Sed honorem quoque mediam vocem fuisse et ita appellatum, ut etiam malus honos diceretur et significaret iniuriam, id profecto rarissimum. Quintus autem Metellus Numidicus,in oratione quam De Triumpho Suo dixit, his verbis usus est: Qua in re quanto universi me unum antistatis, tanto vobis quam mihi maiorem iniuriam atque contumeliam facit, Quirites, et quanto probi iniuriam facilius accipiunt quam alteri tradunt, tanto ille vobis quam mihi peiorem honorem habuit; nam me iniuriam ferre, vos facere vult, Quirites, ut hic conquestio, istic vituperatio relinquatur. Honorem, inquit, peiorem vobis habuit quam mihi;cuius verbi sententia est quam ipse quoque supra dicit: maiore vos adfecit iniuria et contumelia quam me.Praeter huius autem verbi notionem adscribendam esse hanc sententiamsenitentiam ex oratione Quinti Metelli existimavi, ut definiremus Socratis esse decretum:Quod aeditumus verbum Latinum sit.AEDITIMUS verbum Latinum est et vetus, ea forma dictum qua finitimus et legitimus.Pro eo a plerisque nunc aedituus dicitur nova et commenticia usurpatione,quasi a tuendis aedibus appellatus. Satis hoc esse potuit admonendi gratia dixisse propter agrestes quosdam et indomitos certatores, qui nisi auctoritatibus adhibitis non comprimuntur.M. Varro in libro secundo Ad Marcellum De Latino Sermone aeditumum dici oportere censet magis quam aedituum, quod alterum sit recenti novitate fictum, alterum antiqua origine incorruptum. Laevius quoque,ut opinor in Protesilaodamia, claustritumum dixit qui claustris ianuae praeesset, eadem scilicet figura qua aeditumum dici videbat qui aedibus praeest.In IV in Verrem M. Tullii in exemplaribus fidelissimis ita inveni scriptum: Aeditumi custodesque mature sentiunt, in libris autem hoc vulgariis aeditui scriptum est.pomponiiPomponi fabula Atellania est quae ita scripta est: Aeditumus. In qua hic versus est: Quí postquam tibi appáreo atque aedítumor in templó tuo.Titus autem Lucretius in carmine suo pro aedituis aedituentes appellat.Errare istos qui spe et fiducia latendi peccent, cum latebra peccati perpetua nulla sit; et super ea re Peregrini philosophi sermo et Sophocli poetae sententia.PHILOSOPHUM nomine Peregrinum, cui postea cognomentum Proteus factum est, virum gravem atque constantem, vidimus, cum Athenis essemus, deversantem in quodam tugurio extra urbem. Cumque ad eum frequenter ventitaremus, multa hercle dicere eum utiliter et honeste audivimus. In quibus id fuit, quod praecipuum auditu meminimus:Virum quidem sapientem non peccaturum esse dicebat, etiamsi peccasse eum dii atque homines ignoraturi forent.Non enim poenae aut infamiae metu non esse peccandum censebat, sed iusti honestique studio et officio.Si qui tamen non essent tali vel ingenio vel disciplina praediti, uti se vi sua ac sua sponte facile a peccando tenerent, eos omnis tunc peccare proclivius existimabat, cum latere posse id peccatum putarent inpunitatemque ex ea latebra sperarent.At si sciant, inquit, homines nihil omnium rerum diutius posse celari, repressius pudentiusque peccabitur.Propterea versus istos Sophocli, prudentissimi poetarum, in ore esse habendos dicebat:Alius quidam veterum poetarum, cuius nomen mihi nuncnune memoriae non est, Veritatem Temporis filiam esse dixit.Faceta responsio M. Ciceronis, amolientis a se crimen manifesti mendacii.HAEC quoque disciplina rhetorica est, callide et cum astu res criminosas citra periculum confiteri, ut si obiectum sit turpe aliquid quod negari non queat, responsione ioculari eludas et rem facias risu magis dignam quam crimine, sicut fecisse Ciceronem scriptum est, cum id quod infitiari non poterat urbano facetoque dicto diluit.Nam cum emere vellet in Palatio domum et pecuniam in praesens non haberet, a P. Sulla, qui tum reus erat, mutua sestertium viciens tacita accepit.Ea res tamen, priusquam emeret, prodita est et in vulgus exivit, obiectumque ei est quod pecuniam domus emendae causa a reo accepisset.Tum Cicero, inopinata obprobratione permotus, accepisse se negavit ac domum quoque se empturum negavit atque Adeo, inquit, verum sit accepisse me pecuniam, si domum emero. Sed cum postea emisset et hoc mendacium in senatu ei ab amicis obiceretur, risit satis atque inter ridendum: inquit, homines estis, cum ignoratis prudentis et cauti patrisfamilias esse, quod emere velit empturum sese negare propter competitores emptionis.Intra Kalendas cum dicitur, quid significet, utrum ante Kalendas an Kalendis an utrumque; atque inibi, quid sit in oratione M. Tulli intra oceanum et intra monte Taurum et in quadam epistula intra modum.