorum conflictatio vaticinantis motu atque verbis repraesentata est.Verba M. Varronis memoria digna ex Satura, quae inscribiturNON paucissimi sunt in quos potest convenire id quod M. Varro dicit in Satura quae inscribiturVerba haec sunt: Si, quantum operae sumpsisti ut tuus pistor bonum faceret panem, eius duodecimam philosophiae dedisses, ipse bonus iampridem esses factus. Nunc ilium qui norunt volunt emere milibus centum, te qui novit nemo centussis.Notata quaedam de Euripidis poetae genere, vita, moribus deque eiusdem fine vitae.EURIPIDI poetae matrem Theopompus agrestia olera vendentem victum quaesisse dicit.Patri autem eius nato illo responsum est a Chaldaeis eum puerum, cum adolevisset, victorem in certaminibus fore; id ei puero fatum esse.Pater interpretatus athletam debere esse, roborato exercitatoque filii sui corpore, Olympiam certaturum eum inter athletas pueros deduxit. Ac primo quidem in certamen per ambiguam aetatem receptus non est, post Eleusino et Theseo certamine pugnavit et coronatus est.Mox a corporis cura ad excolendi animi studium transgressus, auditor fuit physici Anaxagorae et Prodici rhetoris, in morali autem philosophia Socratis. Tragoediam scribere natus annos duodeviginti adortus est.Philochorus refert in insula Salamine speluncam esse taetram et horridam, quam nos vidimus, in qua Euripides tragoedias scriptitarit.Mulieres fere omnes in maiorem modum exosus fuisse dicitur, sive quod natura abhorruit a mulierum coetu sive quod duas simul uxores habuerat, cum id decreto ab Atheniensibus facto ius esset, quarum matrimonii pertaedebat.Eius odii in mulieres Aristophanes quoque meminit in his versibus:Alexander autem Aetolus hos de Euripide versus composuit:Is cum in Macedonia apud Archelaum regem esset utereturque eo rex familiariter, rediens nocte ab eius cena, canibus a quodam aemulo inmissis dilaceratus est et ex his vulneribus mors secuta est.Sepulchrum autem eius et memoriam Macedones eo dignati sunt honore, ut in gloriae quoque loco praedicarent: quod egregius poeta morte obita sepultus in eorum terra foret. Quamobrem cum legati ad eos ab Atheniensibus missi petissent ut ossa Athenas in terram illius patriam permitterent transferri, maximo consensu Macedones in ea re deneganda perstiterunt.Quod a poetis Iovis filii prudentissimi humanissimique, Neptuni autem ferocissimi et inhumanissimi traduntur.PRAESTANTISSIMOS virtute, prudentia, viribus Iovis filios poetae appellaverunt, ut Aeacum et Minoa et Sarpedona; ferocissimos et inmanes et alienos ab omni humanitate, tamquam e mari genitos, Neptuni filios dixerunt, Cyclopa et Cercyona et Scirona et Laestrygonas.Historia de Sertorio, egregio duce, deque astu eius commenticiisque simulamentis quibus ad barbaros milites continendos conciliandosque sibi utebatur.SERTORIUS, vir acer egregiusque dux, et utendi regendique exercitus peritus fuit.Is in temporibus difficillimis et mentiebatur ad milites, si mendaciumn prodesset, et litteras compositas pro veris legebat et somnium simulabat et falsas religiones conferebat, si quid istae res eum apud militum animos adiuvabant. Illud adeo Sertori nobile est:Cerva alba eximiae pulchritudinis et vivacissimae celeritatis a Lusitano ei quodam dono data est.Hanc sibi oblatam divinitus et instinctam Dianae numine conloqui secum monereque et docere quae utilia factu essent, persuadere omnibus institit ac, si quid durius videbatur quod imperandum militibus foret, a cerva sese monitumnonitum praedicabat. Id cum dixerat, universi, tamquam si deo, libentes parebant.