Ex his verbis Messalae manifestum est, aliud esse cum populo agere, aliud contionem habere.Nam cum populo agere est rogare quid populum, quod suffragiis suis aut iubeat aut vetet; contionem autem habere est verba facere ad populum sine ulla rogatione.Humanitatem non significare id quod vulgus putat, sed eo vocabulo qui sinceriter locuti sunt magis proprie esse usos.Qui verba Latina fecerunt quique his probe usi sunt humanitatem non id esse voluerunt quod vulgus existimat quodque a Graecis dicitur et significat dexteritatem quandam benivolentiamque erga omnis homines promiscam; sed humanitatem appellaverunt id propemodum quod Graeci vocant, nos eruditionem institutionemque in bonas artes dicimus. Quas qui sinceriter percupiunt adpetuntque, hi sunt vel maxime humanissimi. Huius enim scientiae cura et disciplina ex universis animantibus uni homini data est idcircoque humanitas appellata est.Sic igitur eo verbo veteres esse usos, et cumprimis M. Varronem Marcumque Tullium, omnes ferme libri declarant. Quamobrem satis habui unum interim exemplum promere.Itaque verba posui Varronis e libro Rerum Humanarum primo, cuius principium hoc est: Praxiteles, qui propter artificium egregium nemini est paulum modo humaniori ignotus.Humaniori inquit non ita ut vulgo dicitur, facili et tractabili et benivolo, tametsi rudis litterarum sit, hoc enim cum sententia nequaquam convenit, sed eruditiori doctiorique, qui Praxitelem, quid fuerit, et ex libris et ex historia cognoverit.Quid aput M. Catonem significent verba haec inter os atque offam.ORATIO est M. Catonis Censorii De Aedilibus Vitio Creatis. Ex ea oratione verba haec sunt: Nunc ita aiunt, in segetibus, in herbis bona frumenta esse. Nolite ibi nimiam spem habere. Saepe audivi inter os atque offam multa intervenire posse; verumvero inter offam atque herbam, ibi vero longum intervallum est.Erucius Clarus, qui praefectus urbi et bis consul fuit, vir morum et litterarum veterum studiosissimus, ad Sulpicium Apollinarem scripsit, hominem memoriae nostrae doctissimum, quaerere sese et petere, uti sibi rescriberet quaenam esset eorum verborum sententia.Tum Apollinaris, nobis praesentibus, nam id temporis ego adulescens Romae sectabar eum discendi gratia, rescripsit Claro ut viro erudito brevissime, vetus esse proverbium inter os et offam, idem significans quod Graecus ille versus:Platonem tribuere Euripidi Sophocli versum; et similia quaedam alia.VERSUS est notae vetustatis senarius:Eum versum Plato in Theaeteto Euripidi esse dicit. Quod quidem nos admodum miramur; nam scriptum eum legimus in tragoedia Sophocli quae inscripta est prior autem natus fuit Sophocles quam Euripides.Sed etiam ille versus non minus notus: et in tragoedia Sophocli scriptus est, cui titulus est et in Bacchis Euripidi.Id quoque animadvertimus, aput Aeschylum et aput Euripidem in tragoedia quae inscripta est eundem esse versum absque paucis syllabis. Aeschylus sic: Euripides ita: Fuit autem Aeschylus non brevi antiquior.De genere atque nominibus familiae Porciae.CUM in domus Tiberianae bibliotheca sederemus ego et Apollinaris Sulpicius et quidam alii mihi aut illi familiares, prolatus forte liber est ita inscriptus: M. Catonis Nepotis.Tum quaeri coeptum est quisnam is fuisset M. Cato Nepos.Atque ibi adulescens quispiam, quod ex eius sermonibus coniectare potui, non abhorrens a litteris, Hic, inquit, est M. Cato, non cognomento Nepos, sed M. Catonis Censorii ex filio nepos, qui pater fuit M. Catonis, praetorii viri, qui bello civili Uticae necem sibi gladio manu sua conscivit, de cuius vita liber est M. Ciceronis, qui inscribitur Laus Catonis, quem in eodem libro idem Cicero pronepotem fuisse dicit M. Catonis Censorii.Eius igitur quem Cicero laudavit pater hic fuit M. Cato, cuius orationes feruntur inscriptae M. Catonis Nepotis.Tum Apollinaris, ut mos eius in reprehendendo fuit, placide admodum leniterque: Laudo, inquit, te, mi fili, quod in tantula aetate, etiamsi hunc M. Catonem, de quo nunc quaeritur, quis fuerit ignoras, auditiuncula tamen quadam de Catonis familia aspersus es.Non unus autem, sed conplures M. illius Catonis Censorii nepotes fuerunt, geniti non eodem patre;duos enim M. ille Cato, qui et orator et censor fuit, filios habuit, et matribus diversos et aetatibus longe dispares.Nam iam adulescente altero, matre eius amissa, ipse quoque iam multum senex, Saloni clientis sui filiam virginem duxit in matrimonium, ex qua natus est ei M. Cato Salonianus; hoc enim illi cognomentum fuit a Salonio, patre matris, datum.