Inquisitio verborum istorum M. Tulli curiosior quae sunt in primo Antonianarum libro, multa autem inpendere videntur praeter naturam etiam praeterque fatum; tractatumque an idem duo ista significant, fatum atque natura, an diversum.MARCUS CICERO in primo Antonianarum ita scriptum reliquit: Hunc igitur ut sequerer properavi quem praesentes non sunt secuti; non ut proficerem aliquid, neque enim sperabam id nec praestare poteram, sed ut, si quid mihi humanitus accidisset, multa autem inpendere videntur praeter naturam etiam praeterque fatum, huius diei vocem testem reipublicae relinquerem meae perpetuae erga se voluntatis.Praeter naturam, inquit, praeterque fatum. An utrumque idem valere voluerit fatum atque naturam et duas res posuerit, an vero diviserit separaritque, ut alios casus natural ferre videatur, alios fatum, considerandum equidem puto, atque id maxime requirendum, qua ratione dixerit accidere multa humanitus posse praeter fatum, quando sic ratio et ordo et insuperabilis quaedam necessitas fati constituitur, ut omnia intra fatum claudenda sint, nisi illud sane Homeri secutus est:Nihil autem dubium est quin violentam et inopinatam mortem significaverit, quae quidem potest recte videri accidere praeter naturam.Sed cur id quoque genus mortis extra fatum posuerit, neque operis huius est explorare neque temporis.Illud tamen non praetermittendum est, quod Vergilius quoque id ipsum quod Cicero de fato opinatus est, cum hoc in quarto libro dixit de Elissa, quae mortem per vim potita est: Nam quia nec fato, merita nec morte peribat, tamquam in faciendo fine vitae quae violenta sunt non videantur e fato venire.Demosthenis autem, viri prudentia pari atque facundia praediti, verba idem fere significantia de natura atque fato M. Cicero secutus videtur. Ita enim scriptum est in oratione illa egregia, cui titulus est :Quod Cicero fatum atque naturam videtur dixisse, id multo ante Demosthenes et appellavit.enim quasi naturalis et fatalis, nulla extrinsecus vi coactus venit.Super poetarum Pacuvii et Accii conloquio familiari in oppido Tarentino.QUIBUS otium et studium fuit vitas atque aetates doctorum hominum quaerere ac memoriae tradere, de M. Pacuvio et L. Accio tragicis poetis historiam scripserunt huiuscemodi:Cum Pacuvius, inquiunt, grandi iam aetate et morbo corporis diutino adfectus, Tarentum ex urbe Roma concessisset, Accius tunc, haut parvo iunior, proficiscens in Asiam, cum in oppidum venisset, devertit ad Pacuvium comiterque invitatus plusculisque ab eo diebus retentus, tragoediam suam cui Atreus nomen est desideranti legit.Tum Pacuvium dixisse aiunt sonora quidem esse quae scripsisset et grandia, sed videri tamen ea sibi duriora paulum et acerbiora.Ita est, inquit Accius, uti dicis, neque id me sane paenitet; meliora enim fore spero, quae deinceps scribam.Nam quod in pomis, itidem, inquit, esse aiunt in ingeniis; quae dura et acerba nascuntur, post fiunt mitia et iucunda; sed quae gignuntur statim vieta et mollia atque in principio sunt uvida, non matura mox fiunt, sed putria.Relinquendum igitur visum est in ingenio quod dies atque aetas mitificet.An vocabula haec, necessitudo et necessitas, differenti significatione sint.RISU prorsus atque ludo res digna est, cum plerique grammaticorum adseverant, necessitudinem et necessitatem mutare differreque, ideo quod necessitas sit vis quaepiam premens et cogens, necessitudo autem dicatur ius quoddam et vinculum religiosae coniunctionis, idque unum solitarium significet.Sicut autem nihil quicquam interest, suavitudo dicas an suavitas, sanctitudo an sanctitas, acerbitudo an acerbitas, acritudo an, quod Accius in Neoptolemo scripsit, acritas, ita nihil rationis dici potest qui necessitudo et necessitas separentur.Itaque in libris veterum vulgo reperias, necessitudinem dici pro eo quod necessum est.Sed necessitas sane pro iure officioque observantiae adfinitatisve infrequens est, quamquam qui ob hoc ipsum ius adfinitatis familiaritatisque coniuncti sunt necessarii dicuntur.Repperi tamen in oratione C. Caesaris, Qua Plautian Rogationem Suasit, necessitatem dictam pro necessitudine, id est iure adfinitatis. Verba haec sunt: Equidem mihi videor pro nostra necessitate non labore, non opera, non industria defuisse.Hoc ego scripsi de utriusque vocabuli indifferentia, admonitus forte verbi istius, cum legerem Sempronii Asellionis, veteris scriptoris, quartum ex Historia librum, in quo de P. Africano, Pauli filio, ita scriptum est: Nam se patrem suum audisse dicere L. Aemilium Paulum, nimis bonum imperatorem signis conlatis non decertare, nisi summa necessitudo aut summa occasio data esset.