Descripta Alexandri ad matrem Olympiadem epistula; et quid Olympias festive ei rescripserit.IN plerisque monimentis rerum ab Alexandro gestarum, et paulo ante in libro M. Varronis qui inscriptus est Orestes vel De Insania, Olympiadem, Philippi uxorem, festivissime rescripsisse legimus Alexandro filio.Nam cum is ad matrem ita scripsisset: Rex Alexander, lovis Hammonis filius, Olympiadi matri salutem dicit, Olympias ei rescripsit ad hanc sententiam: Amabo, inquit, mi fili, quiescas neque deferas me neque criminere adversum lunonem; malum mihi prorsus illa magnum dabit, cum tu me litteris tuis paelicem esse illi confiteris.Ea mulieris scitae atque prudentis erga ferocem filium comitas sensim et comiter admonuisse eum visa est deponendam esse opinionem vanam quam ille ingentibus victoriis et adulantium blandimentis et rebus supra fidem prosperis inbiberat, genitum esse sese de Iove.De Aristotele et Theophrasto et Eudemo philosophis; deque eleganti verecundia Aristotelis successorem diatribae suae eligentis.ARISTOTELES philosophus, annos iam fere natus duo et sexaginta, corpore aegro adfectoque ac spe vitae tenui fuit.Tunc omnis eius sectatorum cohors ad eum accedit, orantes obsecrantesque ut ipse deligeret loci sui et magisterii successorem, quo post summum eius diem proinde ut ipso uterentur ad studia doctrinarum conplenda excolendaque quibus ab eo inbuti fuissent.Erant tunc in eius ludo boni multi, sed praecipui duo, Theophrastus et Eudemus. Ingenio hi atque doctrinis ceteros praestabant; alter ex insula Lesbo fuit, Eudemus autem Rodo.Aristoteles respondit facturum esse quod vellent, cum id sibi foret tempestivum.Postea brevi tempore, cum idem illi qui de magistro destinando petierant praesentes essent, vinum ait quod tum biberet non esse id ex valitudine sua, sed insalubre esse atque asperum ac propterea quaeri debere exoticum, vel Rodium aliquod vel Lesbium.Id sibi utrumque ut curarent petivit, usurumque eo dixit quod sese magis iuvisset.Eunt, quaerunt, inveniunt, adferunt.Tum Aristoteles Rodium petit, degustat: Firmum, inquit, hercle vinum et iucundum.Petit mox Lesbium. Quo item degustato: Utrumque, inquit, oppido bonum, sedId ubi dixit, nemini fuit dubium quin lepide simul et verecunde successorem illa voce sibi, non vinum delegisset.Is erat e Lesbo Theophrastus, suavitate homo insigni linguae pariter atque vitae.Itaque non diu post Aristotele vita defuncto, ad Theophrastum omnes concesserunt.Quid veteres Latini dixerint quas Graeci appellant; item quod vocabulum arbarismi non usurpaverint neque Romani antiquiores neque Attici.QUAS Graeci dicunt, eas veteres docti tum notas vocum, tum moderamenta, tum accentiunculas,tum voculationes appellabant; quod nunc autem barbare queen loqui dicimus, id vitium sermonis non barbarum esse, sed rusticum, et cum eo vitio loquentes justice loqui dictitabant.P. Nigidius in Commentariis Grammaticis: Rusticus fit sermo, inquit, si adspires perperam.Itaque id vocabulum, quod dicitur vulgo barbarismus, qui ante divi Augusti aetatem pure atque integre locuti sunt an dixerint, nondum equidem inveni.Diversum de natura leonum dixisse Homerum in carminibus et Herodotum in historiis.LEAENAS inter omnem vitam semel parere eoque uno partu numquam edere plures quam unum, Herodotus in tertia Historia scriptum reliquit.Verba ex eo libro haec sunt:Homerus autem leones, sic enim feminas quoque virili genere appellat, quod grammatici vocant, pluris gignere atque educare catulos dicit. Versus, quibus hoc aperte demonstrat, hi sunt:Item alio in loco idem significat:Ea nos dissensio atque diversitas cum agitaret inclutissimi poetarum et historicorum nobilissimi, placuit libros Aristotelis philosophi inspici quos De Animalibus exquisitissime composuit. In quibus quod super ista re scriptum invenerimus, cum ipsius Aristotelis verbis in his commentariis scribemus.Quod Afranius poeta prudenter et lepide Sapientiam filiam esse Usus et Memoriae dixit.EXIMIE hoc atque verissime Afranius poeta de gignenda conparandaque Sapientia opinatus est, quod eam filiam esse Usus et Memoriae dixit.Eo namque argumento demonstrat, qui sapiens rerum esse humanarum velit, non libris solis neque disciplinis rhetoricis dialecticisque opus esse, sed oportere eum versari quoque exercerique in rebus comminus noscendis periclitandisque eaque omnia acta et eventa firmiter meminisse et proinde sapere atque consulere ex his quae pericula ipsa rerum docuerint, non quae libri tantum aut magistri per quasdam inanitates verborum et imaginum tamquam in mimo aut in somnio deliraverint.