Sunt autem verba haec omnia ex altera parte inusitata, et an dicta sint in eam quoque partem quaeri solet.Afranius in Consobrinis: Em istó parentum est vita vilis líberis, Ubi málunt metui, quám vereri se áb suis. Hic vereri ex ea parte dictum est quae est non usitatior.Novius in Lignaria verbum quod est utitur ex contraria parte dicit: Quía supellex múlta quae non útitur, emitúr tamen, id est quae usui non est.M. Cato in quinta Origine: Exercitum, inquit, suum pransum, paratum, cohortatum eduxit foras atque instruxit.Consolor quoque in partem alteram, praeterquam dici solitum est, scriptum invenimus in epistula Q. Metelli, quam, cum in exilio esset, ad Cn. et ad L. Domitios dedit. At cum animum, inquit, vestrum erga me video, vehementer consolor et fides virtusque vestra mihi ante oculos versatur.Testata itidem et interpretata eadem ratione dixit M. Tullius in primo libro De Divinatione, ut testor interpretorque verba communia videri debeant.Sallustius quoque eodem modo: dilargitis proscriptorum bonis dicit, tamquam verbum largior sit ex verbis communibus.Veritum autem, sicut puditum et pigitum, non personaliter per infinitum modum dictum esse, non a vetustioribus tantum videmus, sed a M. quoque Tullio in secundo De Finibus. Primum, inquit, Aristippi Cyrenaicorumque omnium, quos non est veritum in ea voluptate quae maxima dulcedine sensum moveret summum bonum ponere.Dignor quoque et veneror et confiteor et testor habita sunt in verbis communibus. Sic illa in Vergilio dicta sunt: Coniugio, Anchisa, Veneris dignate superbo, et: cursusque dabit venerata secundos.Confessi autem aeris, de quo facta confession est, in XII. Tabulis scriptum est his verbis: Aeris confessi rebusque iure iudicatis XXX. dies iusti sunto. Item ex isdem tabulis id quoque est. Qui se si erit testarier libri pensve fuerit, ni testimonium fariatur, inprobus intestabilisque esto.Quod Metellus Numidicus figuram orationis novam ex orationibus Graecis mutuatus est.APUT Q. Metellum Numidicum in libro accusationis In Valerium Messalam tertio nove dictum esse adnotavimus.Verba ex oratione eius haec sunt: Cum sese sciret in tantum crimen venisse atque socios ad senatum questum flentes venisse, sese pecunias maximas exactos esse.Sese pecunias, inquit, maximas exactos esse pro eo quod est: pecunias a se esse maximas exactas.Id nobis videbatur Graeca figura dictum; Graeci enim dicunt: id significat exegit me pecuniam. Quod si id dici potest, etiam exactus esse aliqui pecuniam dici potest,Caeciliusque eadem figura in Hypobolimaeo Aeschino usus videtur: Ego illúd minus nihilo éxigor portórium, id est nihilominus exigitur de me portorium.Passis velis et passis manibus dixisse veteres non a verbo suo, quod est patior, sed ab alieno, quod est pando.AB eo quod est pando passum veteres dixerunt, non pansum, et cum ex praepositione expassum, non expansum.Caecilius in Synaristosis: Heri vero prospexisse eum se ex tégulis, Haec nuntiasseniintiasse et flámmeum expassúm domi Capillo quoque esse mulier passo dicitur,quasi porrecto et expanso, et passis manibus et velis passis dicimus, quod significat diductis atque distentis.Credo égo istoc exempló tibi esse pereundum extra pórtam,Dispéssis manibus pátibulum cum habébis.De novo genere interitus Crotoniensis Milonis.MILO Crotoniensis, athleta inlustris, quem in chronicis scriptum est Olympiade LXII primum coronatum esse, exitum habuit e vita miserandum et mirandum.Cum iam natu grandis artem athleticam desisset iterque faceret forte solus in locis Italiae silvestribus, quercum vidit proxime viam patulis in parte media rimis hiantem.Tum experiri, credo, etiam tunc volens an ullae sibi reliquae vires adessent, inmissis in cavernas arboris digitis, diducere et rescindere quercum conatus est. Ac mediam quidem partem discidit divellitque;quercus autem in duas diducta partis, cum ille, quasi perfecto quod erat conixus, manus laxasset, cessante vi rediit in naturam manibusque eius retentis inclusisque stricta denuo et cohaesa, dilacerandum hominem feris praebuit.Quam ob causam nobiles pueri Atheniensium tibiis canere desierint, cum patrium istum morem canendi haberent.ALCIBIADES Atheniensis, cum apud avunculum Periclen puer artibus ac disciplinis liberalibus erudiretur et arcessi Pericles Antigenidam tibicinem iussisset, ut eum canere tibiis, quod honestissimum tum videbatur, doceret, traditas sibi tibias, cum ad os adhibuisset inflassetque, pudefactus oris deformitate abiecit infregitque.Ea res cum percrebuisset, omnium tum Atheniensium consensu disciplina tibiis canendi desita est.